Skip to the text

Dominica tertia Adventus

Sermo I

Medius aulem vestrum stetit, quem vos nescitis, loannis prinio

Prothema. Loquente Petro verba haec, cecidit Spifitus sanctus super omnes, qui audiebant verbum etc, Actuum decimo. In his verbis ultimo propositis describuntur tria notabilia cuilibet praedicatori convenientia; quorum primum est conferentis certitudo, quae tangitur, cum praemittitur: Loquente Petro. Loquitur enim cognoscens. Secundum, infundentis promptiludo, quae tangitur, cum sequitur: cecidit Spiritus sanctus. Tertium est audientis populi multitudo, quae tangitur, cum subiungitur: super omnes, qui audieba.nt. Ratione horum trium devote divinae pietatis gratiam imploremus, ut conferentem impleat verborum certitudine et audientem statuat in Sanctorum multitudine, ut tandem conferens et audiens gaudeant in se infundentis Spiritus promptitudine, qua mediante possint ego aliqua dicere et vos intelligere, quae sint ad laudem et gloriam Mediatoris nostri et salutem et consolationem animarum nostrarum. Amen.

Medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Licet tantae sanctitatis esset loannes Baptista, ut a pluribus Christus reputaretur, interrogatus tamen a ludaeis, utrum esset Christus, respondit verilatem, quia non esset Christus; sed ut ad propositam quaestionem de Christo responsio pateat, tanquam nuntius fidelitatis et praeco veritatis adiunxit propositum verbum, dicens: Medius autem vestrum stetit etc. In quo quidem verbo prinio asserit reconciliativi olBcii congruentiam; secundo recolit Verbi incarnati joraesentiam; tertio arguit populi ludaici negligentiam. Primo asserit reconciliativi ofQcii congruentiam, cum dicit: Medius autem vest?'um; secundo recolit Verbi incarnati praesentiam, cum subdit: stetit, id est, praesentialiter inter vos fuit; tertio arguit ludaici populi negligentiam, cum subinfertur: quem vos nescitis.

I. Dicit ergo: Medius autem vestrum, ubi no- I. tatur congruentia reconciliativi officii. Certe congruum fuit, ut qui medium tenebat in throno medium teneret in ofQcio, et qui mediimi in via fuerat creationis medium existeret in via recreationis, ut per Verbum mundus reficeretur, per quod fuerat factus. Est autem Christus congruum medium priaio mirabilis coUiganliae in incarnatione; secundo, regu- 1 Habelur integer in Val. ac codd. CDEF; et brevior in laris disciplinae in conversatione; tertio, vitalis mfluentiae in passione.

Primo Christus est medium congruum mirabilis colligantiae in incarnatione, quia in ipso mirabiliter duo coniunguntur extrema, videlicet primum Divinitatis et ultimura humanitatis. Ipse enim est pax nostra, qui utraque unum fecit, et propter hoc niulto melius quam Moyses potest dicere Christus, per quem gratia reconciliationis et veritas incarnationis facta est, illud Deuteronomii: Ego medius fui et sequester inter vos et Dominum. Ipse enim est quasi stella matutina in medio nebulae, id est assumlae humanitatis, secundum quod dicitur Ecclesiastici quinquagesimo. Sicut enim stella matutina est media inter tempora diurna et nocturna et influit ad purgationem tenebrarum; sic Christus fuit medius inter diem Divinitatis et noctem humanitalis, peccatorum tene bras amovendo. cedit a medio virtutis in affectione, a medio veritatis in locutione, a medio honestatis in operatione, quia semper medium tenuit in omni genere virtutis et perfectionis. Ideo dicitur in Psalmo de ipso: Sanclificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus in medio eius, non commovebitur. Et ratio huius est, quia ita in virtute humilitatis se flrmaverat, quod, licet flarent venti altivolantis superbiae, ad fontem tamen eius humililalis nunquam potuerunt attingere. Nam, cum esset Rex ditissimus, pauperibus et piscatoribus se soeiavit; Doctor sapienlissimus, ad modum pueri simplicissimi ministravit; Magister prudentissimus, ut scholaris humillimus doctores audivit; Princeps fortissimus, ad crucis patibulum se duci permisit. Unde ipse dicit de se ipso Lucae vigesimo secundo: Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui 7ninist?-at; et Lucae secundo: Invenerunt illum in medio doctorum; et Lucae penultimo: Cruci/ixerunt lesum in medio latronum. In medio stat, damnans angulos ambitionis in honorum exhibitione; latibula personarum acceptionis in praebendarum dispensatione, delusoria privatae consolationis et conventicula sordidae deleclationis, sicut qui ministrat, non sicut qui dominatur.

Tertio Christus fuit medium vitalis influenliae in passione, ubi operatus est salutem in medio terrae. Sicut eiiim cor, quod est medium vivifici

caloris in sensibus, mediantibus spiritibus influit vitam in cetera niembra animalis; sic Christus crucifixus in medio latronum, qui est lignum vitae plantatum a Deo m imdio paradisi id est Ecclesiae militantis, mediantibus Sacramentis influit vitam gratiae in cetera membra corporis mystici. Et hoc est quod dicitur Apocalypsis vigesimo secundo: Ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni in medio plateae eius. — Fluvius dicitur dispensatio Sacramentorum, sed splendidus tanquam cryslallus propter claritatem et nitorem gratiae, quem relinquit in animabus, quae in hoc flumine depurantur. Dicitur autem fluvius aquae vitae propter eificaciam gratiae, quae vivificat et mnndat animas. Hic dicitur procedere a sede Dei et Agni, quia sacramentalis gratia procedit a Deo tanquam ab auclore et efQciente, sed aChristo tanquam a mediatore et promerente; propter quod dicunlur omnia Sacramenta habere eflicaciam a passione Christi. Onde secundum Augustinum, «de latere Chrisli dormienlis in cruce fluxerunt Sacramenta», duni inde fluxil sanguis et aqua in medio plateae eius, id est in medio Ecclesiae, quae est corpus raysticum, ut per enm vivificelur.

II. Secundo notatur Verbi incarnali praesentia, cum subdit: Stetit, id est, praesenliahter inter vos fuit. Stetit autem Christus inter homines primo ut Pontifex clementissimus ad purgandum delinquenles a malo culpae; secundo ut Doctor sapientissimus ad illuminandum verbo doctrinae ignorantes; tertio ut Rex potentissimus ad liberandum impolentes a malo poenae, et tanquam Remunerator Uberalissimus ad introducendum in bonum gloriae. Sic Christus tanquam mediator sufflciens et verus Angelus novi testamenti habuit tres actus hierarchicos in ecclesiastica hierarchia, scilicet purgare per expiationem culpae, illuminare per eruditionem doctrinae et perficere per remotionem poenae et collationem gratiae et gloriae.

Primo stetit ul Pontifex clementissimus ad purpsis lerlio: Ego sto ad ostium et pulso; si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum et coenaho cum illo, et ipse mecum.— Ego, scilicet Christus,.«to ad ostium, covdis clausi per peccati delectationem, et pulso, per internam inspirationem, qua loquor ad cor uniuscuiusque peccatoris; si quis audieril vocem meam, scilicet per auditus inclinationem et operis exsecutionem, et aperuerit mihi ianuam, per peccati confessionem et desertionem; intrabo ad illum, per iustificantis gratiae inhabitationem, et coenabo cum Gen. 3, 9. Vers. I. seq. illo, et ipse mecum, per spiritualium et suavium ciborum refectionem. Unde Augustinus super Genesim ad litteram «: « Principium rationalis creaturae est aeterna Sapientia, quae nullo modo cessat occulta inspiratione locutionis loqui creaturae, quae ab ipsa formata est, ut ad ipsum convertatur, quia aliter perfecta esse non polest ».

Secundo stetit ut Doctor sapientissimus ad il- luminandum ignorantes verbo doctrinae. Unde dicitur loannis septimo: hi novissimo autem die magnae festivitatis stabat Lesus et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. — Stabat, ut verus doctor, et clamabat, ut praedicator, quasi tuba exaltando vocemsuam, dicens: Si quis silil, hauslum scientiae salutaris, veniat ad me, humiliter petendo sine pertinacia conteniptionis, et bibat, dulce vitae poculum, quod de pelago sapientiae propinabo; et Matthaei undecimo: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego refi.ciam vos; et Lucae quarto: Spiritus Domini super me, propter quod imxit me, emngelizare pauperibus misit me.

