Dominica prima Adventus
Sermo I
His autem fien incipientibus, respicite el levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra, Lucae vigesimo primo.
Prothema: Parvus fons, qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est.
Verba secundo proposita scripta sunt in Esther in quibus negotiator sive praedicator sacrae Scripturae sufficienter describitur, qualis esse debeat in affectu, quia humilis; in profeclu, quia utilis; in aspectu, quia nobilis. Et idcirco afTectus humilitas tangitur primitus: Parvus fons; profectus utilitas notatur, cum subditur: crevit in fluvium; eX aspectus nobilitas, cum dicitur: m lucem solemque conversus est. Per primum affectus humilitatis redditur gratiosus in intentione; per secundum profectus utilitatis redditur fructuosus in operatione; per tertium aspectus nobilitatis redditur speciosus in conversatione.
Cum igitur nostra sit communis intentio circa ipsius sacrae Scripturae indaginem negotiari secundum illam influentiam Spiritus, qua solet in alios se transferre; et ipsius infundentis et influentis Spiritus sancti gratiam primitus invocemus, ut qui super humiles requiescit affectioni nostrae tribuat humilitateni, qua intentione faciat nos gratiosos; et qui in habentibus non tepescit operationi nostrae tribuat utilitatem, quae nos in operatione faciat fructuosos; et tandem, qui virtutum floribus non marcescit conversationi nostrae tribuat honestatem, quae nos cunctis reddat aspicientibus speciosos, ut tandem humiles in affectione, fructuosi in operatione, speciosi in conversatione, circa ipsam sacram Scripturam sive praedicationem taliter nostrum desudet ingenium, quod sit ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, Patris et Filii et Spiritus sancti et gloriosae Virginis Mariae et totius Ecclesiae commodum nostrarumque animarum tam gratiae in praesenti quam gloriae in futuro. Amen.
His autem fieri incipientibus etc. Quoniam in Evangelio hodierno ponuntur praesagia secundi adventus Christi; ideo totum praesens Evangelium refertur ad aspectum et caput levandum ad signa, quae erunt in sok et luna et slellis et ceteris elementis. Sed quia ex aspectu istorum signorum multi incircumspecti ex defectu notitiae, seducti errore et concussi terrore avertent se a fidei veritate; ideo Dominus ad exhibendam cautelam circumspectionis et ad removendam faliaciam deceptionis atque ad eliminandam inconstanliam timoris in verbo proposito tria facit: nam primo praedicit futuram tribulationem, ut instruamur; secundo excitatad providam considerationem, ne seducamur; tertio promittit omnimodam consolationem, ne terreamur. Et sic reddit nos dociles ex instructione futurae tribulationis; circumspectos ex attentione providae considerationis; benevolos ex promissione omnimodae consolationis. — Primo ergo praedicit futuram tribulationem, ut instruamur, cum dicit: His autem fieri incipientibus; secundo excitat ad providam considerationem, ne seducamur, cum subdit: Respicile et levate capila vestra, id est mentem; quoniam, sicut caput praeeminet ceteris membris corporis, sic mens
secundum quod liic caccipitur pro superiori parte rationis, omnibus viribus animae; tevlw promittU omnimodam consolationem, ne terreamur, cum subinfert: Quoniam appropinquat redemptio vestra; quasi dicat: licet haec signa initia sint dolorum non tamen terreamini, quoniam vobis patienter sustinentibus et fmaliter perseverantibus appropinquat redemptio, non exterminatio.
I. Quantum ergo ad primum praedidt futuram tribulationem, ut instruamur, cum dicit: His fieri incipientibus. Hic reddit nos dociles ex instructione seu praedictione futurorum signorum, quae erunt in secundo adventu iudicis. Mulla enim signa debent praecurrere, antequam veniet dies iudicii, et hoc est valde per omnia consonum rationi, quoniam, sicut in primo adventu ad demonstrationem assumtae infirmitatis contigerunt signa multiphcia — nam stella perducebat Magos ad monstrandum natum, sol obscuratus est ad deraonstrandum passum, terra mota est, et velum templi cum lapidibus scissum est ad terrorem incutiendum — muUo magis signa erunt in secundo adventu ad demonstrationem collatae potestatis, ut sic omnis creatura non tantum verbis, sed etiam factis confiteatur, quia Domino Iesu Christo data est omnis potestas in caelo et in terra, et in nomine eius omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum.
Cuiusmodi autem signa erunt tunc in secundo adventu, ex textu sacrae Scripturae potest colhgi. Nam jgpjpjjg jnterrogantibus, Matthaei vigesimo quarto: Quod est signum adventus tui et consummationis saeculi? respondit: Post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo. Ex intellectu horum verborum et hodierni Evangehi potest coUigi, quod tria erunt signa secundum adventum praecedentia, ad quae omnia alia poterunt reduci. Nam primo erunt signa deceptibilium miraculorum ad subversionem veritatis fidei; secundo erunt signa carnalium delectationum ad refrigerationem incendii caritatis; tertio erunt signa multiplicium tribulationum ad evulsionem longanimitatis spei. Signa carnalium delectationum inteUiguntur per lunaris himinis privationem, signa deceptibilium miraculorum inteUiguntur per solaris radii obscurationem, signa multiplicium tribulationum intelliguntur per steUarum casum et dechnationem.
Prima signa deceptibilium miraculorum ad sub- 1. 'versionem veritatis fidei intelliguntur per solaris radii obscurationem. Sicut enim radius sohs ex oppositione nubis dicitur obscurari, sic radius fidei, obnubilatus per huiusmodi signa in seducto Christiano, non dabit lumen veritatis, quia tunc surgent pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi, ut dicitur Matthaei vigesimo quarto. De hoc similiter dicitur secundae ad Thessalonicenses secundo: Revelabitur ille iniquus, cuius adventus est secundum operationem satanae in omni virtule et signis et prodigiis mendacibus et in omni seductione iniquitatis. Dicuntur signa antichristi mendacia, non quod non faciat aliqua signa veracia, sed habendo respectum ad finem et intentionem, quia ad hoc faciet, ut mendacium et falsum persuadeat. Nec propter hoc huiusmodi signa, licet videantur fieri in imperceptibili tempore, debent dici vera miracula, quia fiunt per transmutationem formarum vi naturae in natura; sed miracula debent dici illa quae fiunt supra naturam et facultatem naturae, nulla dispositione el transmutatione praecedente, et ideo attestantur soh divinae potentiae. Natura enim adiuta et consita rebus convenientibus quasi repente prorumpit in effectum sicut patet de generatione ranarum, quas de quibusdam foliis in modico tempore nasci contingit. Unde et daemones maxime faciunt ranas et serpentes et huiusmodi vilia et inutilia, quae de facili producuntur operatione naturae Unde Deus i tunc, sicut etiam modo, condescendet diabolicae potentiae et astutiae, ut patiatur seducere malos iuxta eorum demerita, et etiam deprehendantur a bonis, ut fides simul cum signis habeat locum.
Secundo signa carnalium delectationum ad re- i frigerationem caritatis incendii intelliguntur per lunaris luminis privationem et in sanguinem conversionem, quod fit, quando spiritualis et honeslus homo convertitur in sanguinem carnalitatis et privatur lucido exemplo honestatis. Et de hoc potest exponi illud Ecclesiastici quadragesimo terlio: A luna signum diei festi, luna minuitur in consummatione mensis. Per lunam, quae minuitur in consummatione mensis, intelligitur vir fldehs, qui per lasciviam carnahtatis minuitur in consummatione vitae suae; ab isto ergo, qui sic mutatur et minuitur sicut luna, est signum diei, iudicii scilicet. Tunc enira adiraplebitur illud Sapientiae secundo: Nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo nostrum sit exsors luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra.
Tertio erunt signa multiplicium tribulationum i ad evulsionem longanimitatis spei, quae intelliguntur
per stellarum casnin et deiectionem. Tunc enim granum purum. excussa palea incoustantiae et timidilatis per exaininalionem diversarum affliclionum, summi Regis intrabit in horrea, et venlosa cauda draconis trahet paleam inconstanliae et Liiiiiditalis in locum damnationis. Et de hoc dichnr Lucae vigesimo primo: Siirget gens con/ru nrrili-m. et regnum ailversiis regnum, el terrne molus iiitii/rii erunt per loca, et pestilentiae et fanies irrrorfsqni ile caelo el siijiia magna eriuil. VA in hodienio Evangelio dicilur: Eril prrssuni. genliuvi prae confusione sonitus mai-is et fliicluum, uresceulihus honunibus prae limore. — Erit pressura gentium, (nA tunc surgel gens conlra geiitem, et paler filium et filius. patrem tradct iii morlem, el oilio hubchuiUur omnes Christum confilentes. Prae confusioric sonilibus Hebraeoriirn, mare exaltabitur quindecim cubitis super excelsos nionles et postea prosternetnr in imom profmidi: i'l Dinnia. qn:ie moveiiliir in aquis, levabunfur situ'r:iqii:is; volalilia vero in iiivicein garrient et non gust;iliiint nec bibent; animalia similiter coiigregabuntur dc silvis ad campos invicem mngientia et iion gustantia necbibentia; et sic tanta erit coiifnsio sonilns maris, garritus avium et mugitus animalium, ut ncsciat homo, quid faciat prae timore signorum et terrae motunm, arescentibus hominibus prue timore et e.xspectalioiie K
II. Secnndo vero notatur excita.iio providae con-.siderationis, ne sedncamur, cum subdit: Respicite el levate capita uestra. Levatc ergo mentem vestrani per providam considerafionem primo ad Filii sapientiam, ie per fallaciam deceptibilium miraculorum a fi.dei verilale avertamini; secundo ad Spiritus sancti clemenliam, ne per la.sciviam carnalium delectationum a Christi caritate separemini; tertio ad Patris polentiam, ne per.saeviiiam innumerabilium tribulationum a.spei firmilaie evellamini. Ad primam elevationem pertinet fidei flrmitas, ad secundam menlis vel dileclionis unitas et solitudo, ad tertiam spei longanimitas.
Prirao levate mentem vesfr-am ad Filii sapientiam, uc pcr fallaciam deceptibilium miraculorum a fidei veritate avertamini. Et de hoc dicitur in Psalmo: Ad te, Domine, levavi animam meam. Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei. Etenim universi, qui sioslinent le, non confundentur. Confundantur omnes iniqua agenles supervacue etc. — Ad te, Domine, levcwi animam meam, per fidem cordis, credendo Deuin et hominem, ad quod non poteram per rationem atfingere. Deus meus, in le coiifido, non erubeseam, confitendo ore improperium Crucifixi. Neque irridcanl me inimici mei, per sua maleficia seducendo. Etenim universi, qui sustinent te, non confundentur, acquiescendo falsitati. Confimdantur ergo omnes ministri anficliristi, iniqua agentes el supervacue, indncendo alios ad vanilalem falsitatis et mendacii. Sed tu, Domine, qui es veritas et sapientia, vias tu.as demonstra niihi, in praeceptis, et semilas tuas edoee me, in consihis. tionum a Christi carilate separemini. Et de hoc dicitur Threnorum tertio: Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit.?e supra se. Tunc verus Chrisfianus sedebil solitarius, per exclusionem carnalium delecfalionum, immundarum affectionum et pravarum cogitationmu; et lacebit, quando per repressionem fomitis in carne eam voluntarie et sine murmure coget per omnia obedire spiritui. El levalnt se supra se, quando, postposita omni creatura, mentali inluitu asceiidef ad caelum Trinitatis ei per conformitatem volunfatis inhaerendo, ut iam quae sursum sunt sapiat, non quae super terram. De hoc similiter dicitur in figura tertii Esdrae q.uarto: Eleoavit faciem in ferusakm, benedixil Regem caeli et d.ixit: Abs le e.st victoria etc. — Per facieni notifia fidei intelligitur, sed lerusalem?i««o pacw inferpretatur; unde tunc homo elevat faciem in Jerusalem, quando per notitiam fidei elevatur ad videndum tranquillitatem et concordiam pacis in regno aniniae, carnalibus desideriis suppeditatis. Ef quia illa concordia, est a Deo — nam nullus potest esse continens, ni.si Deus det — ideo totum Deo attribuit ei gratiarum actiones refei-endo. cum subdit: Benedixit Regem caeli et clixil: Abs le est victoria, supple: carnalium deleclationum.