Tertio stetit ut Rex potentissinius ad liberan- dum impotentes a maio poenae. Unde dicitur Actuum septimo: Video caelos apertos et lesum stantem a dextris virtutis Dei. — Dominus Lesus Christus stans a dextris virtutis Dei, id est ad aequalitatem Patris in quantum Deus, et in bonis potioiibus eius in quantum homo, non solum dignalus est Protomarlyri sustinenli ictus lapidantium pro eius nomine facere abundantem proventum gratiae, per quam superabat immanitatem ludaeorum per benignitatem orationis, sed etiam dignatus est aperire caelos et se ipsum ei ostendere quasi in signum, quod eum introducturus esset in locum consimilis gloriae. Videns suum miiitem in agone, confortat eura rimm status, quia a dextris Dei; Exodi decimo quinto: Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine etc.

lli. Sequitur tertium: Quem vos nescitis, ubi i arguit fudaeorum ignoranliam, quae consurgebat triplici de causa. Primo propter defectum illumina- i tionis supernae; secundo voiiQr impedimentum argumentationis sophisticae; tertio propter odium aemulationis fralernae. — Primo nescitur Christus propter i defectum illuminalionis supernae. Unde in Psalnio: Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris amhulani, quia non intelligunt Verbum verilatis, quod erat eis praesens per essentiam, licet propter caecitateni malitiae esset eis absens per gratiam et notitiam, sicut sol est praesens caeco et nequaquam apprehenditur ab ipso. Ideo nescierunt fugere malum culpae nec facere bonum iustitiae; nam nullus potestdirigi sine luce fldei, immo in tenebris ambulant,

sectando falsitatera infidelitatis. Et propter hoc dicitur Proverbiorum quarto: Via impiorum tenebrosa, nesciunt, uhi corruunt.

Secundo nescitur Christus voi&v impedimentum 3. argumentationis sophisticae; unde Baruch tertio: Filii Agar, qui exquirunt prudentiam, quae de terra esl, negotiatores Merrhae et Theman, el fahulalores et exquisitores prudentiae et inteUigenliae, viam autem sapientiae nescierunt. — Licet omnis scientia sit bona, qaia a Deo est, tamen quia scientia humana perverse utentifius occasionem cupiditatis praebet, ideo dicuntur fiHi Agar exquirere prudenliam, quae (le terra est. Agar enim perversio interpretatur et designat perverse utentes mundana scientia, qui statuerunt oculos suos declinare in terram. Dicuntur etiam negoliatores Theman ratione voluptatis; Theman enim ficus interpretatur et significat voluptatem ratione suae dulcedinis. Adhuc dicuntur fahulatores et exquisitores prudenliae et intelligentiae ralione vanitatis et inflationis. Et sic quandoque scientia dicitur mundana, quia occasionem praebet muitiplicis erroris perverse utentibus, quae nomine filiorum Agar designatur; dicitur lacobi tertio terrena, ratione cupiditatis deprimentis; animalis, ratione voluptatis subvertentis; dicitur etiara diabolica, ratione inflationis superbientis. Et quia tales nolunt credere nec acquiescere primae veritati tanquam matri bonae, raerito credent malae novercae, id esl phantasticae rationi. Propter hoc sequitur: Viam autem sapientiae nescierunt, non attendentes, suum defectura esse, non divinae sapientiae.

Tertio nescitur Christus propter odium frater- 3. nae aemulationis; priraae loannis secundo: Qui autem odit fratrem suum in tenebris ambulat et nescit, quo eat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius. Quia populus ludaicus, cum loqueretur ei Christus veritatem vitae, gratis impugnabat in eo bonum supernae gratiae, ideo dicilur odire fratrem suum Christum et m tenebris esse, immo, quod peius est, dicebant bonum malum et ponehanl lucem tenebras, dicendo miraculosa opera Christi facta non in digito Dei, sed in Beelzebub principe daemoniorum; ideo in tenebris ambulant et nesciunt, quo vadant, et hoc quia tenebrae invidiae et falsitatis obcaecaverunt oculos eorum, ut 7ion videant videntes, et intelliyentes non inteUigant; Isaiae sexto: Excaeca cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius claude; ne forle videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo im

Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Ipse esl, qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti, loannis primo i.

(Prothema). Ego vox clamantis in deserto, loannis prirao.

Utrumque verbum scriptura est in Evangelio hodierno, quod hodie recitatur in Ecclesia, et sunt verba beati loannis. Primum est de Verbo incarnato, scilicet de Christo; secundum est deuoceipsius Verbi, et praeraittitur secundum verbum ante primura, quia vox manifestat ipsura verbum. Vox enira signum est intentionis intellectus sive conceptus mentalis, quia « voces sunt notae ipsarura passionum, quae sunt in anima», ut dicit Philosophus; unde sunt signa eorum quae sunt in anima, raaxime per modura conceptus. Unde dicit ille peritus in arte grammatica, quod « omnis pars orationis signat mentis conceptum ». Et sicut vox signat raentis conceptum, ita beatus loannes signum fuit Christi; et sicut « signum se ofl"ert sensui et aliud facit in cognitionem venire», et signum se offert signato tolum, ita praedicatio debet habere totaliter oculura (?) suum, ut imprimatur in cordibus audientium; et sicut tota dictio signiflcat, non eius pars, quia syllaba vel littera « per se nihil significat »; ita qui veritatem debet praedicare ex se toto debet eam praedicare: in sua locutione, in desiderio mentali et in sua exteriori conversatione, id est, quod quantum ad suam intentionem nihil quaerat, quantum ad cogitationem nihil desideret, quantum ad locutionem nihil expriraat et in sua conversatione nihil ostendat nisi illud solum, quod ad laudem Dei pertinet, sicut beatus loannes fecit. In sua conversatione, in sua doctrina, in suo baptismo et in sua passione semper ostendit,,quod nuntius Christi fuit. Ego, inquit, sum vox clamantis in deserto. — Ego non sum talis, sicut ipse fuit; non sum dignus praedicare, non sum digius corrigiam. solvere calceamenti; sed assumimus quandoque ofliciura praedicationis propter inopiara, confisi de gratia Spiritus sancti, quod dabit voci suae vocem virtulis etc.

Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Verba ista sunt loannis Baptistae ut primo proponentis et suiit loannis Evangelistae ut recitantis, et in isto verbo uterque exphcat nobis mysteriura incarnationis ut sublime, ut profundum et ut admirabile. Et quaraquara videantur simplicibus verbis loqui, credo, quod

non altius posset explicari raysterium incarnationis. Explicatur enim mysterium incarnationis ut admirabile propter admirabilem assumentis et assumti copulationem. Admirabilis dignatio assumentis notatur, quando dicit: Medius vestrum. stetit etc.; admirabilis assumti celsitudo tangitur, cum dicit: ipse est, qui post me venturus est, qui ante me faclus est; admirabilis assumentis et assumti copulatio tangitur, cum dicit: cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti. In ista metaphora implicatur manifestatio (?) mysterii incarnationis.

  1. Primo, dico, explicatur mysterium incarnai. tionis ut sublime propter admirabilem assumentis dignationem, cmn dicit: Medius vestrum stetit etc. Mirabilis est dignatio, si consideretur, quis fuit iste qui stetit in medio, quia Deus aeternus in medio mortalium hominum, Agnus innocens in medio malignanlium peccatorum et Salvator gloriosus in medio miserabilium perditorum. Admirabilis est ista qui medius fuit in Trinitate. Dei Filius media persona est in Trinitate. Pater tenet rationem principii, quia ab ipso procedit et Filius et Spiritus sanctus. Spiritus sanctus, a quo non procedit alius, tenet rationem ultimi et completivi, et Filius est media persona, qui medius est in Trinitate. — Nunc stetit medius inter ludaeos ut eruditor verus, ut infor-- maior sanctus et ut reparator pius. Dico igitur, quod beatus loannes dicit et loquitur ludaeis: Dominus medius vestrum stetit etc. — Bene dico, quod mim docet in terris », ipse est Verbura, quod est fons totius sapientiae; unde in Ecclesiastico: Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis. Ad hoc autem, quod eruditor iste intraret in corda horainum in terra, necesse fuit, homines elevari sursum, vel Verbum inclinjifi. Homines fuerunt brutales et sensuales, et ideo impossibile erat, hominem ad ipsum Verbum ineffabile sublimari et ad lucem inaccessibilem et in aelernam pulcritudinera oculos deflgere; et ideo oportuit, aut quod Verbum in medio hominum veniret, aut quod homines in sua stultitia remanerent. Propterea Christus incarnatus est et de Virgine natus; et dicitur in Habacuc natus fuisse in medio duorum animalium; unde dicilur, quod in praesepio bovis et asini natus fuit, quia instruclor fuit populi ludaici et Christiani. Unde, cum esset annorum duodecim, remansit in templo. Unde in Evaneelio: Post triduum invenerunt illum in tem- 1 Aiigiist., in Epist. loan. tr. 3. n. 13; de Magislro, e. H. plo sedentem in niedio doctorum, audientem illos et interrogantem eos. Et stupebant omnes super prudentia et responsis eius. Requirebant eum parentes inter cognatos et non invenerunt eum, sed in templo, ubi est locus doctrinae, ibi invenerunt eum docentem. Et quando? Post triduum, quia triplex illuminatio praecessit Christi adventum, scilicet illuminalio legis naturae, illuslralio Scripturae et illustratio revelationis propheticae. Unde dicit Apostolus: Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in Pi-ophetis, novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio. Stupebant super prudentia et responsis eius, non tamen ei credebant; audiebant, sed non intelligebant, immo, cum deberent ipsum suinme venerari et ei credere, nitebantur ipsum occidere. Unde in Luca: Redux Lesus de baptisrao, venit Nazareth. Aperuit librum et incepit iegere, et occuril ei: Spiritus Domini super me etc; et dicit: Hodie implela est haec Scriptura in auribus vestris, quia missus sum ad docendura vos. Et tunc ipsi quaerebant miracula, et dixit eis Lesus, quod nonxessent digni habere miracula, et ponit exemplum de miraculo Elisei et Eliae. Eliseus curavit Naaman Syrum, Elias fllium viduae suscitavit, quae fuit de terra Sidoniorum; et tunc scandalizati fuerunt ludaei et irati et eiecerunl eum de templo, et exivit de medio eorum; tunc verificata est Scriplura, quae dicit: Excaeca cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius claude, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intelligat et converlatur, et sanem eos. Magna ergo fuit dignalio Christi, quod venit in medio eorum ludaeorum, sicut eruditor verus; unde dicit: Medius vestrum stetit; sed maxima est ingratitudo; quod dicit: quem vos nescitis. Quid valet habere bonum doctorem et non reputare eius doctrinam? mentis et exemplis; plus enim movent exempla quam verba. Qui irreprehensibihs est fecit hominem ad imaginem suam et se fecit imitabilem. Generatio, formatio et creatio nostra est ad imaginem istius Verbi, dicit Bernardus. Nata est creatura humana imitari Verbum; sed non potuit aliquis ipsum imitari in pulcritudine et sapientia. Primus Angelus voluit ipsum imitari in pulcritudine, et ideo cecidit; Adam voluit ipsum imitari in sapientia, et ideo corruit; et ideo ipsum Verbura condescendit ad humanitatem, ut posseraus ipsum iniitari et nos reforraare per suam imitationem; quod designatur nobis in Ezechiele ubi

dicilur: Veni ad transmigratimiem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitanl flumen Chobar, et sedi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus, moerens in medio eorum. — Propheta, loquens de eo quod futurum est, dicit, quod ludaei adhaerebant Domino propter terrena, ideo perversi permanserunt; unde Propheta: Incrassatus, impinguatus, dilalatus dereliquit Deum factorem suum, et ideo Dei Filius assumsit nostram humanitatem, ut doceret nos in poenalitate vivere. Unde dicit: mansi septem diebus. Septem diebus signiflcatur totum tempus praesentis vitae, quod debet esse tempus inediae, abiectionis et confusionis, quod notatur, cum dicit: mansi ibi moerens. Omnia bona contenipsit Christus, unde reputabant euni ludaei virum dolon«m -;illud erat exemplum magnae virtutis. Via revertendi in paradisum est per viam moeroris. ludaei vero non quaerebant nisi laetitias et quaerebant unum, qui posset exterminare inimicos eorum et qui faceret eis convivia; et Christus pauper fuit, ideo nullus post eum ire voluit. Unde dicit: Quem vos nescitis, quia quaeritis solatia. Genimina, inquit, viperarum! Quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens esl Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. — Non est Deus in medio viperarum, sed in medio filioruni Abrahae; ideo qui veri sunt filii Abrahae sint imitatores non Adam transgressionis, sed Christi reformationis. Dicit: potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae, id est de ludaeis, qui corda habent dura et lapidea; de illis suscitavit Christum. Sed ludaei Christum propter carnahtatem suam non cognoverunt; siraul non potuerunt habere caelestia et terrena; ideo perdiderunt caelestia, quia quaerebant terrena et Christum Dominum imitari noluerunt. Dicit igitur: quem vos nescitis. — Utinam non ad nos possit dirigi illud verbum! Reprehensibile esset in nobis, si loannes extenderet verbum suum ad nos.

Tertio stetit in medio eorum sicut reparator: pius. Unde in Ezechiele: Ego ipse requiram oves meas et visitabo eas. Sicul visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas. — Dicit illud Deus, et Deus est Verbura, qui est pastor noster et pascens nos. Oves eius fuerunt dissipatae; non est missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Sicut lacob misit fihum suura loseph ad fralres suos visitandum, et sicut pastor mittitur ad gregem dissipatum; sic Christus missus est ad eos qui destituti erant, ad congregandum dispersos. Dispersi fuerunt homines propter discordiam inter Creatorem et creaturam, inter angelicam naturam et humanam, inter voluntatem et comcientiam, inter sensualitatem et rationem, inter carnem et spiritum, inter hominem et proximum, inter peccatorem et universum orbem. — Discordia fuit inter Creatorem et creaturam propter peccatum, et ideo angelica natura contraria fuit humanae. Item, discordia erat inler vohmtatem et conscientiam, quia voluntas inclinat ad unura, conscientia ad aliud. Item, discordia est inter rationem et sensualilatem, quia ratio dictat unum, sed sensualitas movet ad aliud; hoc autem est naturae lapsae et corruptae, et istud docet sacra Scriptura, non philosophia. Item, ca?-o repugnat spiritui, quia caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Item, discordia facta est inter hominem et proximum; deberet unus alium diligere; vix unus diligit reliquum (sic), immo frater odit fratrem suum. Item, discordia fuit inter hominem et universum orbem. — Quis posset ista reconciliare, pacificare et in unum recolligere? Per quem flet illud? Dico, quod, flet istud per illum qui universalera habet potestatem super omnem creaturam, qui Pontifex magnus est, qui penetravit caelos. Ille est, qui est verus Deus et verus homo. Dissipati evmwis,, non coniuncti, sed ipse nos coniunxit in sua passione. Dicit Christus: Frenduerunt super me dentibus suis. Cura Christus diceret, se esse bonum pastorem, voluerunt devorare Agnum, sustulerunt lapides, ut eum lapidarent. Unde dixit Lesus ludaeis: Multa bona opera ostendi vobis; propter quod eorum opus me lapidalis? Responderunt ei ludaei: De bono opere, quod ostendisti, non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, Iiomo cum sis, facis te ipsum Deum. Lapidaverunt Agnum, id est Christum, et oves, id est Apostolos.

Dicit ergo: Medius vestrum stetit, mira dignatio; quem vos nescitis, ecce; miserabilis ingratitudo! Quia fuit instructor verus, ideo fuit credibilis; quia informator sanctus, ideo imitabilis, et quia fuit reparator pius, ideo diligibilis; sed vos in ipsum non creditis, ipsum non sequimini, ipsum non diligitis: ideo stetit in medio vestrum, quem vos nescitis. — Videaraus, si langat vos verbum istud. Loquitur Apostolis, in quorum medio stetit Christus, sicut ille qui ministrat. Dicit Isaias: Verbum misit Dominus in lacob, et cecidit in Israel. Quia venit verbum ad Christianos, posset verbum hoc venire ad vos. Si non creditis doctori vero, si non imitamini informatorem sanctum, si non diligitis reparatorem Matth. 15, 24; pro sequentibus cfr. Gen. 27, 13. seqq.

piim; liinc potest dici vobis: Medius uestrum stetit, quem im nescitis. Dicitur in Exodo: Sanoti'- fieabo el tabernaculum testimonii cum altari et Aaron oum filiis suis, ut saoerdotio fungantur mihi. Et habitabo in medio filiorum Jsrael. Illud impletum est, quando Dominus sanctificavit tabernaculum, id esl Ecclesiam, et instituit sacerdotes, id est Apostolos, et habitabat in medio fi.liorum Israel, id est in medio veroruu) Israelitarum. — Sed ludaei privati sunt islo beneficio propter ingratitudinem eorum; unde in Daniele: Septuaginta hebdomades abbreviaiae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, el adducatur iustitia sempiterna, et implealur visio et prophelia, et ungatur Sanctus Sanctormn. Et occid.etur Christus, et non eril eius populus, qui eum negaturus esl. — Si istam auctoritatem considerassent, potuissent scivisse tempus adventus Christi. Ab aedificatione lerusalem usque ad adventum Christi septuaginta erant hebdomades, et accipimus diem pro anno, et erant abhrevialae, quia erant secundum numerum annorum innarinm. Si ad hoc respexissent ludaei, potuissent scivisse tempus adventus Christi. Dicit: el non erit eius populus, qui eum negalurus est, id est populus ludaicus; et tunc translatus est Christus de meclio eorum et venit in medio Christianorura, quia (isti) nescierunt Christum, ideo in tetiebris ambulant, et quidquid in terra fuit commotum est tunc. Periculum magnum est ingratitudinis peccatum. Fuit igitur Christus in medio ludaeorum sicut eruditor verus, sed ipsi in eum non crediderunt.