Tertio levate mentem ad Patris, potentiam, ne per saevitiam muUipliciura fribulafionum a /?;™«tote spei evellamini. Unde in Psalrao -: Laelifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, anim.am meam levavi. Eripe me de inimicis meis, et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me etc. — Laetifica animam servi tui, secundum multitudinem
dolorum et affliclionum infundendo dulcedinem consolalioniim. Quoniam ad te, Domine, animam meam levaui, per spei flduciam. Eripe me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me, inducendo in iaqueum mortis aeternae, quoniam confortati sunt super me, multiplicando tribulationes et flagella, damna et opprobria.
IK. Tertio notatur promissio omnimodae con- solationis, cum dicilur: Quoniam appropinquat redemplio vestra. Vere omnimoda consolatio tunc erit perseverantibus el mentem ad Deum per providam considerationem levantibus. Nam Iriplex appropinquabit consolatio secundum triplicem mentis elevationem, ad quam omnis alia consolatio habet reduci. Et primo in elevantibus mentem ad Filii sapientiam purgabitur omnis error visione infallibilis veritatis; secundo in elevantibus mentem ad Spirilus sancti clemenliarn desipiet omnis carnalis amor fruitione inaestimnbilis suavitatis; tertio in elevantibus mentem ad Patris polentiam evacuabitur omnis timor tenlione immobilis flrmitatis. Et in ista triplici dote, scilicet visionis clarae, fruilionis quietae et tentionis securae, consislit imago gloriae, cui respondet imago gratiae, quae consislit in flde flrma, caritate non ficta et spe certa in statu isto.
Primo in elevantibus mentem ad Filii sapien- Redemptor meus vivit, el in novissimo die de terra surrecturus sum et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. — Scio, quod Redemptor meus vivit, qaa.s dicat: licet in passiooe vita fuerit induta morte, tamen in resurrectione, deglutita morte, tota vita resurrexit. Et in novissimo die de terra surrecturus sum et rursum circumdabor pelle mea, quando corpus humilitatis meae configuratum fuerit corpori claritatis Christi. Et in carne mea videbo Deum Salvalorem meum, facie ad faciem; in quo modo videndi non potest esse error sicut in modo videndi per speculum in aenigm.ate, qni est in vita praesenti; quia tunc sapientia divina proponet Beatis illas rationes aeternas ad contemplandum in se ipso tanquam in speculo pulcriformiter, tanquam in libro indelebihter et tanquam in mensa delectabiliter. Unde.ugustinus de Trinitate; « Veritatem sine ulla difficultate videbimus eaque clarissima et certissima perfruemur, nec aliquid quaeremus mente ratiocinante, sed cernemus contemplante ».
Secundo in elevantibus mentem ad Spiritus sancti ckmenliam desipiet oranis carnalis amor dulcedine inaestiraabiiis suavitatis. Et de hoc polest exponi illud primae Petri primo: Non corruptibiiibus auro vel argento redempli estis de vana vestra conversalione paternae traditionis, sed prelioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati. — Vana conversatio palernae traditionis est perseverare lasciviendo in faecibus carnalis voluptatis. Nam raerito paternae praevaricationis facti sumus carnales et oenundati sub peccato. Sed de isla vana conversatione Beati redempti sunt pretioso sanguine Christi, eo quod merilo eius sanguinis effusionis deguslant dulcedinem sapientialis oblectabilitatis, quae tanto ardore desiderii rapit totaliter animam in sui concupiscentiam, ut riesipiat omnis caro. Unde licet faciat satietatem, non tamen generat fastidium, immo continuat desiderium. Sed Beati, quia tunc bene et perfecte, exterminato fomite concupiscenliae, erunt intenti solum dulcedini divinae suavitatis, ideo dicuntur similes angelicis spiritibus, qui non nubent neque nubenlur.
Tertio in elevantibns mentem ad Patris potentiam evacuabitur omnis timor tentione immobilis flrmitatis. Et de hoc dicitur leremiae trigesimo primo: Redemit Dominus lacob et liberavit eum de manu potentioris, et venient et laudabunt in monte Sion. — Redem.it Dominus lacob, a servitute legis peccali, et liberavit eum de manu potentioris, scilicet diaboh, multipliciter eum affligendo, el venient, cum exsultatione, et laudabunt, eum continue, in monte Sion, id est in loco eminenti caeli empyrei. Sion enim, quae specula interprelatur, signiflcat caelum empyreum, in quo ponuntur Beati ad speculandum el contemplandum immobiliter claritatem Deitatis. Unde.ugustinus de Civitate Dei dicit: « Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, vacabitur Dei laudibus, qui erit omnia in omnibus ». Tunc adhaerebit vinculo indissolubili summo et incommutabili bono. — Rogemus ergo Christum Dominum nostrum, ut sic nos faciat elevare mentem nostrara ad Filii sapientiam per fidei splendorem, ad Spiritus sancti clementiam per caritatis ardorem, ad Patris potentiam per spei certitudinem, ut possimus mereri dotem apertae vinonis, Nam merilo patnnae traditionis venundali sumus sub peccato
quietae fniilionis et securae tentionis. Quod nobis praestare dignetur etc.
Sermo II
Veniet desideralus cunctis gentibus, Aggaei secundo.
Prothema. Omni negotio tempus esl et opportunitas, Ecclesiastae octavo.
Oportet, sapientem quemlibet in rationali substantia considerare operationem respectu potentiae ad provocationem effectus per virilitatem; durationem respectu praesentiae ad promotionem affectus per iucunditatem; intentionem respectu diligentiae ad io. declarationem intellectus per congruitatem. Et idcirco verbis secundo loco propositis tangitur elfectus provocatio ex consideratione operationis per virilitalem potentiae, cum praemittitur: Omni negotio; affectus promotio ex consideratione durationis per iucunditatem praesenliae, cum sequitur: tempus est; intelleclus declaratio ex consideratione intentionis per veritatem congruentiae, cum subiungitur: e« opportunitas. Nos ergo, carissimi, in nostrorum verborum primordio Patrem misericordiarnm primitus deprecemur, a quo omnis virilitas per influentiam potestatis, iucunditas per influentiam bonitatis, congruitas per influentiam veritatis, ut nos omnes faciat viriles in operatione potentiae, iucundos in duratione gratiae et rationabiks in intentione gloriae; ut sic, prouocati in effectu per viriiitatem operationis, promoti in affectu per iucunditatem durationis, declarati in intellectu per congruitatem intentionis, possimus ea dicere et audire, quae sunt ad laudem illius qui « tempus ab aevo ire iubet » et qui in Daniele antiquus dierum describitur, et ad consolationem nostram, qui eius gratiam in praesenti desideramus et in futuro suam gloriam praestolamur. Amen.
Quoniam ad misericordiam pertinet desolatos et 0. afflictos consolari, hinc est, quod Deus, Pater misericordiae et totius consolationis, videns sanctos Patres vehementer desolari et affligi ex suae promissionis dilatione et animo sitibundo et afifectu piissimo preces importune multiplicare pro eius acceleratione, dignatus est eos multipliciter consolari, cum in verbo proposito certificet eos de promissi beneficii adimpletione, dicens: Veniet desideratus cunctis gentibus. Sed quia ad petendum benignitas excitat, utilitas provocat et petentis sinceritas aures divinae misericordiae ad audiendum inclinat; ideo hic tria notantur in verbo proposito. Nam primo noutililas ex parte flnis subsequentis.
Primo magna benignitas fuit in Dei Filio veniente, quia non misit, nec scripsit, immo venit personaliter, et hoc est quod dicit: Veniet etc. — Secundo magna animi sincerilas ex parte populi appetentis, quia non desiderabat aurum vel aliquod terrenum, sed Dei Filium; et propter hoc subditur: desideratus. — Tertio magna utilitas fuit in fine subsequente, scihcet novi testamenti; nam per istum adventum cunctae gentes vocatae sunt ad veritatem fidei; ideo subinfertur: cunctis gentibus.
I. Dicitur ergo: Veniet, ubi notatur benignitas optime respondetur, quod huius ratio praecipua est excellentissima benignitas Dei, a qua et secundum quam et propter quam facta est Verbi incarnatio. Nain ille adventus a benignitate procedit, praetendit benignitatem et ad benignitatem perducit. Igitur Dei Filius propter nimiam benignitatem voluit iiumanari, ut veniret prirao tanquam mediator graliosissimus ad exhibenda remedia pacis et concordiae; secundo tanquam cloctor veracissimus ad danda documenta pietatis et iustitiae; tertio tanquam rex humillimus ad demonstranda exempla liumililatis et paupertatis sive indigentiae; ut sic ratione primi, quia mediator, sit sinceriter diligendus; ratione secundi, quia doctor, humiliter reverendus; ratione tertii, quia praecessor, exemplo conformiter imitandus.
Primo venit tanquam mediator gratiosissimus ad exhibenda remedia pacis et concordiae. Et de hoc dicitur ad Ephesios secundo: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans; et sequitur: Veniens evangelizavit nobis pacem.. — Filius Dei assumendo humanam naturam in unitate personae fecit utraque, scilicet Divinitatis et humanitatis, unum, sustinendo voluntarie tormentum crucis et mortis, ad quam non tenebatur, eo quod immunis erat ab omni peccato; evacuavit decretum divinae sententiae de ciausione ianuae paradisi caelestis, solvens medium parietem inimicitiae et discordiae, qui erat inter nos et Deum; et sic Christus tanquam verus mediator veniens evangelizavit pacem et concordiam lactam inter nos et Deum per se ipsum, non per alium, quia non conveniebat. Non enim Angelus congruebat, quia non debebat, nec etiam per hoc divinae iustitiae esset satisfactum; non Angelus
humanatus, qui ad parteiii hoiiiinis tanquara ad propriara poluisset declinasse et eliam liomo noii relevaretur ad pristinum slatum, in quo soli Deo erat subiectus, eo quod ratione tanti benelieii 'Angelo multum teneretur; non homo, quia non poleral r'eslituere ablatum, eo quod primns pnrens amisit sibi et eius posteritati innocentiam; non Deus sine carnis assumlione, quia non debet, et etiam ab homine posset haberi suspectus; sed Chrislus Deus el homo, qui in quantum Deus potest, in quantum homo debet, nec ab aliqua parte potest haberi suspectus. Et hoc ost quod dicit Bernardus-: « Unde constat mihi, quod liberator meus nequaquam sit in parte decliiiandus? Tamen si vere, ul dicilis, decrevit misereri Deus et cogitat, ul complacUior sit adhuo, exinaniat se el humiliet et osculetur me osculo oris sui; sit in signum pacis, faciat de pace securum, ex aequo partibus congruens, neutri sit suspectus, Dei Filius fiat filius hominis et certum me reddat in hoc osculo oris sui. Securus suscipio mediatorem Filium Dei, quem agnosco et meum. Minime plane iain mihi erit suspectus, quia frater meus et caro mea est». ore misericordiae; innovate vohis novate, teivpus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docelnt vos iustitiam. — Dominum requirimus, dum eius gratiam postulamus; sed tempus postulandi illam gratiam, ut a vetustate culpae innovemur, est, cum venerit verus doctor Christus, qui docet seminare yerbo et facto veritatem iustitiae in puniendo et pietatem misericordiae in remitlendo, quia pietas misericordiae sine verilate iustitiae culpam non aestimat, sed ignorat; unde Isaiae vigesirao sexto: Misereamur impio, et non discet iustitiam; quia severitas iustitiae sine pietate raisericordiae Deo nequaquam est placita, quia iudicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam, cum misericordia in remittendo debeat secundum doctrinam Christi superexaltare iudicium in puniendo, ut sic peccator non exacerbetur et desperet propter severitalem iustitiae, sed ad poenitentiam inducatur cum benignitate misericordiae, quae faciliter parcit.
Tertio venit tanquara rex humitlimus ad de- DQonstranda exempla humilitatis et inopiae. Et de hoc dicitur Zachariae nono: Ecce, rex tuus veniet iibi iustus et salvator, ipse jMuper et ascendens super asinam. Rex noster, Christus, ut destrueret superbiam primi hominis, noluit venire fastuosus el suel kipiililnis ii(.'liosis. scd piuiprr ri rgenus, ut sic per suam humilitatem destruatur omnis superbia et per suara paupertatem mundi raalitia cognoscatur, quia ipse est verus Salvator. Et hoc est quod ipse Doininus dicil: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam, redemptioaem pro mullis. Certe ernbesc;it raeinbrura esse superbum, cuin eius c;ipuL esl himiile, alioquin raonstruosa res est, si pes nou vult imitari et subiici capiti,.sed ei snperpom.
II. Sequilur: fJesideratus. Hic exprimitur avi- d.itas et sincerilas populi appetentis. Aviilo enim et cum sincerilate cordis desiderabant sancti Patres, Filiura Dei incarnari, eo quod tria erant in ipso, quae omne desiderium complenl. Nam tria sunt, quae sufficienter quamlibet rem suo iiiodo reddunt desiderabilem, videliret speciositas in aspectu, utilitas in effeclu et deliciositas in gustu. Tunc enim aliquid est sufQcienter desiderabile suo modo, cura primo deleclat visum in intuendo, secundo decorat subiectum in possidendo, tertio dulcorat gustum in utendo sive perfrueiido. Cum ergo ista tria sint in Domino Iesu Chrislo excellentissime, merito non tantum a sanctis Patribus, sed etiam ab omnibus ratione utentibus debet esse desideralus. Nam primo Christus est desiderabilis et speciosus ad intuendura propter nitorem originalis innocenliae; secundo utilis et pretiosus ad possidendum propter decorationem illuminantis gratiae; terlio delectabilis et deliciosus ad perfruendum propter oblectabilitateni sapientialis demulcentiae.
Primo est desideratus, quia propter speciosita-, tem oriyinalis innocentiae deleclat visum in intuendo. Nullus enira fuit sine peccato actuali vel originali nisi solus Christus, qui est speciosus forma prae filiis hominum, desiderium collium aeternorum, id est Angelorum et sanctorum Patrura, speculum sine macula Dei maiestatis, speciosior sole, in quem desiderant Angeli prospicere, et verus ille Salomon, de quo dictum est tertii Regura decirao: Universa terra desiderabat videre vullum Salomonis. Multi)lici enira figura ille llguratus Salomon repraesentat verum Saloraonera Christura. Unde Augustinus de Civitate Dei: « Quae de Salomone dicuntur adeo conveniunt soli Christo, ut in illo sit figura adurabrata, sed in Christo veritas repraesentata ».
Secnndo est desideratus Christus, quia propter!-suam preliosilalem illmninanUs graliae decorat proprinra suhieclum in possidendo. Unde Isaiae vigesimo sexto: A nima mea desideravil le in nocte, ut videat lumen in lumine tuo. — Anima mea desideravit te in nocte, scilicet tenebrositatis et ignorantiae, ut lume7i videat in lumine tuo. Et ratione huius pretiositatis dicitur Proverbiorum tertio Omnia, quae desideranlur, huic non valent compara?-i, quia, sicut non est comparatio inter umbram et similitudinem ad veritatem, sic non est comparatio inter creaturam et divinam sapientiam. Nam omnis creatura est similitudo et umbra divinae veritatis.
Tertio est Cliristus desiderabilis propter oblectationem sapieniiaUs demnlceniiae, quia delectat sive dnlcorat gustum in perfruendo. Unde Canticorum secundo: Sub umbra iUius quem desideraveram, sedi, et fructus eius d.ulcis gutturi meo. — Sub umbra, refrigerantis gratiae, illius, scilicet Cliristi, quem desideraveram, per excessum inflammatae dilectionis, sedi, per mentis quietationem, non discurrendo per mentis vagalionem, et fruclus eius dulcis gutturi meo, propter degustationem sapientiae. Unde ad hoc, ut anima degustet dulcedinem divinae sapientiae, requiritur, ut purgelur a peccato, resojvatur in aquam devotionis et abstrahatur ab amore mundano, ut non sit dispersa ad exteriora, immo recolligatur totaliter ad interiora, ne interponatur aliqua caligo, ut immediate recipiat stillicidiura divinae influentiae et degustet dulcorem aeternae suavitatis. Hunc dulcorem aliqualiter sentiens David Propheta, dicebat: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
- Tertio notatur utililas in fine subsequente ex parte populi gentilis, cum dicit: Cunctis gentibus. Merito erat desideratus a sanctis Patribus et cunctis gentibus, eo quod Christus in isto adventu meruit cunctis gentibus primo gralificationem adoptionis benignae delendo originalem culpam; secundo, apertionem caelestis ianuae relaxando iudicialem vindictam; tertio, sublimitatem finalis gloriae amovendo totalera miseriam.
Primo gentes per adventum Christi consecutae sunl graMficationem adoptionis benignae propter deletionera originalis culpae. Unde Actuum undecimo dicit Petrus: Si ergo eandem graliam dedit illis Deus, scilicet gentibus, sicul et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum, sic ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam. Ratione huius beneficii David Propheta invitabat omnes gentes ad gratiarum actionem, dicens: Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi: quoniam confirmata est super nos miseicordia eius, benignae adoptionis.
Secundo cunctae gentes consecutae sunt per istum adventum apertionem caeleslis ianuae propter relaxationem iudicialis vindictae; et de hoc dicitur Isaiae vigesimo sexto: Aperire portas, et ingrediatur gens iusta, custodiens veritatem; vetus enim error abiit, quia Dominus Lesus Christus habebat clavem reserandi aditum aeternitatis. Ideo tanquam auctoritatem habens angehcis spirilibus dixit: Allollite portas, principes, vestras, quoniam per meum sanguinem facta esl reparalio concordiae universalis, relaxatio vindictae iudiciahs. Nunc ergo, amoto flamnieo gladio de porta paradisi, volo, nt flat reseratio ianuae caelestjs, ut ingrediatur gens iusta et cuslodiens veritatem; vetus enim error primae praevaricationis, merito cuius obligabatur ad poenam, abiit.
Tertio gentes per istum adventura consecutae sunt sublimitatem finalis gloriae propter amotionem totalis miseriae. Unde Isaiae ultimo: Declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium. Et in praedicto themate dicitur de hoc: Veniet desideratus cunctis gentibus, e implebo domum istam gloria. — Domus ista gloria implehitur in generali resurrectione, quando a corpore cuiuslibet Beati, cuius corpus fuit domus et habitaculum Spiritus sancti per gratiam, amovebitur omnis corruptio per dotem irapassibilitatis, omnis deformitas et obscuritas per dotem claritatis, omnis tarditas per dotem agilitatis, omnis infirraitas et animalitas per dotem virtutis et subtihtati sive spiritualitatis. Unde Augustinus de Civitate Dei: <c Abiicietur a corporibus nostris omnis deformitas, omnis tarditas, oranis infirraitas omnisque corruptio». Quod nobis praestare dignetur etc.
Sermo III
Sermo Pratris Bonaventarae coram rege Franciae in palatio extra Parisius apud nemus, in prima Dominica de Adventu ante Natale.
Ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus, Genesis vigesirao septimo.
In verbis his describit nobis Paler aeternus Verbum incarnatum cuni incarnationis fragrantia, cuius odorem et gloriara repraesentat, veneratur et colit mater Ecclesia tripliciler, sclcGt it sempiterna g7-alia redolentissimum, cum dicitur: Ecce, odor filii me«, scilicet Verbi incarnati; ut sempiterna sapientia opulentissimum, cum additur: agri pleni, quasi diceret: in quo sunt omnes thesauri sapientiae,- ut sempiterna elegantia seu gloria formosissimum, cum subditur: cui benedixit Dominus.
Fuit ergo Verbum incarnatuni campus plenus, plenus, inquam, regni caelorum thesauro: preliositale propter privilegia sempiternalium dignitatum, quas continebat; Matthaei AmmoierWo: Simile est regnum caeloruni thesauro ahscondilo in agro. — Speciositate propter privilegia luciformium pulcritudinum, quas repraesentabal vel repraesentat; Psalmus: Pulcritudo agri mecum est. — Gratiositate propter privilegia pulcriformium honestatum, quibus resplendebat; Genesis vigesimoquarto: Egressus fuerat (Isaac) ad medilandum in agro. — Fragranliae odore propter privilegia sursum agentium suavitatum, quas emittebat; Canticorum septimo =: Egrediamur in agruni. — Deliciosilale propter privilegia exhilarantium dulcedinum, quas possidebat et communicabat; leremiae quadragesimo primo: Habemus thesauros in agro. — Opulentia seu copiositate propter privilegia instaurantium virtutum, quas reddebat et influebal; Proverbiorum ultimo: Consideravit agrum et emit eum.
Sermo IV
Item, sermo fratris Bonaventnrae eadem die coram regina Franciae et fllia eius, regina Navarrae.
Quasi cedrus in Libano, pulcher ramis et frondibus nemorosus, Ezechielis trigesimo primo =".
Verba haec, quamvis secundura litteram de altero accipiantur et in alterara partem, taraen secundum veritatem et intelligentiam spiritualem possunt exponi de Verbo incarnato (in utero) Virginis tanquam in Libano spirituali insidente, cuius beatae incarnationis mysterium et sacrura adventum in carnem modo recolit raater Ecclesia. Describitur autera in ipsis Verbum incarnatum tripliciter: ut gratiae singularitate altissimum, cum dicitur: Quasi cedrus in Libano; id est Matre Virgine candida '% vel mundiali raachina, vel universali Ecclesia, vel caelesti patria; ut sapienliae luciformitate 1 Coloss. 2, 3. Vers. 44. speciosissimum, cum additur: Pulcher ramis, fontalis sapientiae universalis (?)....; ut angelicae hierarchiae myslerio vernantissimum, cum additur: et frondibus nemorosus, Angelis vallatus, secundum Glossam (?) ornatus omnibus donis et praerogativis. — Cum isto scire debemus, quod quia Verbi incarnati persona est tam alta, tam profunda, tara arcana, quod nulla creatura nulla figura una posset illius dignitatem et conditionem nobilera explicare; ideo Spiritus sanctus in Scriptura ipsa explicat per cedrum alta petentem, et hoc ad designandura sublimitatem utriusque naturae eius, divinae scilicet huraanae; Ecclesiastici vigesimo quarto: Quasi cedrus exaltata sum in Libano. — Per cypressum fragrantem, et hoc ad designandum suavitatem gratiae eius; Ecclesiastici vigesimo quarto: Quasi cypressus in monte Sion. — Per olivam puliulantem, et hoc ad designandum bonitatem et speciositatem vitae et morum eius; Ecclesiastici quinquagesimo: Quasi oliva pullulans etc. — Per palmam praeeminentem, et hoc ad designandum longanimitatem patientiae em%;Cm,covm septirao: Statura tua assimilata est palmae. — Per nardum redolentem, ad designandum celebritatem famae eius; Canticorum primo: Nardus mea dedit odorem suum. — Per hyssopum emundantem, et hoc ad designandum humilis passionis eius virlutem; Psalmus: Asperges me hyssopo, et mundabor. — Per myrrham conservantem, et hoc ad designandum corporis eius incorruptibililatem; Canticorum quinto-": Digili mei pleni myrrha probatis.sima.
Sermo V
Sermo fratris Bonaventurae Parisius coram UniTersitate studentium, in domo Praedicatorum, tempore Adventus Dominica prima.
Venite, et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius, Isaiae secundo.
Volenti verbum Dei proponere vel audire cum fructu animarum, secundum quod dicit beatus Dionysius in libro de Ecclesiastica Hierarchia et in libro de Mystica Theologia, tria sunt necessaria: humilitas inlellectus, pietas affectus et voluntas effectus sive aviditas actus. Divinus enim radius non relucet nisi spiritualibus, non expanditur nisi hurailibus, non requiescit nisi super devotis, sicut dicit idem beatus Dionysius in eisdem libris. Eapropler
invocamus Dominum lesura Christum in principio, qui est origo omnis verae illuminationis ad scientiam, qui est origo omnis rectae informationis ad gratiam, qui est origo omnis fructuosae locutionis ad doctrinara, ut ipse, qui est divinissiraa virtus et divinissimus animus, qui solus cor humanum ut superessentialiter suave olens delectatione complel secundum eundem in Ecclesiastica Hierarchia ipse det mihi aliquid dicere et vobis audire etc.
Venite, et ascendamus acl montem Dei et ad domum Dei lacob, et docebit nos vias suas etc. — Secundum Philosophum decimo Ethicorum, felicitas hominis consistit in cognitione maximorura intelligibiliura, et secundum quod dicit beatus Augustinus in libro Soliloquiorum: « Sumraum bonum in homine est sapere; optimura enim in homine est sapientia»; ideo non immerito sacer Isaias sancto Spirilus afQamine pro tempore isto devoto Adventus invitat veritatis amatores et sapientiae verae zelatores, omnem litteratum et clericum ac Religiosum ad tria, scilicet ad cidmina supernaturalium virtutum, ibi: Venite et ascendamus ad montem Domini; ad solatia supercaelestium iucunditatum, ibi: et ad domum Dei lacob; ad lumina spiritualium virtutum, ibi: et docebit nos vias suas; ad specula regularium sanctitatum, ibi: et ambulabimus in semitis eius.