Fuit Christus in raedio eorura sicut informator;i eum sequi noluerunt; fuit in medio eorura sicut reparator pius, et quia ipsi eura non dilexerunt, ideo ipsura perdiderunt. Dicit igitur: Medius vestrum slelil, quem vos nescitis. Quibus loquilur? Dico: tribus generibus hoiuinum. Miserunl. j Icrosolymis sacerdotes el levilas et Pharisaeos ad loannem, ut interrogarent eum: Tu quis es*? Istis loquitur loannes. Sacerdotes vacabant ofQcio altaris; levitae vacabant studio divinae legis, et Pharisaei honestati religionis. Isti soUicitissinii erant ad cognoscendum Christum, et quia ipsum non colevitis dicit: Nescitis Christum propter curiositatem, et Pharisaeis dicit: Nescitis Christum propter indevotionem. In sacerdotibus surarae damnatur avaritia, in sludentibns suinme damnatur curiositas, in Religiosis summe damnatur indevotio. Loquitur loannes secundum certiorem vocem veteris legis, et secundum aestimationem novae. — Dico: sacerdotes nesciunt Christum propter avaritiam; unde in libro primo Regum: Pori-o /ilii Heli, filii Belial, nescientes Dominum neque ofpcium sacerdotum ad populum. — Heli interprelatur iniquitas; unde filii Heli sunt filii iniquitatis. Filii Heli habuerunt fu.icinulam tridentem, quani mitlebant in cacabum, et quidquid assumebant cum tridente asportabant. Clausit avaritia oculos ludaeorum, quod non cognoyenml Chrstnm; supo-cecidit ignis, cupiditatis et avaritiae, et non viderunt solem, scilicet iustitiae. Cupiditas general fumum, qui excaecat oculos cupidorum. Cum tridente asportabant carnes; per tridentem signatur cupiditas, quae habet tres dentes, scilicet cupiditatera in acquirendo, rapacitalem in auferendo et tenacitalem in abscondendo. — Gratis accepistis, gratis date. Nondebent sacerdotes reditus Ecclesiae abscondere, quia abscondere eos est iudaizare, imrao sequi ludam. Utinam ista fuscinula, quae est avaritia, non esset hodie in sacerdotibus! quia omnes hodie avaritiae student. Quis curat de ecclesia habenda nisi propter pecuniam? Relrahunt a sacrificio Domini propter pecuniam. Dicitur, quod erat peccatum puerorum grande, quia retrahebant a sacrificio. — Voluerunt carnes crudas, ut lautius eas praepararent. Totura transit per os, < quod nianus potest congregare, et non est nisi simus. Omnis labor hominis in ore eius. Haec est ratio ignorantiae. Omnes vacamus isti gulositati. Officium sacerdotis est hodie lautius vivere, congregare et rapere, et ideo ab eis nescitur Christus. Contra istos dicit Isaias: Vocavit Dominus Deus exercituum ad fletum et ad planctum et ad caivitium et ad cingulum sacci. Et ecce, gaudium illorum et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes ei bibere vinum. Comedamus et biba.mus; cras enim moriemur. Videtur eis, quod non sit afia vita nisi ista. Audiamus loannem, qui dicit, quod omnes avari eranf; Dominus detestabatur divitias: Audiebant omnia haec Pharisaei, qui eranl avari, et deridebant eum'-. Praedicavit quidam, quod divitiae essent stercora. Dixit quidam: « Ego vellem, quod domus mea plena esset talibus stercoribus ». Carissimi, animalis homo non percipit ea quae Dei sunt. Dimittamus sacerdotes.

Quid dicemusde levitis, qui vacant studio divinae legis? Isti nesciunt Christum propter curiositalem. Dicitur in loanne quod dixerunt legisperiti:

Nos scimus, quia Moysi locutus esl Deus, hunc aulem nescimus, undesit;et dixit ille homo: In hoc enim mirabile est, quod vos nescitis, unde sit, et apentit meos oculos, caeci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Et dixerunt ei: In peccatis nalus es totus, et tu doces nos? Et eiecerunt eum extra synagogam. Hic iacet periculum. Condemnaverunt lesum, quando luto illuminavit oculos caeci nati; el dixerunt: Non est a Deo qui sabbatum non custodit 1. Inimicus Dei de Lege facit argumentum ad perdendum eum, quem Lex praedicavit. Perdidit Adam esus ligni vitae. Legitur, quod Adam, comedens lignum prohibitum, expulsus est de paradiso. Hoc impletum est hodie in doctoribus nostris. Spirilualis intelligenlia dicitur lignum vitae, litteralis intelligenlia dicitur lignum scientiae boni et mali. Littera, id est litterahs intelligentia, occidit; spiritus, id est spiritualis intelligentia, vivificat. Dedit Deus decalogum et scripsit digito.mo, et sunt servanda praecepta Legis. Litteralis intelligentia dicit, quod observantia Legis servanda est in perpetuuin. Unde quia ludaei tenebant, quod omnia ad Utteram servari deberent; ideo insurrexerunl conlra latorem Legis. Littei-alis inlelligentia est scientia boni et mali, quae dicit, quod raandata in perpetuum servari debent, sicut observantia sabbati et circumcisio, quae ad lempus servanda sunt. Excaecati fuerunt ludaei, ne viderent promissum in Lege, et dixerunt securi: Occidamus illum; et sicut ludaei noviter conversi ceciderunt a fide, dicentes, quod omnia deberent ad litteram servari; ita ceciderunt a fide Ebionitae, qui dixerunt, quod legaha cum Evangelio servanda sunt. Isti volebant manducare de ligno scientiae honi et mali. Dixerunt, quod servanda est observantia sabbati et circnnicisionis; contra quos dicit Apostolus: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Attendamus periculum: sicut finali tempore synagogae vacabant ludaei doctrinae divinae legis per auctoritatem, ita modo vacamus doctrinae divinae legis per rationem. Qui diligunt sacram Scripturam diligunt etiam philosophiam, ut per eain conflrment fideni; sed philosophia est lignum scientiae boni et mali, quia veritati permixta est falsitas. Sed si es aemulator philosophorum, dicis: quomodo potuit decipi Aristoteles? Et non diligis sacram Scripturam; necessario cadis a fide. Si dicis mundum aeternum, nihil scis de Christo. Si dicis unum intellectum in omnibus, et non esse felicitatein post hanc vitam nec resurrectionem mortuorum; si manducas de isto ligno scientiae boni et mali; cadis a fide. Cavere sibi discentes quae sunt philosophiae; liigiendum est omne illud, quod est contrarium doctrinae Christi, sicut interfectivum animae. Si probas,quod mundus sit aeternus, dices, quod dicis esse probationes tuas, sed non credis. Audi, quid dicitur in Lege: Si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam, cecideritque bos aul asinus in eam, reddet dominus cisternae pretium iumentorum. Credis, quod Spirilus sanctus faciat vim de fovea materiali? Certe non, sed dc toeai erroris. Fovea aperitur, quando aliquam falsitatem facis credibilem et adducis ad hoc rationes; non claudis foveam, quando rationes dimittis insolutas. Si tunc discipulus tuus cadit in foveam illam erroris, teneris ad eius restilutionem. Aliqui claudunt eam insufficienter; dicunt: fides tenet contrarium; das mihi occasionem, quod male credam de fide, quia « dubius in fide infidehs est». Aliquis facit se magistrum in scientia, qui nihil scivit, et generat errores. Sacra Scriptura maximae profunditatis est et difficultatis. Aliquis volet per philosophiam determinare mysterium Trinitatis, et nesciet, quid dicat. Deberet esse eruditus in sacra Scriplura, aut quaerere ab illo qui eruditus est; quia oportet in simplicitate fidei ambulare. — Patet modo de sacerdotibus et levitis, quod nesciunt Christum, sacerdotes propter avaritiam et levitae propter curiositatem.