I. Quantum ad primara partem nota, quod mons supermeiitaliura sive spiritualiura virtutura est sancta Ecclesia, vel Religio, vel devota conscientia sive anima, vel ipsa sancta Scriptura, quia in omnibus his et singulis eorum, sicut in raonte vero, sublimi et sacro, sunt ad similitudinem montis materialis fidgidissimae speculationes aeternalium splendorura, et de hoc Apocalypsis vigesimo primo =: Sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et vidi lerusalem habentem claritatem Dei; Exodi vigesimo quarlo: Ascenderuntque Moyses et Aaron etc.;et Numerorura vigesirao septimo: Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram etc. — Fervidissimae irradiaiiones sublimium desideriorum, et de hoc primi Machabaeorum sexto: Refulsit sol in clypeos aureos et aereos, resplenduerunl montes ab eis; ex eis flamma accensa est etc.; ad Hebraeos duodecirao: Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, lerusalem caelestem etc. — Securissimae mansiones tendentium mentium, et de Cap. 1. et i. lioc Isaiae secundo: Erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabilur super colles, et fluent ad eum omnes gentes; Exodi decimo quinto 'i; Introduces eos et plantabis in monte hereditalis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine; sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuae; Psalmus: Fundamenta eius in montibus sanctis. — Redolentissimae puMulationes aedificantium actionum, et de hoc Canticorum ultimoi: Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum; Ezechielis Irigesimo quarto: In pascuis uberrimis pascam eas, et in monlibus excelsis Israel erunt pascua earum; ibi requiescenl in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. — Frequentissimae irrorationes supervenientium gratiarum; Psalmus: Rigans montes de superioribus suis, de fructu operum tuorum saliabitur terra. — Amoenissimae recreationes deiformium affectionum; lob trigesirao nono: Circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit.
Ad hunc montem ascendendum est per contemptum vanitatis mundanae; Psalmus '- Quis ascendet in montem Domini, aut quis slabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundo corde etc. — Per habitum- honestatis praeclarae; primi Machabaeorum quarto: Ascendamus nunc mundare sancta et renovare. — Per studium pietatis ecclesiasticae; primi Regum decirao quarto: Ascendit autem lonathas, manibus et pedibus reptans, et armiger eius post eum. — Per zelum veritatis internae; Isaiae quadragesimo: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion.
II. Quanlum ad secundam partem nota, quod si, ut dixil, ascendimus in montem Domini, per culmina sublimium virtutum, venimus procul dubio ad domum Dei lacob, id est ad aeternam vitam et lerusalera supernam; quae quidera domus aeterna nobis est summe desideranda et per sacra merita requirenda, quia est domus magnifice praeparata secundum raunificentiae regalis celsitudinem; unde dicitur Baruch tertio: 0 Israel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eiusl Magnus est et non habet finem, excelsus et immensus. — Miripce ordinata secundum mirabilis dispositionis sapientiam; unde loannis decimo quarto-": capitulo nullus locus idoneus invenitur. Ceterum codicis citatio-
7)1 domo Patris mei mansiones mullae sunL — Suarifice cihalira feciiiidnin l)encYoleiiliain liberalis praeinialionis; unde Psalimis: Inebriahantur ab ubertale domus luae, et torrenle voliiplulis liicw potabis eos; et quarto Escirae. — Scinpilci-nc mansiva secundum condescendentiam semiiileinalis imperatoris; unde Psalmus- Beati, qui liubilant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt Le.
III. Qnantnm ad tertiam partem nota, quod dis- Amiii-i: < /, ''/((, immacuktta, hic mi/ii minislrabat. — Via veritatis et sapientiae snpercaelicae, de qua Proverbiorum quarto: Viam sapientiae monstrabo!ibi, ducam te per semiins aequitatis; et in Psalmo: Viam verilatis elegi eic. — Via sanctitatis et vitue apostolicae, de qua lob vigesimo tertio: Vinm eius cuslodivi el non declinavi ex ea. — Via pacis et concordiac rratcriiae. de qua Lucae primo: Ortus est Christus ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Sermo VI
Sermo fratris Bonaveiiturae prinia Dominica do Adventu in conventu Fratrum Montispessulanl coram Fratribus tantum, quem fecit rogatus in die sanctae Agatliae, quia Pratres communicare debebant.
Quitiment Dominum praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanclificabunt animas suas, Ecclesiastici secundoi.
Tempus istud a beato Petro ordinatum fuit, sci- ]icet Adventus Domini, et in eo ieiunium constituit circa decimum octavum annum post ascensionem Domini, post conditionem Evangeliorum Malthaei et Marci; ut Christi fideles Nativitatem Christi mundius et (iignius praevenirent, devotius celebrarent et divinis Officiis sive laudibus et praedicationibus huius temporis studiosius intenderent, advertentes intentionem sanctorura Patrum, quod quatuor Dominicae istae, quamvis principaliter quantum ad Officia versentur circa Christi adventum in carnem et ad iu- [licinni; tamen duos alios adventus designant, scilicet in mentem per gratiam novam et ad mortem per aeternam gloriam, de quibus etiam memoriam consequenter agunt, sicut prudenter intelligens adverteiv polest
ipiuis ergo, caelesti lumme i.idiatn, quasi pio isto (empoie loqueietni, diut Qui timnit Dominuni etc In quibus cibis tiu tumuiilni, quae hommcs ail piaceniendaiii dioti fhiisli piopmqniiii NiliMliti 111 (lis[ioniiiil snn dii ina leoerenlia inli ni I niiiinlilia saiutu il nliqiosa Vita. Priinum lii ilni 1111 Qiii linuat Duininiim; dnm, ilii j iitipaiiil ihil corda suu; terlium, ibi fl in iiiiisp ii II I s Minclificabunt animas tuas Circa /luec oinniu iiota, quod (lUMolunt piaeparaii ad lelLbi mdmn Chrisli desidei Niam Nativitatem di hent tssi vineiuloui Vuictalis aeternae, piiiin liii,nni si [)iiinii i- Piaepaiale corda vesli u Donii I ) it 1 1 ili II oli el ei iiet vos de manu P/alist/mni — riiliiiii. Kfsiiialis miniditstmae; pocalypsis(kLiiniiiiniio 1 m niiil inipliue qm,et uxor eiu-> pnupuiuiit — li h i s sanclilati, wtoc-Psiliiiiisit Ihiiuiiis siini I, iiis ul custodiam niunilatu liia — iln fnitenme Lniae li i lio Paiul i m i ctus facile senutas eius; el OeiKsis i(_sii)io qumlo Jngredeie, benedicte Domini, ciii foii. sias Piaepaiavi donium et locum camili'< i h — 'peiulatoies ventutis iupwnliac, [hiiiii 1 sumi sipinnii Edias piaepniavtt coi siiiiin, in nu i iiii ucl li gem Domini — Possessoies iianquiUitatn mteinae, Vinos ijnaito Praeparare m occursum Dei tui, Isniel
Sermo VII.
Item, sermo Fratris Bonaventurae prima Dominica de Adventu coram Universitate in Montepessulano.
Vidi, el ecce imbem candidam et super nubein sedentem similem Filio fiominis, Apocalypsis decinio quarto.
Sacer Evangelista loannes, caelesti claritate suspensus et sublimi revelatione attonitus, explicat nobis in verbis propositis beatae incarnationis niysterium sub metaphoricis verbis dupliciter, scilicet quantum ad puritatem elegantissimani electae Virginis concipientis, et quantum a.A sublimitatem nobihssimam ipsius superbenedictae conceptae prolis. Primum notatur in nube canc/rfa; secundum, in seclente super eam etc. inter an. 12-44. Cfr. liaulen, Einleilung in die h. Schrifl (ed.
Cii'c;i haec nota, quod quia istud mysterium est tam arcamim, quod nullius ingenii perspicacitas potest comprehendere; tam altum, quod nullius intelligentiae vivacitas potest investigare; tam profundum, quoiJ nullius eloquentiae vel eloquii facultas potest enarrare: ideo Spiritus sanctus sub diversis figuris illud raanifestat, ut quod una non potest altera suppieat.
Circa quod nota, quod puritas elegantissima Virginis clectae concipientis et ipsius conceptionis designatur in sancta Scriptura sub raetaphora non solum nubis candidae sive candentis, sed etiam 7-ubi mirabiliter inflamraati et incombusti ad designandum, quod fuit sine corruptione carnis; Exodi tertio: Videbat, quod rubus arderet etnon combureretur. — Virgae mirabiliter virescentis et florescentis ad designandum, quod fuit sine successione temporis; Numerorum decimo septimo: Invenit, germinasse virgam Aaron in domo Levi, et turgentibus gemmis, eruperant flores. — Velleris rairabiliter compluti et irrorati ad designandum, quod fuit sine delectatione libidinis; ludicum sexto: Expresso vellere, concham rore implevit. — Nubis mirabiliter irrorantis ad designandum, quod fuit cum plenitudine fontalis gratiae; Ecclesiastici trigesimo quinto: Quasi nubes pluviae in tempore siccitatis. — hidis rairabiliter refulgentis ad designandum, quod fuit cura plenitudine fontalis sapientiae; Ecclesiastici quadragesirao tertio: Vide arcum et benedic eum qui fecit illum; valde speciosus est in splendore suo. Arcus in nube, Christus in Virgine quadricolor, quia cognitionem habens innatam, infusam, acquisitam et gloriosam. — Sideris niirabiliter dirigentis ad designandum, quod fuit cum rectitudine venerabilis vitae; Ecclesiastici quinquagesimo: Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet.
Sermo VII
Item, sermo Fratris Bonaventurae prima Dominica de Adventu in domo Praedicatorum coram Fratribus in Montepessulano in Capitulo.
Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, Genesis primo.
Sacer Moyses, fontalis lucis radio illustratus et elevatus, explicat nobis Filii Dei adventum in carnem, quem modo colere coepimus, quantum adtriafacta, scililicgt quantura ad fecunditatem caelicam gloriosae et almae Virginis concipientis, ibi: Germinet terra; quantum ad gratiositatem amoenam et pulcrara conceptae beatae prolis; ibi: herbam virenlem; (xs,wtuni ad universalem et desiderativam utilitatem humani generis, ibi: et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum.
I. Circa haec nota, quod Virginis almae concipientis fecunditas et singularis nobilitas designatur sub metaphora terrae supernaturaliter germinantis, et hoc ad designandum seu insinuandum eius profundissimam humilitatem, ut hic: Germinet terra etc. — Radicis supernaturaliter pullulanlis, et hoc ad insinuandum eius inconcussam virtulem; lob vigesimo nono: Radix mea aperta est secus aquas; Ecclesiastici vigesimo quarto: Radicavi in populo honorificato. — Fontis supernaturaiiter satiantis, et hoc ad insinuandum eius liberalissiraam carilatem; Genesis secundo: Sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae; Canticorum quarto: Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. — Fluvii supernaturaiiter irrigantis, et hoc ad insinuandura eius abundantissimamp?'etotem; Genesis secundo: Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum.
Il.Gratiosa vero amoenitas superbenediclae ipsius prolis designatur sub metaphora rosae praefulgidae, et hoc ad insinuandum suavitatem ipsius animae; Ecclesiastici quinquagesimo: Quasi flos rosarum in diebus vernis. — Urnae aureae, et hoc ad insinuandum capacitatem multiformis ipsius gratiae; ad Hebraeos nono: In qua urna aurea habens manna el virga Aaron, quae fronduerat, el tabulae testamenti. — Arcae auro ciixumtectae, et hoc ad insinuandura claritatem plenitudinis sapientiae; ad Hebraeos nono: Habens arcam circumtectam ex omniparte auro. — Aureolae aromaticae, et hoc ad insinuandum cekbritatem ipsius vitae; Canticorum sexto: Dilectus meus descendit in hortum suum ad aureolam aromatum.