De Pharisaeis quid dicemus? Dico, quod ipsi nesciunt Christum propter indevolionem. Scribitur in Deuteronomio: Eduxitrivos de pelra durissima. Et cibavit le manna in soliludine, quod nescierunt patres lui. Loquitur ad populum invenem, qui iam per desertum transierunt, quorum patres mortui sunt in deserto. — Dicil, quod nescierunl manna, immo raanducaverunt, sed non invenerunt in eo saporem. — Duo sunt genera hominum in solitudine sive in stafu religioso existentium. Aliqui sunt in Religione non corde, sed corpore, qui signiflcantur per illos qui in deserto prostrali sunt. Isti flagrabant desiderio deliciarum Aegypti, dicentes in mente: In mentem nobis veniunt cucumeres el pepones porrique et cepae et allia, quae comeclebamus in Aegypto gratis. Ahi sunt in Religione mente, qui significantur per iuvenes, qui non sunt secuti incredulitatem patrum, et isti saporem inveniunt in pane, quem misit eis Deus; de quo pane dicitur in libro Sapientiae: Panem de caelo praestilisli illis sine labore, onine (lelectamentum in se habenlem et omnis saporis suavitatem. Quis est isle panis? Iste est panis, de quo dicit Dominus in loanhe: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Panem islum comedunt qui in Religione corde commorantur, et aquam bibunl

qui de concepta devotione reflciuntur. Panis iste est verorum filiorum Israel, non Pharisaeorum. Omnes debemus aspirare, ut guslemus Christum, qui est suavis panis. Et quomodo? Dicitur in Canticis: Descendi in horlum nucum, ul viderem poma convallium el inspicerem, si floruisset vinea, el germinassent mala punica. Nescivi; anima niea conturbavit me propter quadrigas Aminadah. — Verbum istud est sponsae ad Sponsum, in quo designantur nobis quatuor proprietates, quae dignos faciunt nos ad recipiendum influentiam divinae dulcedinis, et sunt austerilas in carne, humilitas in mente, ardor caritalis et dulcedo devolionis. Ausleritas in carne tangitur, cum dicit: Descendi in hortum nuciim. Nux interius liabet dulcedinem, sed exterius habet corticem amarum el signat illos qui devotionem habent intus in corde et exterius ausleritatem in carne. Humilitas in men[e ts.ngtuT, cum dicil: ut viderem poma convallium. Valles abundant aqua, similiter aqua divinae consolationis descendit ad humiles. Ardor caritatis tmgxtm, cum dicit: el inspieerem, si floruisset vinea. Vinea producens fructum, scilicet vinum, significat ardorem caritalis, quia vinum inflammat, exhilarat et alienat; ita ardor caritatis in Deum fervet, ardet el alienat. Dulcedo devotionis tangitur, cum dicit: et germinassent mala punica. Mala punica sub uno corlice habent plura grana el signant animam, quae habet refici devotione multipUcis dulcedinis. Sequitur: Nescivi; anima mea conturbavitmepropter quadrigas Aminadab. — Aminadab interpretatur volubilis, et signiflcat volubilitalem cogilationum et affectionum perstrepentiuni animam, ut non possit quiescere et recipere influentiam divinae dulcedinis. — Domine, pauci hodie te sciunt vere. Medius igitur vestrum stetit, quem vos nescitis, scilicet vos sacerdotes propter hoc, quod non vultis esse pauperes, vos levitae, quia non vultis esse studiosi, vos Pharisaei, quia non estis devoti. Rogemus Dominum ete.

Medius vestrum stetit, quem vos nescitis.

In medio Eccksiae aperiet os eius et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus. Verba ista sunt in Ecclesiastico.

Secundum litterae exteriorem superficiem videtur inordinate loqui, quia videtur, quod prius deberet impleri spiritu sapientiae quam aperire os suum. Videtur durum, quod primo debet homo aperire os quam impleri sapientia. Unde dixit leremias: A a a, Domine Deus, ecce, nescio loqui. Sed quomodo implevit eum Dominus spiritu sapientiae? Dicit Gregorius, qui fuit doctor veritatis, quod multa fuerunt, quae secum non intellexit, sed quando erat coram Fratribus suis, tunc bene intellexit. Multa dantur praedicatori propter audientes et devotionem audientium, et excitatur praedicator, ut meliora dicat, quam cogitavit. Unde super illud Ezechielis: Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est, dicit Glossa, quod « propter demerita auditorum aufertur aliquando praedicatori gratia praedicationis ». Ergo propter merita auditorum confertur et gratia, sicut panes quandoque multipUcavit Dominus propter devotionem assistentium. Ergo in principio rogabimus Dominum elc.

Medius vestrum stetit. Urbano raodo loquitur; Spiritus sanctus docuerat eum. Dicebam, quod beatus (oannes mysterium incarnationis volebat laudare; ad hoc enim in mundum venit, et nos omnes ad hoc facti sumus, ut laudemus mysteriuni incarnationis. Et dixi, quod explicatur mysterium incarnationis dominicae in verbis istis ut admirabile, ut sublime, ut profundum. Ut admirabile propter admirabilem assumentis dignationem, ut sublime propter admirabilem assumti celsitudineni, ut profundum propter admirabilem assumenlis et assumti copulationem. — Dicit: Medius vestrum stetit, queni vos nescitis, et quod estis vos, qui nescitiseum. Stetit Dominus aeternus in medio mortalium hominum, Agnus innocens in medio malignantium peccatorum et Salvator gloriosus in medio miserabilium perditorum, sapientis.nmus in medio stultorum, sacratissimus m medio foedorum, beatissimus in medio damnatorum. Dicebam, quod rationabile fuit, quod stetit in medio ludaeorum, unde natus fuit. Stetit, dico, in medio eorum ut eruditor verus, ideo credendus est; ut informator sanctus, ideo imitandus est; ut reparator pius, ideo diligendus est. Et quia illi ei non credebant, eum non imitabantur nec eum diligebant, ideo ingrati fuerunt. Exprimit ingratitudinem eorum sive indignitatem, cum dicit: Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Ex ingratitudine sacerdotes ipsum non sciunt propter eorum avaritiam, levitae propter eoruni curiositatem sive legisperiti, Pharisaei propter eorum indevotionem. Patet igitur modo de assumentis dignatione.

II. Restat modo videre de assumli celsitudine, quae notatur, cum dicit: Qui post meventurus ante me factus est. Dicitur Christus ante faclus propter rationem assumtne naturae; qui venit post loannem ante loannem factus est. Hoc non verum est ratione divinae naturae, quia ratione divinae natura.e nonest factus me creatus, sed genitus. Sed si post ipsum est natus, quomodo ante ipsum est Cap. 1, 6.

factus? Certe, dignitate. Unde loannes dixit: Creditis, quia ego sim ille? Non sum. Explicat, dico, assumti celsitudinem, cum dicit: qui post me venturus est ante me factus est. Et quam celsitudinem expHcal? Dico, quod Christus venit post loannem sicut.sponsus post paranymphum, sicut rex post nuntiatorem praeambulum et sicut fulgor meridianus post diluculum matutinum. In hoc debes potestatis eius celsitudinem attendere. Quare iactas ista verba? Non iacto, sed assero. Venit Christus post loannem sicut sponsus post paranymphnm propter graliae plenitudinem. Venit Christus post loannem sicut rex post nuntiatorem praeambulum propter omnis potestatis praerogativam. Venit Christus post loannem sicut fulgor meridianus post diluculum matutinum propter sapientiae praeclaritatem. In quo igitur excellit Christus loannem? Certe in istis tribus, scilicet in gratiae plenitudine, in omnis potestatis praerogativa et in sapientiae praeclaritate.

Dicit igitur: Qui post me venturus est ante g factus est; et venit Christus post, primo sicut yenit sponsus post paranymphum. Paranymphus est qui tractat et procurat nuntium ante adventum sponsi. Sed quod Christus venit in mundum sicut sponsus, hoc patet et verum est in novo et in veteri testamento. In veteri testamento patet; unde dicit Psalmus: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Item, quod venit sponsus, patet in novo testamento, cuni dicitur: Ecce, sponsus venit, exire obviam ei. Et quod loannes sit paranymphus, hoc patet, quia dicis: Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum im.pletmn est. Illum oportet crescere, me autem minui. Et quod Christus sit sponsus, dicit Apostolus: Sacramentum hoc, inquit, magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Sponsus Ecclesiae est Christus; quod patet per hoc, quod Christus solus est, qui Ecclesiam potest fecundare. Unde dicit Augustinus: Per quod fecundatur Ecclesia? Per hoc, quod virgo concepit. Sed per quid concepit? Certe per Spiritum sanctum. Sed quis potest dare Spiritum sanctum? Certe, qui potest dare sponsum. Unde loannes Baptista in aqua baptizare potest, sed Christus vere baptizare potest, quia solus Christus potest dare Spiritum sanctum; unde et Christus in Apostolos insufftavit Spiritum sanctum; ideo fuit sponsus; unde Psalmus: Et ip-e tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Christus est homo et Deus ex unitate Divinitatis cum humanitate; ipse est in quo est plenitudo gratiaruni; ipse est, de quo dicitur in Evangelio: Ecce, sponsus venit, exire obviam ei. Item scribitur: Egredimini, filiae Sion, el videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius. Haec est dies nativitatis Domini, in qua est gaudendum, et gaudere debent omnes. Istud est gaudium Christi, non carnalium hominum. Qui ad istas nuptias venire volunt debent ire ad confessionem, sed volunt quidam modo 1" ludere ad talos. Quia Christus natus est, pro misericordia Dei! abiiciamus opera tenebrarum et induamur arma lucis. Non est modo nox, sed lux. Absit, quod aliquis sit in peccato mortali in ista Nativitate Domini. Venit igitur Christus post loannem sicut sponsus post paranymphum.

Item dicit loannes: Qui po.st me venturus est ante me factus est, quia Christus venit post loannem ut rex post nuntiatorem praeambulum propter omnis potestatis praerogativam. Unde de isto adventu Dei in Malachia: Ecce, ego mitto Angelum nieum, et praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis. — Dicit: et praeparabit viam, id est beatus loannes, qui praeparavit viam Christi. Statim veniet, id est, post Christum venit loannes, id est, antequam loannes exiret ex utero matris suae, Christus venit in mundum; unde et beata Virgo impraegnata salutavit Ehsabeth. Non posset modo aliqua creatura ad tantam hurailitatem pervenire. Suscitavit Christus matrem suam ad curialitalem. — ludaeus aliter exponit et dicit, quod Christus dixit: Eeee, mitto Angelum meum ante faciem tuam; hoc intelligitur de secundo adventu Domini, quia, sicut priinus adventus desiderandns est, sic iste secundus adventus est formidandus, et de isto scribitur: Ecce, venit, dicit Dominus exercituum; et quis poterit cogitare diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum? In isto autem secundo adventu Christus slatim veniet ad puniendum malos et ad remunerandum bonos. — Iste adventus Christi est exspectandus cum timore. Si aliquis crederet suspendi ad furcas, adveniente rege; cum timore exspectaret adventum regis. Et quia timemus nobis de divino iudicio, ideo cum timore eius iudicium exspectare debemus. — Sed quomodo debemus exspectare istum Christi secundum adventum? Dicit Dominus in Evangelio: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris etc, ut, cum. venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. — Sint lumbi

vestri praecincti; dicit Gregorius S quod « lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus ». Ei lucernae ardentes etc.; dicit Gregorius: « Lucernas ardentes habemus, cum lucis exempla monstramus». Ergo si vis exspectare secure secundum Christi adventum, restringas concupiscentias carnales et adhibeas operationes bonas. Pauhis vero dicit »: Succincti lumbos vestros in ve- > rilate, id est, sit castitas vestra non in apparentia, sed m veritate, non sit, sicut est castitas hypocritarum, sed sicut illa quae est in occulto. Ahquorum caslitas est tahs, quod se ahstinent ab uno genere peccati sive immunditiae, sed praecipitant se in aliud genus iramunditiae. Dicit Apostolus: in verilate, ut studeat homo esse castus in oculo Dei, non hominum. Accidit de isto, quod fornicatur in occulto quandoque, sicut de illo qui est leprosus in occulto et abscondit lepram suam ad tempus; tandem ernmpit lepra, et sic ille turpissimus horainum. Ita simulata castitas quandoque pessima esl, et permittit Dorainus quandoque, talem cadere pessirae in peccatum, ut inde veniat ad verani poenitenliara. Omnis autera sensus corruptionis libidinosae per parlem generativam, si vigilando acciderit, etiara si non per partem corporis, sed si sit in consensu libidinis, detestandns est. Propter hoc dicit beatus Petrus: Succincti lumbos menlis vestrae in veritate. Habetne mens lumbos? Utique; in lumlais et renibus origo est carnalis delectationis. Non sectatur istas delectationes, quicumque in oculis divinae Maiestatis gratiara invenire paratus est; et oportet, quod non solum a delectatione luxuriae, immo etiam a fermento nequitiae et malitiae non corrurapatur neque a superbia neque ab ira. Dicit igitur: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ai'(lenle.s in manibus vestris. — Non sitis nati ad manducandum sicut Saraceni, sed sumus nati, ut eamus in societatem Angelorum. Sed non possumus pervenire ad societatem Angelopnm, nisi simus strenui; et lu Bulla o[)era strenuitatis facis. Ecce, rex tuu veniet tibi. Sint lumbi vestri praecincti etc.

Tertio dicit loannes: Qiii posl me venturus est ante me factus est, quia venit Christus post loannem sicut fulgor meridianus post diluculum matutioum. Ahquando sacra Scriptura comparat loannem Eapti«lam aurorae, aliquando stellae matulinae, aliquando cliluculo; Christum autera coraparat luci. Dicit loannes: In principio erat Verbum etc.; postea de Verbo incarnato dicit: Verbum caro faclum est; in medio vero dicit: Fuil homo missus a Deo; sequilur: Non erat ille lux etc. Erat lux vera. quae illuminat omnem homineni venienlem in hunc mundum. Et Christus dicit: Ego lux in mundum veni. Ille qui est Principium, est lux vera. loannes vero est lucerna ardens et lucens; non erat ille lux. Tamen Christus coramendavit eum. Christus dicitur lux vera propter sapientiae praeclaritatem. Istud apparebit in finali iudicio, quando veniet ut lux, sicut in prirao adventu venit ut rex. Unde primae ad Corinthios quarto: Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. Quando cogito de Dei pulcritudine et de mea deformitale, tunc nihil est, quod lantum timeam; quod aperieutur omnes cogitationes meae. Sed quoraodo possumus nos aptare ad istam lucem? Certe, collyrio inunge oculos tuos, ut videas. — Collyrium est compunctio poenitentiae. Posuisti forte super oculos tuos Intum, non collyriura; non potes plorare. Quidam per quinquaginta annos seraper ploravit. Sumus in valle lacrymarura, igitur semper plorare debemus.

Iste igitur, qui post me venturus est, anle me factus est, in quo est omnis gratiae plenitudo, omnis potestatis praerogativa et omnis sapienliae praeclaritas.

III. Cuius non sum dignus, ut solvain eius corrigiam calceamenti. Beatus loannes imponit n)ihi silentium, dabo tamen vobis (.aliquid) ad cogitandum, sive occasionem cogitandi. Hic tangit admirabilem assumentis et assumti copulo.lionem. Ostendere istain copulationem non est aliud nisi corrigiam calceamenti solvere. Ista docenl nos, ut ad sublimia recurramus, dico, secundum nostram possibilitatem. — Verbum aeternum dicitur pes, natura assumta dicitur calceammlum; unio unius cum altero dicitur ligatura, et quare? Dico, quod pes totum porlat; ideo Verbum aeternum omnia porlat, et illud est scriptam, quod cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae. — Calceamentum unitur pedi et est de pellibus mortuorum animahum et significat naturani raortalitatis nostrae, quae Verbo aeterno est uoita per assurationem naturae humanae. Calceamentum legit pedeni, ila natura humana legit naturam divinam, taraen est exlranea a natura divina, sicut calceanientnra a pede. Ligalura vero tantae sublimitatis est, quod non sum dignus solvere, id est explicare islud mysterittm Videte, quare non vult solvere? Di€0, quod, coniunctio Divinitatis cum humanitate est Goniunctio. primi cum uUimo, summi cum infimo,

scilicet Dei cum terra, et smpiicissimi cum composilissimo, quia Verbum aeternum simplicissimum est, et natura humana coniposilissima. Quae convenientia inter ista? Solve convenientiam et expone I Aliqui liganl eam, sed hoc non est magnum, sed solvere est magnum. Primum est invariabile, summum est imminorabile, et simplicissimum est incomponibile. Ecce, ligatum est! sed dico, quod Veritas dicit et loannes dicit, quod primum unitur ultimo sine sui variatione, summum unitur inflmo sine sui minoratione, et simplicissimum unitur compositissiino sine sui compositione. Illud est verissimum, et (huius explicatio) desiderat tractum temporis. Dico, quod Deus aeternus est de non principiante principians sine sui variatione, et hoc est per primam operationem, per quam fecit mundum sine sui variatione. Si hoc potest Deus, quare non potest efiQcere mysterium incarnationis? Hoc enim mysterium factum est sine ulla mutatione facta in Deo. Rogabimus Dominum etc.