III. Perdesiderata huius adventus utilitas, quam fecit adveniens ipse, designatur sub metaphora «ofc singulariter stantis, et hoc ad designandum ipsius immutabilitatem celsitudinis; losue decimo: Stetit sol in medio caeli. — Solis singulariter retrocedentis, et hoc ad designandum ipsius muabikm condescensionem; Isaiae trigesimo octavo: Reversus est sol decem lineis per gradus, quos descenderat. — Solis singulariter sublatentis, et hoc ad insinuandura ipsius venerabilem dispositionem; secundi Machabaeorum primo: Tempus ajfuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. — Solis singulariter regyrantis, et hoc ad insinuandura ipsius zeli sollicitudinem; Ecclesiastae primo:
Luslrans univmsa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos reverlitur.
Sermo Fratris Bonaventurae editns in Lugduno (sic!) ad populum prima Dominica de Adventu.
Erunt signa in sole el luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, Lucae vigesimo primo
In isto Evangelio describitur adventus Domini ad iudicium ut de caelo multipiicibus indiciis praesigniflcandus et ut ab omnibus elementis multiformiter insigniendus. Circa omnia nota, quod, sicut ex hnc Evangelio et aliis Evangeliis et locis Scripturae colligere possumus, multa signa praecedent iudicium, ut unusquisque se patet ad ipsum; quae sunt haec:
Primum est solis et hinae et omnium lumina- '''"™ caelestiuui obscuratio, secundum quod habetur j, Evangelio liodierno. — Secundum est ignis conflagratio de elemento, de inferno et de terra ascendens phis quam aquae diluvii ad purgationem electorum et poenam, ad consumtionem mortalium reproborum, secundum quod dicitur in Psalmo: Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius. — Tertium est pestilentia sive universalis corruptio et aegritudo, secundum quod habetur Lucae vigesimo primo: Terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae etc. — Quartum est hominum et terrarum, regnorum et famiharum universalis joeriMrftaftb et ad invicem proeliatio, secundum quod habetur Lucae vigesimo primo: Surget gens contra gentetn et regnum adversus regnum. — Quintum est coniunctorum et sociorum universalis proditio et insidiatio, secundum quod habetur Lucae vigesimo primo: Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis etc. — Sextum est famis universahs inundatio, secundum quod habetur Lucae vigesimo primo: Et fames. — Septimum est lempestatum universalium de caelo abluvio, secundum quod habetur Lucae vigesimo primo: Pressura gentium prae confusione.sonitus maris et fluctuum. — Octavum est raaxima, longa et universalis terraemotuum commolio, secundum quod habetur Lucae vigesimo primo: Terraemotus magni erunt per loca, ita quod nullus honio stare poterit sen animal, sed solo prosternentur omnia. — Nonum est lerrorum de caelo variorum lapsus continuatio, secnndnm quod habetur Lucae vigesimo primo: Terroresque de caelo et signa magna erunt, ita quod oninia sidera errantia et stationata comas spargenl ex se igneas, signum orbi et habitatoribus eius. — Decimum est omnium hominum universalis angustiatio prae timore et quasi arefactio, secundum quod habetur Lucae vigesimo primo: Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione etc. — Undecimum est falsorum praedicatorum et nuntiorum antichristi et simulo.tio miraculorum et fictio, secundum quod habetur Matthaei vigesimo quarto: Surgent pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia etc. — Duodecimum est antichristi valida persecutio et infide perseverantium torinentalio et occisio, secundum quod habelur Matthaei vigesimo quarto: Tradent vos in tribulationem et occident vos. — Decimum tertium est multorum, qui stare videntur, a fide disces.no et contra fldem proditio, secundum quod habetur Matthaei vigesimo quarto: Et lunc scandalizabuntur multi et inoicem trculenl. — Quartumdecimum est antiehrisli et suorum de caelo percussio et damnatio, sicut dicit Glossa secundae ad Thessalonicenses secundo. — Quinlumdecimum est Eliae et Henoch praedicatio et praeconizatio et tandem per antichristum interfectio. — Sextumdecimum signum praecedens iudicium est, secundum quod dicit Hieronymus, in Annalibus Hebraeorum se invenisse, quia maria exallabuntur super omnes montes, non tamen effluent terrae, secundum illud Psalrai: Mirabiles ekUiones maris. — Decimum septiraum est, quia aequora pro.sternentur in imum profundi, ut vix oculis humanis videantur, secundum quod dicit Hieronymus, in Annalibus Hebraeorum se invenisse. — Decimum octavum est, quia omnia niaria redigentur in antiquum stalum, qualia creata sunt, sicut magistri sentiunt. — Decimum nonum est, quia belluae et omnia volatilia, et quae raoventur in aquis, Congregabuntur et dabunt rugitum ad caelum more contenlionis, secundum quod narrat Hieronymus. — Vigesimum est, quia omnia volatilia congregabuntur in campis, unumquodque in ordine suo, plorantes, ululantes, et non gustabunt, secundum quod narrat Hieronyraus. — Vigesimum primnm est, quia fulmina ignea surgent ab occasu solis contra faciera firmamenli usque ad orientem concurrenlia, secundum magistros. — Vigesimum secundum est, quia ardebit aqua, secundum narrationem Hieronymi. — -Vigesimilm tertium est, quia herbae et arbores dabunt rorem sanguineum, secundum narrationem Hieronymi.
— Vigesimum quartum est, quia orania aedificia humana arte constructa simpliciter et universaliter ruenl, secundura Evangelium Matthaei — Vigesimum quintum est, quia omnes lapides raagni et parvi scindenlur in raultas partes et coliidentur ad invicera, secundum narrationera Hieronyrai. — Vigesimum sextum est, quia omnes montes et colles et lapides in pulverem redigentur, secundum narrationem Hieronymi. — Vigesimum septimum est, quia omnia animalia lerrae venient ad campos de silvis mugientia et non gustantia, secundum narrationera Hieronymi. — Vigesimum oclavum est, quia flet adaequatio terrue, secundum narrationera Hieronymi. — Vigesimura nonuni est, quia exibunt homines de cavernis et ibunt velut amentes et non iwlerunt sibi mutuo loqui, secundum narrationem Hieronyrai. — Trigesimum est, quia omma. sepulo-a patebunt, resurgentibus (sic) unoquoque hora sua, secundum Hieronyraura. — Trigesimura primura est, quia morientur homines vivi,mc, ut cura raortuis resurgant. — Trigesiraum secundum est, quia apparebit signunt Filii hominis in caelo, secundum Matthaei vigesimum quartum -, cura omnibus passionis suae instruraentis et cicatricibus. Hieronyraus: « Tunc veniet Filius honiinis in raaiestate sua et omnes Angeli eius cum eo, et Piet discussio et sententia pro universis ».
Quibus peractis, cessabit niolus caeli et influentia lurainariura, facta rerauneratione corporura caelestiura et non erit nox prima nisi in inferno, omnibus corporibus oaeli stantibus in ordine, quo creata sunt, igne remanente mundificato ad raodum vernantis scharlati in substantia sine potentia agendi vel multiplicandi se, aere vero renovato, serenato, clariflcato ad raodum auri amoenissirai. Terra vero orbicularis et plana et lucida effecta, clarissima ad instar crystalli et virentissima ad instar smaragdi, aqua etiam gelata et pervia, ut vitium perlucidum, faece tandem omnium sic purgatorum descendente in barbam damnatorura ad infernum.
Sermo VIII
Item, summaria intentio Evang-elii secundum Lucam quod legitur prima Dominica de Adventu secundum ordirege Franciae ad petitionem ipsius.
Erunt, inquit, signa in sole el luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, Lucae vigesimo prirao.
In isto Evangelio, ut per timorem adventus iudicialis unusquisque fldelis disponatur ad celebrandum et recolendum Nativitatem Christi, In qua so- Caii. 2i, 2. seqq. lemnizatur adventus clementiae sempiternalis, qui factus est per unionem divinae naturae cum humana, Dominus et Salvator noster Lesus, alloquens discipulos in persona oranium electorum, duo principaliter facit.
t. Primo erudit ad providentiam flnalinm Lribulationum, expriraens circa finale iudicium futuram universalem coramolionem ex parte nalurae caeleslis, quia erunt signa, obscurationis, m sole et luna et stellis. — Ex parte naturae elemenlaris, quia in terrw pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum erit. — Ex parte naturae rationalis huraanae, quia arescent homines prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi. — Ex parte naturae intelkctualis angelicae, quia virtutes caelorum commovebuntur. — Ex parte iudicis apparentis in rulila nube et praecellenti claritate et dignitate, quia tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et II. Secundo erigit ad confidentiam. caelestium consolationum, et hoc exhortatione confortatoria sub spe redemptionis appropinquantis; his, inquit, fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. — Similitudine manuducloria sub raetaphora terrestris pullulationis ficulneae aestatem signantis. — Assertione certificatoria sub noraine caeli et terrae potius periturorum quara verborum horura suorum non implendorum.
Sermo IX
Item, sermo fratris Bonaventurae de eadem Dominica, factus in capella domini regis Parisius coram rege et fa- Erunt signa in sole et luna et stellis, Lucae vigesirao primo.
In hac prima Dominica Adventus Domini renovatur Ecclesia in OfDciis, per quod ostenditur, quod, si quis vult Nativitatem Domini digne celebrare, digne renovari debet interius in affectibus et exterius in sacris moribus et operibus, ut inveniantur in eo signa salvationis per conformationera ad Christura solera et Matrera lunam et Apostolos stellas. Spiritualiler accipiendo verba proposita, describit hic Domirms, in exeraplum Ecclesiae convocandae et aedificandae et ad sui et Matris et Apostolorum iraitationem alliciendae, primo suae vitae perfectionem multiplicmi, cum dicit: Erunt signa in sole; secundo suae Matris conversationem deiformem, cum addit: et luna; tertio suae comititiae sanctitudinem, cum subinfert: et stellis, id est Apostolis.
I. Sciendum igitur, quod qui vult dominicae Na- I- tivitatis celebritalem desiderabilem lionorifice praevenire et in se ostendere, debet digne Christum recipere vivendo et moriendo; studeat liabere et invenire in se signa, quae Christus et Mater et Apostoli in se ostenderunt et praebuerunt et reiiquerunt mundo. Signa autem haec fuerunt et sunt novem: primum signum, quod inilmsole, Chrislo, et debet esse in populo christiano, est signum paupertatis altissimae; Lucae secundo: Hoc eril vobis signum: invenietis infantem pannis involulum el positum in praesepio. Hoc signo signari debet qui vult sequi Christum. — Secundum signum fuit pielalis afflueniissimae, de quo Isaiae undecimo: hi dieillaradix lesse, qiii slat in signum populorum, ipsum gentes deprccaburUur. Stetit autem Christus in signum populorum ad /illos Dei dispersos congregandos in unum. — Tertium signum, quod fuiti in Chrislo sole, fuil /lumililatis profundissimae, h figura cuius habetur Isaiae vigesimo: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus el discalcealus, trium annorum signum et portenlum erit, supple: Christus Christianis.
II. Primum autem signum, quod fuit in luna, II. Matre Virgine, fuit signum imitandae honestatis, de quo.pocalypsis duodecimo: Signum magnum appa7-uil in caelo, id esl in Ecclesia, mulier amicta sole, id est honestatis claritate, et luna, hoc est perfecta integritas, sub pedibus eius, id est affectibus menlis et corporis eius, et in capite eius, id est in mentis vertice, corona -Uellarum duodecim, id est honor et gaudium plenum quinque sensuum interiorum et quinque exteriorum incorruptione et virginitate post partum. — Secundumsignum, quod fuit in Matre Virgine, fuit signum laudandae per omnia sobrielatis, et de hoc signo habetur Isaiae sexagesimo secundo: Praeparale viam populo, planum facite iter, eligile lapides et elevate signum ad populos. Hoc totum fecit beata Virgo virtute suae laudandae in omnibus et per omnia sobrietatis, ut paralam. viam haberet ad continuam contemplationem et planam et mitem haberet conversationem et omnibus se praeberet exemplum et signum ad salvationem. — Tertiura signum, quod fuit in Matre Virgine, fuit signum praedicandae per omnia fidelitatis, et de hoc habetur Isaiae quadragesimo nono: Ecce, levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum. — Ecce, levabo, inquit Filius, ad gentes manum meam, id est, ostendam eis potestatem meam, et ad populos exallabo, id est coram populis,.signum meum, id est fidelitatem, quae fuit in Matre mea.