Sermo II

Item, sermo fratris Bonaventurae editns tertia Dominica de Adventu Lugduni, coram Fratribus in Capitulo de Ego vox clamantis in deserto, loannis primo.

Sacer Baptista loannes in hoc brevi verbo tria facit: primo insinuat suae humilitalis fragililatem; secundo, suae dignilatis sublimitatem; tertio, suae iurisdictionis potestatem. Primum facit, cum dicit: Ego vox; secundum, cum dicit: clamantis; Glossa: « Verbi incarnati in me »; tertium, cum addit: in deserto, id est in ludaeorum populo.

Fuit autem loannes vox in praedicando Verbum incamatum, sicut enim vox praeit verbum, praecessit ipsura. — Lucerna ante lucem per spiritum apientiae invitantis, et quantum ad hoc fuit vox Domini super aquas; loannis quinto: ille erat lucerna ardens et lucens. — Aurora ante diem per spiritum intelleclus ascendeniis sive sursum agentis, et quantum ad hoc fuit vox Domini in virtute 8; secundi Regum vigesimo tertio: Sicut lux aurorae, orienle sole, mane absque nubihus rutilat. — Lucifer ante solem per spiritum consilii vigorantis, et quantum ad hoc fuit vox Domini in magnificentia; lob trigesimo octavo: Nunquid producis luciferum in tempore suo etc. — Praeco ante iudicem per spiritum fortitudinis confirmantis, et quantum ad hoc fuit vox Domini confringeniis cedros 8; Lucae primo: Ipse praecedel unte illum in spiritu et virtute Eliae elc. — Angelus ante Salvatorem per spiritum scientiae illuslrantis, et quantum ad hoc fuit vox Domini intercidentis flammam ignis; Matthaei undecimo: Hic est, de quo scriptum est: Ecce, ego mitto Angelum meum. a.nie faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. — Paranymphus ante sponsum per spiritum pietatis transformantis, et quantum ad hoc fuit vox Domini concutientis desertum ">; loannis tertio: Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. — Servus ante Dominum per spiritum arnom reuez-enfts, et quantura ad hoc fuit vox Domini praeparantis cervos; loannis primo: Qui post me venturus est ante me factus est, cuius ego non sum dignus etc.

Sermo III

Item, sermo fratris Bonaventurae editus eadem tertia Dominica in Conventu Titerbiensi, praesente curia

Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, loannis primo.

Venerabilis Baptista et sacro spiratus afflamine duo facit maxime in verbis istis: primo enira ostendit sui minister'ii kumilUmam conditionem; secundo exprimit eiusdem saluberrimam formata sive exsecutionem. Quantum ad primum vocat se instrumentum tantum; Glossa: « Vox Verbi incarnati clamantis in me », in populo ludaeorum a Deo propter peccatum deserto; quantum ad secundum dicit: Dirigite viam Domini.

I. Quantum ad primam partem sciendum, quod sacer et sanctificatus Praecursor fuit sua vita et doctrina et fama et gratia veraciter vox sanctitatis et munditiae, quia praedicabat baptisraum poenitentiae; Psalmus '5: Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas midtas. — Vox suaoitatis et laetitiae, quia praedicabat adventum Christi, personae desideratae; Canticorum octavo: Amici auscultant, fac me audire vocem tuam. — Vox libertatis et amicitiae, quia praedicabat annum benignitatis et gratiae; Proverbiorum octavo: 0 viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. — Vox veritatis et iustiliae, quia praedicabat severitatem divinae irae; lob trigesimo septimo: Tonahit Deus in voce sua mirabiliter. — Vox amoenitatis et gloriae, quia praedicabat regnum felicitatis

aeternae; Canticorura secundo: Sonet vox iua in auribus meis; vox enim lua didcis et facies tua decora. — Vox claritatis et elegantiae, quia praedicabat mores el opera observantiae novae; Proverbiorum octavo: Nunquid non sapientia damitat, et prudentia in plateis dat vocem suam?

II. Quantum ad secundam partem dicitur: Diviam Domini, primo, per perfectam ad Dominum conversionem; Proverbiorura vigesimo tertio: Dirige in via animum tuum; leremiae trigesimo primo: Dirige cor tuum in viam rectam. — Secundo, per poenitentiae integram exsecutioriem; Proverbiorum quarto: Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae luae stabilientur. — Tertio, per mandatorum perseverantem observationem; Proverbiorum undecimo: lustitia simplicis diriget viam eius; Ecclesiastici secundo: Dirige viam tuam et spera in illum. — Quarto, per virtutum et gratiarura et donorum et beatitudinum et Sacramentorum intellectum verum et perceptionem; Psalmus =: Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iuslificationes tuas! — Quinto, per orationis sanctae suspmsionem sive mentis elevationem; Proverbiorum decimo quinto: Vir prudens dirigit gressus suos. — Sexto, per cordis pietatem et compassionem; Genesis vigesimo quarto: Mittet Angelum suum tecum et diriget viam tuam. — Septimo, per devotionis sacrae unctionem; leremiae decimo: Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos; Proverbiorura vigesimo: A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intelligere potest viam suam? — Octavo, per honestae vitae conversationem; Genesis vigesimo quarto: Domine Deus dominimei Abraham, si direxisti viam meam, in qua hunc ambulo; Psalmus: Dirige me in veritate tua; infra: Docebit mites vias suas.

Sermo V.

Itom, sermo fratris Bonaventurae editus coram Fratribus Viterbii, vacante Sede, ibidem post Clementem IV.

Ego vox clamantis in deserto, ioannis primo.

Sacer et sanctificatus Praecursor duo facit in his verbis: primo innuit sui ofllicii humilitatem, ibi: Ego vox; secundo exprimit suae iurisdictionis auctoritatem, ibi: clamantis in deserto.

Fuit autem loannes vox securitatis et constantiae per immobilitatem sanctae vitae; Isaiae trigesirao tertio: A voce Aigeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes. — Vox tranquillitatis et concordiae per suavitatem pietatis intimae; lob quarto: Vocem quasi aurae lenis audivi. — Vox humilitatis et patientiae per captivationem intellectus et personae suae; Canticorum secundo: Vox dilecti mei, ecce, iste venit saliens in montibus, transiliens colles. — Vox puritatis et sanctimoniae per promotionem caelibatus et pudicitiae; Canticorum secundo: Sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis et facies tua decora. — Vox caritatis et benevolentiae per adamationem salutis omnis animae; Proverbiorum octavo: 0 viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. — Vox viscerositatis et concupiscenliae per vehementiam desiderii gloriae; Psalmus: In voce exsultationis et confessionis.sonus epulantis.

Sermo IV

Item, sermo fratris Bonaventurae editus eadem Dominica tertia de Adventu Parisius, coram Fratribus in Capitulo.

Dirigite viam Domini, loannis primo.

Dominus nosler Lesus Christus, qui dignatus est venire in mundum sicut fons claritatis aeternae, sicut imago bonitatis paternae, sicut speculum et regula salutis humanae, ipse nostros intellectus illustret, nostros affectus informet, nostros sermones et actus componat et ordinet, ut possimus ad laudem suam etc.