III. Primura autem signum aedificationis, fuit in stellis, id est Apostolis, fuit signum zeli ferventissimi, et de hoc habetur Sapientiae decimo sexto: Fuerunt, inquit, signum habentes salulis ad commemorationem mandati legis tuae; et Sapientiae decimo: Stetit, Moyses, id est coelus apostolicus, contra reges horrendos in portentis et signis. — Secundum signum, quod fuit in Apostolis, fuit signum martyrii promptissimi, de quo potest exponi illud Psalmi: Posuerunt signa sua signa et non cognoverunt, id est, infldeles hoc cognoscere recusaverunt. — Tertium signum, quod fuit in Apostolis, fuit signum propositi constantissimi, et de hoc dicitur Ecclesiastici quadragesimo quinlo: Corona aurea super caput eius, id est ordinis apostolici, expressa signo sanctitatis, id est inflrmitatis, et gloria honoris, opus fortitudinis.
Skrmo XII.
Itom, sernio fratris Bonaventurae factus Lugduni in clioro maioris ecclesiae coram clericis et canonicis Lugduni in eadem ecclesia.
Erunt signa in sole et luna et stellis, Lucae vigesimo primo.
Cum in Ecclesia militante videantur quidam esse iustitiae eminentis, ut sint sicut so/"; quidam iustitiae crescentis, ut sint sicut luna; quidam iustitiae sufjicientis, ut sint sicut stellae; ostenditur nobis his verbis spiritualiter intellectis primo multorum talium, qualis fuit in antiquis et qualis debet esse in modernis, status vitae et excrescentia, et hoc in claritate luminarium. Secundo, in fine temporum, qui iam incepit, ostenditur multorum talium ignominiosa nequitia, et hoc in obscuratione ipsorum per subtractionem bonorum operum et sacrorum exemplorum futurorum et aliquorum iara existentium. Primum tangitur ibi: in sole el luna etstellis; secundum innuitur, cum dicitur, quod in eis erunt signa, obscurationis eorum.
I. Notandum ergo, quod superiores pi-aelati vel viri iustitiae eminenlis comparantur soli propter sublimitatem positionis in virtutum culmine. Unde ipsi debent esse in Ecclesia sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, iuxta illud Ecclesiastici vigesimo sexto. — Propter nobilitatem oppositionis in doctrinae acumine. Ipsi enim debent esse sicut sol tripliciter exu7-ens montes, id est omnes lenipestates et haereses, Ecclesiastici quadragesimo tertio — Propter nobiUtatem directionis in curae regimine et sui ipsius revisione: Ecclesiastici quadragesimo
secundo: Sol illuminans per omnia respexil, el gloria Domini plenum est opus eius; Ecclesiastae primo 2: Orilur sol et occidit et ail locum suum revertitur; tertii Esdrae quarto: Velox cursus solis convertit in gyro caelum in locum suum in una clie.
Comparantur vero inferiores praelati sive clerici et doctores lunae, quia sicut luna sunt mensuratores temporis et varietatis indicium per universalem discrelionem et providentiam, secundum illud Ecclesiastici quadragesimo tertio: Luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis el signum aevi. — Dominatores maris el liumiditatis dominium non per auctoritatis iurisdictionem et familiarura sive subditorum reformationem et conciiiationem, iuxla illud Psalmi: Thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicul luna perfecta in aeternum. — Ministratores roris et serenitatis praesagium per beneficiorum subventionem et consolationum spiritualium subminislrationem viscerosam, iuxta illud quod dicitur Ecclesiastici quadragesimo tertio: A luna signum diei festi.
Comparantur tandem Religiosi sive alii inferiores stelHs propter claritatem luminum sapientiae; Baruch tertio: Stellae dederunt lumen in custodiis suis. — Propter firmitatem habituum iustitiae; Danielis duodecimo: Quasi stellae in perpetuas aeternitates. — Propter exemplorum vitae formosilateni; Ecclesiastici quadragesimo tertio: Species caeli, id est Ecclesiae, gloria stellarum, id est honor et decus vitae, exemplorum amor.
II. Sed proh dolor! in fine temporum, qui coepit iam, in aliquibus pro peccatis nostris sunt et erunt maxime signa in sole et luna et in omnibus stellis et in omnibus gradibus Ecclesiae supra dictis. Patiuntur enim et maxime patientur, secundum Domini sententiam, ad instar luminarium caeli consueti itineris inordinationem per negligentiam nimiam; Apocalypsis octavo: Et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum. — Maculae infusionem per licentiam abusivam; Ezechielis trigesimo secundo: Et nigrescere faciam stellas eius, solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. Omnia luminaria caeli moerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus. — Sanguinis infusionem- per iniustitiam excessivam; Apocalypsis sexto: Sol factus est niger tanquam saccus cilicinus, el luna tola facta est sicut sanguis, et stellae de caelo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos, cum a vento magno movetur.
Item, sermo fratris Bonaventurae editus prima Dominica de Adventu, cnm esset cardinalis, praesente Papa Dominus dabit benignitateni, et terra nostra dabit fructum suum, Psalmus.
Sanctus et sacer David, spiritu magno videns ultima 1' dominicae incarnationis sive adventum incarnandi, quem modo colere coepimns, tria eleganter in verbis his facit sive designat, quorum primum est Dei potentis influentis mirifica liberalitas, ibi: Dominus dabit benignitatem; secundum est Virginis supernaturaliter concipientis gloriosa fecunditas, ibi: et terra nostra; tertium est superbenedictae jorofo gloriosa nativitas, ibi: dabit fructum suum.
I. Circa primum notandum. quod Dominus dedit Virgini Mariae concipienti triformem benignitatem, scilicet gratiae praevenientis per primam sanctificationem in utero; ad Titum tertio: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti. — Gratiae dirigentis per sanctam conversationem in mundo; Psalmus: Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri lerusalem; Sion, beata Maria. — Gratiae fecundantis per almam conceptionem de Spiritu sancto; Psalmus: Benedices coronae anni benignitatis luae, et campi tui replebuntur ubertate; benedices coronae, id est integritati virginali; anni benignitatis tuae, scilicet conceptura et ortum Christi.
II. Circa secundum nota, quod beata Maria concipiens dicitur terra, quia instar bonae et electae terrae fuit ab omnibus malis radicitus segregata per exstinctionem omnium fomitum; Psalmus: Benedixisti, Domine, terram tuam, avertisti captivitatem Jacob. — Aquis pluvialibus irrigata per effusionem multiformium devotionum; Genesis:Fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae. — Radiis solaribus opposita per inflamraationem caelestium desideriorum; Ecclesiastici quadragesimo tertio: Sol in meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere?
i Vers. 12. Vers. 7. seq.
- Circa tefliuin nota, quoil Virgo benedicta (]g(jit naundo fructum triplicem, scilicet gpectabilem, munditiae scilicet fonlalis, deironniler iniinduin pulcrificantis; Proverbiorum tertio: Auri primi et purissimi fruclus eius. — Desiderahilem, claritalis scilicet sapienliaiis, mundo intellectualiter snpersplendentis; Psalmus: Erit tanquam lignum, quod plantatum esl secv decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. — Oblectabilem, familiaritaiis scilicet spiritualis, affectualiter devotum suavilicantis; Canticorum secundo =: Sub umbra illius quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo.
Ser.mo XIV
i domo Prae- Item, sermo fratris Bonaventurae factus dicatornm Parisius coram Universitate.
DieUe filiae Sion: Ecce, rex tuus venit iibi mansuetus, Matlhaei vigesimo primo.
Cmn secundum beatum.ugustinum in libro de Spiritu ot anima nihil intelligere valeat intelleclus noster nisi mediante influentia lucis aelernae, et quoniam quidquid scimus, hoc est per participationem sapientiae increatae, secundum quod dicit Hugo de Sapientia Christi, et sapientia Christus est; ideo invocabimus Dominum lesum Christum, paternum lumen, secundum Dionysium in principio angehcae Hierarchiae ut ipse, qui est fontale principium omnis verae illuminationis ad scientiam, fontale principium omnis rectae informationis ad gratiam, fontaie principium fructuosae elocutionis ad doctrinam, ut per viscera pietatis et per intercessionem gloriosissimae Matris suae etc.
Dicile filiae Sion etc. In verbo isto, quod in prjma Dominica de Adventu in multis ecclesiis legitur, describitur nobis adventus Salvatoris, quem celebrat modo mater Ecclesia, tribus modis: primo, quantum ad praesentiam festivam et laetam advenientis, ibi: Dicile filiae Sion: Ecce, rex tuus; secundo, quantum ad utilitatem magnam et praecipuam adventus, ibi: venit tibi; tertio, quantum ad modum aedificatorium veniendi, ibi: mansuetus.
- Quanlum igitur ad primam partem, qua dienim natura», secundum quod dicit Anselmus in libro Cur Deus homo « nullatenus potest Lumiliari », et hoc est quod dicit Pater Malachiae tertio: Ecce, ego mitto, per carnis assumtionem, angelum meum, id est venerabilem Filium de mea substantia genitum, qui praeparabit viam, salulis aeternae, ante faciem tuam, o genus humanum, etstnlim, per praesentiam carnis et procurationis tuae salvationis, veniet ad templum sanctum suum Dominator, quem vos quaeritis, ad colendum, et Angelus testamenti, quem vos vultis, ad venerandum. — propter gratiae largilluam plenitudinem. Venit autem sic: ad irrigandura nos triplici gratia Spirilus sancti, scilicet charismatibus compunctionis ainarae, devotionis mellifluae et contemplationis excessivae, iuxta quae tria dicitur Canticorum quinto: Veniut dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum. Messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle meo, hibi vinum meum cum lacte meo; ut myrrha pro primo, favus et mel pro secundo, vinum et lac pro tertio accipiatur. — Formidanda propter iustitiae severitatem inaestimabilem. Veniet enim in die iudicii in potestate, quam nullus poterit effugere, in austeritate, quam iiullus poterit inllectere, in aequitate, quam nullus poterit declinare, in claritate, quam nullus poterit latere; et hoc est quod dicitur Isaiae quadragesimo: Ecce, Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur.
H. Quantum ad secundam partem, qua dicitur: venit tibi, notare possumus, quod Fihus Dei venit nobis, hoc est ad utilitatem nostram. Venit enim ad liberandum nos ab omni malo, et hoc per immensae virtutis effectum; etenim per suum adventum liberavit nos ab universalitate perpetuae culpae, ab inimensitate oRensae divinae, a mortalitate naturae leprosae, qua nullus carebat, et ab interminabilitate poenae gehennae, ad quorum singulorum liberationem requirebatur, quod esset Deus, qui liberaret. Pro quibus omnibus orabat David dicens in Psalmo: Excita, Domine, potentiam tuam el veni, ut salvos facias nos, ab his, supple, quatuor malis maximis, quibus obstricti omnes tenemur.
Vel venit ad erudiendum nos in omni vero, et hoc per increatae lucis influxum. Per suum enim adventum illustravit nos ad interiora reformanda, elevavit ad divina munera cognoscenda, deduxit nos ad mundana omnia aspernenda; quae omnia nullus poterat in nobis efQcere, nisi esset Deus. Propter quae omnia ipse Dei Filius dixit ioannis duodecimo: Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat, supple rum quatuor.
Ad perficiendum nos in omni bono, per excessivae caritatis incendium. Etenim per suum adventum inflammavil nos ad suam dilectionem et degustationem, allexit ad supernam aedificationem, excitavil ad ecclesiasticani promolionem, constituit in salutis et caritatis statu et beatitudine. Propter quae omnia ipse dicebat Lucae duodecimo: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur?
III. Quantum ad tertiam partem, qua dicitur venisse mansuetus, notandum, quod mansuetudo regis nostri Io.;n advenientis apparuit in his: quia enim nori [lolisl esse mansnetus ille, in quo regnat awarUia, quia lalis vult semper alios spoliare; nec ille, in quo regnat malitia, quia talis vult semper alios concutere; nec ille, in quo regnat superbia, quia talis semper vult alios conculcare: ideo, ut se mansuetum ostenderet secundum apparentiam et secim- (jum yeritatem, venit ut pawper contra avaritiam, venit, inquam, ut pauper quoad actum possidendi, quoad actum amandi, quoad actum sperayuli, quoad actum recogitandi. Hoc est quod Zachariae nono - dicitur Ecclesiae christianae: lubila, filia lerusalem; ecce, rex tuus veniet iibi iustus et salvator; ipse pauper et ascendens super asinam et super puUum, fi.lium asinae. — Ut clemens contra malitiam; veniens enim mala non amavit, mala non fecit, mala non p/-ocM/wj, malis benefecit, malos m bonovicit; et hoc est quod ipse dicit loannis tertio: Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ul iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. — Ut obediens contra superbiam; etenim veniendo voluntati Patris obedivit, voluntatem suam voluntati Patris in omnibus conformavit, vituperia propria non curavit,m vera obedientia permanendo, iustitiam quoque servando vitam finivit. Unde ipse dicebat loannis decimo sexto: Exivi a Patre et veni in mundum, iterum. relinquo mundum et vado ad Patrem. — Exivi a Patre, per aeternam generationem, et veni in mundum, per carnis assumtionem; iterum relinquo mundum, per passionem.
Sermo X
Item, sermo fratris Bonaventurae de eadem Dominica factus in eadem domo Praedicatorum Parisius ooram Uni- Benedictus, qui venit in nomine Domini, Matthaei vigesimo primo.
In isto verbo, quod in prima Dominica de Adventu in multis ecclesiis legitur, describitur nobis Domini nostri Iesu Christi adventus in mundum istura dupliciter, scilicet ut mirabiliter graliosus et ut venerabiliter fructuosus. Propter primum dicitur: Benedictus; propter secundum dAaim: qui venit in nomine Domini.
I. Quantum ad primam partem notare possixmus, quod adventus Fihi Dei in hunc mundum fuit benedictus quadriformiter. Nam fuit benedictus in incarnatione propter plenitudinem gratiae; et hoc est quod dicit mater loannis beatae Mariae: Be)iedictus fructus ventris lui ». — In conversatione propter pulcritudinem vitae; et hoc est quod dicitur Deuteronomii vigesirao octavo: Benedictus eris tu ingrediens et egrediens. — In praedicatione propter perfectionem doctrinae; et hoc est quod dicitur primi Regum vigesimo quinto: Benedictus Dominus Deus Israel, et benedictuni eloquium tuum. — In operatione propter sanctitudinem innocentiae; et hoc est quod dicitur Deuteronomii trigesimo tertio: Beneclictus in filiis Aser, id est in operibus et exemplis.
II. Quantuni ad secundam partem notare possumus, quod Filius Dei dicitur venisse in hunc mundum in nomine Domini, quia venit in zelo paternae laudis et honorificentiae; et hoc est quod ipse dicebat ludaeis ingratis loannis quinto: Ego veni in nomine Patris mei, et nmi acdpitis me. — In zelo pacis et concordiae; et hoc est quod orabat ecclesia, ludith tertio: Veni nobis pacificus Dominus et utere servilio nostro, sicut plaxuerit tibi. — In zelo omnimodae veritatis et iuslitiae; et hoc est quod ipse dicebat loannis decimo octavo: Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut iesiimonium perhibeam veritati. — In zelo pietatis et misericordiae; et hoc est quod ipse dicebat Lucae decimo nono: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat. — In zelo paupertatis altissimae; et hoc est quod habetur Zachariae nono: Ecce, rex tuus veniet tibi iustus et salvator, ipse pauper ascendens super asinam et super pullum, filium asinae. — In zelo mundae castitatis et sanctimoniae; et hoc est quod Baptista ioannes testatur loannis tertio: Qui est de terra de terra est et de terra loquitur; qui autem de caelo venit, hoc est « de altitudine humanae naturae » sive munditiae, super omnes est.
Sf.rmo XVI '8.
Item, sermo Bonaventnrae prima Dominica de Adventu editus in Conventu Fratrum Minorum Parisius in Capitulo.
Eespicite el levate capita veslra, quoniam appropinquat redemptio vestra, Lucae vigesimo primo.
In his verbis, volens Salvator praemunire suos contra futurani in fine mundi tribulationera, duo facit: primo excitat ad providam considerationem et desiderium aeternorum, ne seducamur; secundo pronuntial onmimodam eomolationem ne terreamur. Per primum instruit ad contemptum terrenorum et desiderium aeternorum; per secundum ad gaudium et pacem interiorem. Primum facit ibi: Respicite el levate capita vestra, quasi dicat: cum videritis, haec temporalia transire, et signa finis mundi advenire; occurrite Domino, ite obviam Christo per afTectiones elevatas et desideria sancta in Deum translata. In cuius signum sancta mater Ecclesia incipit hodie Officium Missae: Ad te levavi animam meam Secundum facit ibi: quoniam appropinquat redemptio vestra, id est effectus redemptionis vestrae, qui est in vera participatione gloriae paradisi.
I. Notandum itaque, quod ad hoc, quod anima sursum agatur et contra tribulationes % primum oportet, quod sursum feratur in Deum secundum motionem omnium virium suarum ad modum aiatarum avium, naturaliter sursum se ferentium et se undique expandenlium, sicut patet ex Scriptura sancta, in qua Dominus docet nos et monet levare omnia membra interiora ad Deum. Debemus enim levare primo capita per simplicitatem intentionis; Ecclesiastici vigesimo: Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. — Secundo, oculos per limpiditatem circmnspectionis; Matthaei decimo septimo: Levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum lesum. — Tertio, corda per vivacitatem affectionis; Threnorum tertio: Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos. — Quarto, manus per virtutem operationis; Psalmus: Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi, et exercebar in iustificationibus tuis. — Quinto, vocem per veritatem locutionis; Isaiae quinquagesimo secundo: Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum converterit Dominus Sion. — Sexto, faciem per venustatem conversationis; lob undecimo: Tunc levare poteris ad Deum faciem tuam absque macula. — Septimo, totam animam per suavitatem devotionis; Psalmus: Ad te, Domine, levavi animam meam, Deus meus, in te confido, non erubescam.
II. Si autem levatis membra interiora singula cum toto animo, simul appropinquat redemptionis effectus, qui quidem consistit in septiformi gaudio paradisi: in ardua celsitudine divinae gloriae, quae nobis plene manifestabilur; in ornata pulcritudine divinae sapientiae, quam aperte contemplabimur; in reflexa rectitudine divinae iustitiae, quam rite admirabimur; in immensa dulcedine divinae clementiae, quam perfecte experiemur; in optata amoenitate societatis beatae, quam notorie (?) assequemur; in praeclara re,seratione nostrae animae, qua aeterne dilatabimur; in summa impletione volunlatis omnimodae, quam plenarie adipiscemur. — Si igitur sic septiformiter levemur in Deum et in eum naturaliter transferamus nostrum desiderium, indubitanter cum electis Dei ad islud septiforme gaudium, in quo consistit effectus nostrae redemptionis et consummatio nostrae salutis, transferemur in paradisum. de Adventu.
Scitole, quoniam prope esi regnum Dei, Lucae vigesimo primo.
Verba ista, sive accipiantur de regno Dei, quod adventum Filii Dei vocamus, ad cuius Nativitatem nos modo praeparare debemus, sive de regno Dei, quod paradisum dicimus, utroque modo proprie et vere accipiuntur, quia regnum gloriae prope est servis Dei, et regnum gratiae, adventus Christi, iam est inter servos Dei et crescere et mnlliphcare habet quotidie in servis suis.
Utroque ergo modo sumtum regnum Dei, dicere possumus, quod regnum hoc est locus sive res summae maiestatis, et ideo requirit prope se viros nobilium desideriorum et venerationum; Psalmus: Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nosti-a. — Summae claritatis, et ideo requirit prope se viros praeclararum contemplationum et meditationum; Psalmus: Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas. — Summae suavitatis, et ideo requirit prope se viros caelestium unctionum et recreationum; ad Philippenses quarto: Gaudete in Domino semper, iterum dico: Gaudete etc, Dominus prope est. — Summae sanctitatis, et ideo requirit prope se viros regularium conversationum sive deiformium; Psalmus: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.
= Vers. 15. Psalm. 24, 1.
Sermo XI
Item, sermo fratris Bonaventurae editns in sancto Dionysio de Parisiis prima Dominica de Adventu, coram toto Monasterio in Capitulo monacliorum.
Videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna el maiestale, Lucae vigesimo primo.
In hac auctorilate describitur tam adventus Filii Dei in uterum virginalem quam adventus ad iudicium generale triformiter, scilicet ut universaliter contemplabilis in hoc, quod dicitur ab omnibus visurus; ut mysterialiter intelligibilis in hoc, quod dicitur in nube venturus; ut venerabiliter aclmirabilis in hoc, quod dicitur in maiestate appariturus.
I. Notare itaque possumus, quod quantum ad pri- 1. mum adventum, qui fuit in uterum virginalem, venit Filius Dei in nube parvula propter profundum suae humilitatis; tertii Regum decimo octavo: Nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebal de mari. — In nube candida propter privilegium puritatis; Apocalypsis decimo quarto: Vidi, et ecce, nubeni candidani et super nubem sedentem similem Filio hominis. — In nube perlustrata propter magisterium suae veritatis; Apocalypsis decimo: Vidi alium Angelum fortem descendentem de caelo amictum nube, et iris in capite eius. — In nube imbrifera propter affectum eius pietatis; Ecclesiastici trigesimo quinto: Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.
II. Venturus est autem in (ine temporum ad iudicium generale in nube praecelsa quantum ad sublipotentiae, quam nullus poterit effugere; Matthaei vigesimo sexto: Videbitis Filium hominis sedenlem a dexlris virtutis Dei et venientem in nubibus caeli. — In nube ignea quantum ad claritatem et virtuositatem sapientiae, quam nullus poterit latere; Ezechielis primo: Vidi, et ecce, nubes magna el ignis involvens et splendor in circuitu eius et de medio eius quasi species ekclri, id est de medio ignis. — In nube recta quantum ad severitatem iustitiae, quam nullus poterit inflectere; Psalmus: Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium co7-rectio sedis eius. — In nube gloriosa quantum ad aeternitatem reverentiae, quam nullus poterit declinare; Danielis septimo: Aspieiebam in visione noctis, et ecce, cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit etc. Et dedit ei potestatem et honorem el regnum, et omnes populi, tribus et linguae Ex eodem codice rol. 14 r. ipsi servienl; potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur.
Sermo XII
Item, sermo fratris Bonaventurae editus prima Dominica de Adventu in domo Praedicatorum, Parisius coram Universitate.
Caelum et terra transibimt, verba autem mea non transibimt, Lucae vigesimo primo.
Magister noster Lesus in verbo isto, quod est consummatio Evangelii primi et ultimi omnium Dominicarum totius anni, comprehendit in summa universitatem omnium divinorum verboruni. In quo verbo duo facit: primo innuit, libri mundanae creaturae formas corruptibiles esse et transmutabiles, et hoc facit sub nomine transilus caeli el terrae, per quod mittit ad contemptum huius saeculi; secundo innuit, libri sacrae Scripturae sententias esse invariabiles et intelligentias stabiles, et hoc facit sub nomine verborum suorum non transilurorum, per quod ipsum mittit ad cultum sublimis sapientiae Dei.
I. Quantum ad haec omnia notare habemus, quod nerat in nobis huius mundi contemptum; lob octavo: Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram. — Transmutationis rei-um corruptibilium, qui generat in nobis rationalis iudicii sensum; Psalmus: Mane sicut herba transeat, mane floreat et Transeat etc, id est, sicut flos foeni transibit, lacobi primo. — Innovationis creaturarum mundialium, qui generat in nobis alterius mundi desiderium; secundae Petri tertio: Adveniet autem dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transient. — Sed hic nota, quod quaedam transibunt quantum ad substantiam, sicut substantiae sensibiles et vegetabiles, quae non habent dispositionem ad aeternitatem; cuiusmodi sunt animalia et arbusta. Quaedam transibunt quantum ad virtutem, sicut qualitates elenientares, quae non erunt activae, nec remanebit virtus agendi aut immutandi. Quaedam transibunt quantum ad operationem, sicut molus caeli; non enim movebitur amplius caelum, nec erit generatio et corruptio. Quaedam transibunt quantum ad effigiem, sicut omnia ista mundialia. Omnia tamen haec ipsa innovabuntur, ita quod, si quis videat tunc mundum hunc et mundum innovatum, et solem hunc et solem innovatum vel potius remuneratum, quasi diceret, ahum mundum
et aliuin solem esse, et hoc solum propter mutationem figurae, non autem substantiae
II. Interior sive gratiae, et iste est triplex, sci- II. licet poenitentialis, amarus et continuus,_ quo trans- " ™'' 1"*' egypto iu desertum; Isaiae vigesimo tertio: Transi terram tuam quasi flumen, filia maris. — luslitialis respectu actionis et passionis, quo transimus de bonis ad meliora, quasi per mansiones deserti; lob nono: Dies mei velociores fuerunl cursore, fuyerunt et non viderunt bonum. Pertransierunt quasi naves poma portantes. — Sapientialis respectu speculationis et saporis, quo transimus de melioribus ad optima, quasi per lordanis fluenla in terram promissionis; Ecclesiastici vigesimo quarto: Transite ad me omnes, qui concupiscilis me.
III. Superior sive gloriae, et hic est triplex, scilicet regressivus ad principium fonlale, et iste est ''Dsitus ad cognitionem matutinam et vespertinam; loannis decimo tertio: Sciens lesvs, quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo. — Ingi-essivus in domum sapientiae, et iste est transitus ad rationes omnium viventium et mansiones omnium praedestinalorum; Psalmus: Transibo in locmn tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. — Supergressivus sive superex.cessivus in gaudium incomprehensibile, et iste est transitus ad pascua interiora Divinitatis et exteriora humanitatis Iesu Domini notri, de quibus Lucae duodecimo: Praecinget se et faciet illos discumbere et ti-ansiens ministrabit illis.
Sermo XX
Item, sermo fratris Bonaventnrae editus eadem Dominica in Conventu Fratrum de Neapoli coram Pratribus Nunc propior est nostra salus, quam cum credidimus, ad Romanos decimo terlio.
Ad commendationem praesentis temporis et gratiae Salvatoris tria hic deseribuntur, scilicet influentia caelestis iiobis praesentialis, cum dicitur: Nunc est; condescendenlia benignilalis nobis liberalis, cum dicitur: propior est; su/jficientia salutis universalis, cum dicitur: nostra salus.
I. Circa primum notandum, quod nunc, id est I. in isto tempore, est influentia fontis vitae; loannis quinto: Venil hora et nunc est, quando niortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. — Influentia lucis sapientiae; Dametis decimo: Daniel, vir desiderionmi, intellige verba, quae egp loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad tc. — Influentia triumphi victoriosi; loannis duodecimo: Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicielur foras. — Influentia felicitatis aeternae; secundae ad Corinthios sexto: Ecce, nunc tempus acceptabile, ecce, nunc dies salutis.
II. Quantum ad secundum nota, quod Christus, nostra salus, est prope et prapior reverentibus suam altissimam Maiestalem; Psalmus: Verumtamen prope timenles euni salutare ipsius. — Credentibus suam profundissimam veritatem; ad Roraanos decimo: Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo, hoc est verbitm fidei, quod praedicamus. — Invocantibus suain latissimam pietatem; Psalmus: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. — Exspectantibus suam longissimam aeternitatem; ad Philippenses quarto: Modestia vestra nota sit omnibus hominibus, Dominus prope est.
III. Quantum ad terlium nota, quod salml nos Lesus universaliter, quia ab iniquitatibus culparnm superinfundendo gratiam; Matthaei primo: Ipse eiiim salvum faciet populum suum a peccalis eorum. —. A reatibus offensarum sufferendo poenam; Isaiae quadragesimo sexlo: Ego feci et ego feram, ego portabo et salvabo. — Ab hostilitatibus daemonum superando pugnam; Psalmus: Salvasti enim nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti. — A calamitatibus miseriarum retribuendo coronam; ad Philippenses tertio: Salvatorem. exspectamus, Dominum nostrum lesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratimi corpori claritatis suae.
Sermo XIII
Item, sermo fratris Bonaventurae editus Assisii coram Fratribus in Capitulo, prima Dominica de Adventu.
Induimini Dominum lesum Christum, ad Romanos decimo tertio -.
Sacer Apostolus, sacro spiratus afflamine, in hoc devoto tempore Salvatoris adventus in his verbis modis omnibus congruentibus, quibus potest, inducit, movet, monet et inflammat fldeles ad conformitatem animae, linguae, vitae, famae et mortis cum
Iesu. Eapropter scienduni, quod induit, inviscerat et incorporat sibi quis Dominum lesum suo modo imitando eum per contemptum vanilalis mmidanae, spernendo scilicet quae ipse spernit: divitias, delicias et honores; ad Ephesios quarto: Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus esl in iustitia et sanctitate veritatis. — Per gemitum devotionis abundae, afflciendo scilicel se circa ea, circa quae ipse se afflciebat, scilicet circa zelum animarum, circa cultum caelestium, circa studium spiritualium unctionum; ad Colossenses tertio: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit illum. — Per habitum honestatis praeclarae, conservando ggjjjpgj p;]Q(ys animae et corporis, linguae et sensitivae, et regulando sub legibus rationis et subiiciendo legibus aeternis; ad Ephesios sexto: Slate succineti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae et calceali pedes in prcbcpa.ratione Evangelii pacis, in omnibits sumentes scutum fidei etc. — PcT amplexum caritatis geminae, amando scilicet ea quae ipse amavit; ad Colossenses tertio: Induile vos sicut elecli Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam etc.
Sermo XIV
Domine, inclina caelos tuos et descende, Psalraus.
Loquitur Propheta egregius ad Dei Filium sicut ardentissimus amator salutis hominum in persona totius humani generis; et in his verbis tria facit: primo explicat fastigium potentiae exceUentis, ibi: Domine; secundo flagitat beneficium clementiae miserenlis ibi: inclina caelos tuos; tertio postulat solatium praesentiae demulcentis, ibi: et descende.
. Huius Domini excellentia coUigitur ex multis, I. quia ipse est Dominus incomparabilis ratione maiestatis magniflcae; ideo Exodi decimo quinto «: Quis similis tui in fortibus, Domine? Quis similis tui, mMgnificus in sanctitate? et Psalmus: Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? et idem: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in aliis habitat? ideo Psalmus: Non est similis tui in diis, Domine, et non esl secundum opera tua. — Infallibilis ratione perspicacitatis clarissimae; Proverbiorum decimo quinto: In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos; et Psalmus: Dominus scit cogitationes hominum; et leremiae decimo septimo: Ego Dominus scrutans cor, qui do unicuique iuxta viam suam; ideo Ecclesiastici vigesimo tertio -. Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, drcum spicientes omnes vias hominmn et profundum abyssi et hominum corda intuentes in abscondilas partes; et ibidem: Domino Deo, anlequam crearentur, omnia sunt agnita, et post perfectum respicit omnia; et loannis ultimo: Domine, tu omnia nosti. — Co laudabilis viWone, bonitatisamplissimae; propterquod -Psalmus: Laudate Dominum, quia bonus Dominus; et idem: Lauda, anima mea, Dominum; et idem: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo; ideo concluditur: Omnis 'spiritus laudet Dominum. — Magnificabilis ratione aequitatis rectissimae; Psalmus: lustv Dominus, iustitiam dilexit, aequitatem vidit vultus eius; Danielis tertio: Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et gloriosum nomen tuum in saecula, quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera et viae tuae rectae; Psalmus: lustus es, Domine, et rectum iudicium tuum; Apocalypsis decimo sexto: Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua. — Propitiabilis ratione pietatis dulcissiuiae; propter quod Psalmus: Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te; idem: Apud te propitiatio est etc.; ideo Isaiae quinquagesimo quinto: Revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum; Psalraus: Miserator et misericors Dominus, patiens et multum misericors; item: Misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se; item: Misericordia tua, Domine, plena est terra; unde: Miserationes eius super omnia opera eius.
II. Hunc ergo Dominum Propheta alloquitur, ut inclinet caelos suos, qui sunl tres secundum numerum caelorum et propter tres conditiones in caelo repertas. In caelo qoidem est superioritas praeeminentiae, sicut dicitur Ecclesiastici primo: Altitudinem caeli et latitudinem terrae el profundum abyssi
quis dimensus esl? — Claritas refulgentiae; Ecclesiastici vigesimo quarto: Ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens. — Copiosilas influentiae; Deuteronomii vigesimo octavo =: Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo. Sic et in caelo Trinitatis sanclissimae est sublimitas potentiae incomparabilis, limpiditas sapientiae imperscrutabilis, benignitas clementiae inenarrabilis. — Hos caelos petitPropheta inclinari ad nos, quasi dicat: tu, Domine potentissime, inclina allitudinem potentiae ad assumendam naturam infirmatam per impotentiam; tu, Domine sapientissime, inclina magnitudinem sapientiae ad instruendam naturam excaecatam per ignorantiam; tu, Domine clementissime, inclina dulcedinem clementiae ad redimendain naturam captivatam per malitiam.
III. Et quoniam assumtio naturae infirmatae, instructio naturae excaecatae et redemptio naturae captivatae facta est per descensum Filii Dei; ideo dicit: descende.
Descendit quidem Deus in principio ad confundendam humanam arrogantiain; Geness, undecimo: Venite, descendamus et confundamus linguam eorum, ul non audiat unusquisque vocem proximi sui. — Descendet in ultimo ad discutiendam humanam vitam; primae ad Thessalonicenses quarto: Quoniam ipse Dominus in iussit et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo etc.; et Genesis decimo octavo: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eo7'um aggravatum est nimis, descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint.
Sed nunc petit descensum ad assumendam humanamnaturam, de quo potest intelligi illud ludicum decimo quarto: Descendit Samson et locutus est mulieri, quae placxierat oculis eius, ut acciperet eam, quia tunc descendit ut sponsus suavissimus in Virginem; ideo ipsa dicit Canticorum sexto: Descendit dilectus meus in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis et lilia colligat, ut scilicet delectetur in animabus castis et sanctis. — Hic autem descensus appetendus et postulandus erat, quia tunc descendit ad visitandum amicos ut amicus veracissimus; ideo dicitur Canticorum sexto: Descendi in hortum meum, id est mundum, ut viderem poma convallium et inspicerem, si floruissent vineae et germinassent mala punica. Sancti dicuntur poma propter dulcorem vitae; vineae, propter odorem doctrinae, sed mala punica propter ruborem patientiae i vel amicitiae. — Ad satiandum famelicos sicut ci- seoandJ bus e/ficacissimus; ideo dicitur loannis sexto: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et ibidem: Hic est panis de caelo descendens, ut si quisex ipso manducaverit, non moriatur; et ibidem: Panis enim Dei est, qui de caelo descendit et dat vitam mundo. — Ad rectiflcandum devios sicut ''«'« splendor illustrissimus; secundi Esdrae nono: Descendisti et locutus es cum eis de caelo et dedisti eis iudicia recta et legem veritalis; et Exodi decimo nono: Descendit Moyses de monte ad populum et omnia narravit eis; et ibidem: Descende et contestare populum, ne velit Iranscendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. — Ad inflammandum lepidos ut calor inflam- Q""»' mativus; propter quod dicilur Exodi decimo nono: Tolus mons Sinai fumabal, eo quod Dominus descendisset supereumin igne; et Lucae duodecimo: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendalur? — Ad cu7-andum morbidos sicut cu- Q"''"»- ralor reparativus; ideo signatur per descensum Angeli, de quo loannis quinto'-: Angelus Domini secund-um tempus descendebat in piscinam, et movebatur aqua, et qui prior descendebat in piscinam post motionem aquae sanus fiebat, a quacumque d.elinebatur inflrmitate; per quem potest significari Christus, qui nostros languores curat; Lucae sexto: Descendens Lesus de monte stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni ludaea et lerusalem et maritima et Tyri et Sidonis, qui veneranl, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virlus de illo exibat et sanabat omnes. — Ad sanctificandum foelidos ""- sicut pontifex vel mediator purificativus; ideo dicitur Exodi decimo nono: Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum; de hoc ad Hebraeos decimo: Sanctificati sumus per oblationem corporis Christi; el mfrsi: Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. — Ad lae- 'p'™ tificandum afflictos sicut consolator laetifi.cativus, quos Christus consolatur in tribulatione; Sapientiae decimo: Descendilque cum illo in foveam et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant. — Ad liberandum appressos sicut "'=''
liberator praeslanlissimus; Exodi tertio: Vidi afflictionem populi mei in Aegypto el clamorem eius ttudivi el deseendi, ut liberem eum de manibus Aegyptiorum et educam in teram bonam et spatiosam, quae fluit lacte et melle; et ad Ephesios quarto: Descendit primum in inferiores partes terrae, quia Matthaei tertio: Sic decet nos implere omnem iuslitiam. — Ad glorificandum subieclos sicut glorificator altissimus; ad Ephesios quarto:
Chapter 1 of 64