Dirigite viam Domini; sumtum de Isaiae quadragesimo ». Quicumque vult devote et digne Domini Iesu Nativitatem proximam celebrare, secundum hanc praedicationem venerabilis praecursoris Baptistae loannis dirigat viam Dei aeterni ad se et ad animam suara per ista quatuor, scilicet per universalis impuritaiis expurgationem; leremiae trigesimo primo: Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines, dirige cor tuum in viam rectam. — Per universalis pietatis assumtionem; Genesis vigesimo quarto: Mittet Angelum suum tecum ei diriget viam tuam. — Per universalis sanctilatis com)ersationem; Proverbioi'um vigesimo tertio: Audi, fili mi,et esto sapiens et dirige in via animum luum; Proverbiorum decimo quinto: Vir prudens dirigit gressus

suos. — Per universalis salutis promotionem; Psalmus: Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! leremiae decirao: Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambiilel et dirigat gressus suos; Proverbiorum quarto: Dirige semitam pedibus tuis, et omnes uiae tuae stabilientur.

Sermo V

Item, sermo fratris Bonaventurae editns eadem Dominica tertia Lugdnni in ecclesia sanoti Nicetii, coram populo et clero.

Kgo baptizo in aqua, medius auteni vestrum stetit, quem vos nescitis, loannis primo.

In verbis his nobilis Ghrisli Praecursor tria facjt. Primo exprimit suam humilitatem profundam, ibi: Ego baptizo in aqua; secundo, Verbi incarnati fidelitatem sinceram, cum addit: medius autem vestrum stetit; tertio, ludaeorum negligentiam omni mundo notam, ibi: quem vos nescitis.

Omisso autem, quomodo loannes baptizavit in aqua, sciendum, quod Verbum incarnatum fuit et est medius nostrum tripliciter. Nam fuit medium col- Hgantiae mirae in incarnatione, in qua iunctum ultimum cum primo, humana scilicet natura cum divina; Deuteronomii quinto: Ego sequester el m.edius fui inter Dominum et vos. — Disciplinae sanctae in conversatione, in qua iunctum est honestum cum vero, sanctitas scilicet vitae cum veritate doctrinae; Lucae vigesimo secundo: Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. — /nfluentiae vitae in passione, in qua iunctum est infimum cum supremo, infirmitas scilicet nostra divinae virtuti coniuncta; loannis decimonono: Crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem lesum, quasi influentiae divinae mediatorera ad animas.

Sciendum etiam, quod ludaeorum ignorantia, gjgyt gt quorundam Christianorum, causabatur, sicut et hodie causatur, a defectu illuminationis internae, ad quam se non disponebant; Psalmus: Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. — Ab obstaculo argtimentationis mundanae, per quam recalcitrabant; Baruch tertio: Filii Agar, qui exquirunt prudmtiam, quae de terra est, negotiatores Merrhae et Theman et fabulatores et exquisilores prudentiae et intelligentiae; viam autem sapientiae neseierunl. — Ab odio aemulaiionis invidae, cui insistebant; primae loannis secundo: Qui odit fralrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat el nescit, quo eal etc.

Sermo VI

Item, sermo fratris Bonaventurae editus coram rege Franciae et tota familia.

Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et inteliigentias veslras in Christo Iesu, ad Philippenses quarto.

Duo facit hic Apostolus, divina pace et suavitate et tranquillitate repletus. Primo ostendit Divinitatis transcendentem excellentiam, ab venerandam et desiderandam; secundo eandem exprimit et optat affective universis tanquam universaliter necessariam.

Circa totum notandum, quod quicumque vult habere ad custodiam sui cordis et intelligere istam pacem, quae Deus est et quae Dei paradisus est et quae requies et salus mentis est, oportet, quod convertat animam suam ad interiora universaliter; Isaiae quinquagesimo septimo: Veniat pax, requiescat in cubili suo. — Expandat se super cuncta inferiora potenter; ad Romanos decimo sexto: Deus autem pacis conterat satanam sub pedibus vestris velociter. — Transformetur in subhmia desideria glorianter; Isaiae vigesimo sexlo: Domine, dabis pacem nobis, omnia enim opera nostra operatus es nobis; et ibi: Anima mea desideravit te in nocte. Nomen luum et memoriale tuum in desiderio animae. — In admiratione se constituat super caelestia et aeterna sapienter; ad Hebraeos ultimo: Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sangimie testamenti aeterni, Dominum nostrum lesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem.

Sermo VII

Item, seriDO fratris Bonaventurae editns Assisii apud sanctam Claram, Dominica tertia de Adventu.

Modestia vestra nota sit omnibus hominibus, ad Philippenses quarto.

Apostolus, maximus animarum zelator, in tempore adventus graliae Salvatoris hortatur ad duo, scihcet ad modum et ordinetn vitae; ibi: Modestia vestra, id est rationalis et ordinatus modus vivendi, qui sit in verbis; et ad praeconium et claritatem famae, ibi: nota sit omnibus hominibus.

Vera autem modeslia consistit in humilitate et pietate intellectuum; primae Pelri tertio '- Estoteimanimes, compatientes, misericordes, modesti, humiles. — In mititate et paucitate sermonum; ad Cotertio: Induite vos sicut electi Dei,

sancti et dilecli, viscera misencordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam. Supportantes invicem. — In lenitate et religiositale inorum; secundi Machabaeorum quarto: Flexus ad misericordiam Anliochus lacrymas fudit, recordatus Oniae defuncti sobrietatem et modestiam. — In discretione et suavitate actionum; Proverbiorum duodecimo: Qui suavis est in vini demorationihus; ad Galatas ultimo: Fructm spiritus est modestia, continentia, castitas. — In benignitale et probitate exhortalionum sive consiliorum; primae ad Timotheum tertio: Oportet episcopum esse prudentem, sed modeslum, non litigiosum.

Sermo VIII

Item, sermo fratris Bonaventurae editus Mediolani in Capitulo coram Fratribus et post prandium explanatus ooram omni populo.

Dominus prope est, ad Philippenses quarto.

Verbum istud apostolicum quantitate parvum, virtute miriflcum nostri intellectus continet illuminationem et nostri affectus excitat devotionem ad celebrandum digne et ad salutem Christi proximam Nativitatem. Sciendum autem, quod Dominus est prope reverentibus suam altissimam Maiestatem; habet enim celsitudiuem potentiae, el ideo requirit in sibi propinquis pietatem theosebiae; Psalmus: Prope limentes eum sodutare ipsius. — Credentibus suam profundissimam veritatem; habet enim plenitudinem sapientiae, ideo requirit captivationem intelligentiae; ad Romanos decimo: Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo. — Invocantibus suam latissimam pietatem; habet enim condescensionem misericordiae, ideo requirit aviditatem gratiae; Psalmus: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. — Exspectantibus suam longissimam aeternitatem; habet enim longitudinem persistentiae, ideo requirit longanimitatem perseverantiae; Psalmus: Prope es, lu Domine, et omnes viae tuae verilas. Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.

Sermo XI.

Item, sermo Bonaventurae editus Parisius coram Fratribus in Capitulo de mane et post prandium explanatus coram rege et familia.

Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligenlias vestras in In verbis his Apostolus, Spiritu sancto inspiratus et animarum zelo accensus, optat fidelibus et omnibus salvari in Christo volentibus condescendentiam divinae benevolentiae sive protectionis supernae. Circa quae tria facit. Primo enim, ut ad co- i gnitionem illuminet, ostendit, in Deo esse imperturbabilis pietatis fontalilatem, cum dicit: Pax Dei, id est Deus, qui est pax essentialiter intransitive; secundo, ut ad devotionem inflammet, ostendit, in eo esse inexlerminabilis suavitatis felicitatem, cum addit: quae exsuperat omnem sensum, id est, transcendit et excedit omnem intellectum angelicum et humanum; tertio, ut suam affectionem insinuet, implorat filiis gratiae fidei et carilatis perseverantiam et indefectibilitatem, cum subdit: cuslodiat corda vestra, in vera caritale, et intelligentias vestras, in vera fide.

I. Nota ergo, quod Deus aeternus dicitur pax, i quia ipse est pacis inspirator, dator et auctor; i Isaiae vigesimo sexto: Domine, dabis pacem nobis, omnia enim opera nost7-a operatus es nobis. — Pacis immissor, fautor et amator; Lucae decimo: Si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur; ad Colossenses tertio: Pax Christi exsultet in cordibus vestris. — Pacis conservator, reformator et promotor; primae ad Corinlhios decimo quarto: Non enim est dissensionis Deus, sed pacis, sicut et in omnibus Ecclesiis Sanctorum doceo. — Pacis commendator, remunerator et praemiator; Matthaei quinto: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

II. Optat autem Apostolus hanc pacem fidelibus tanto studio et tanto zelo, quia ipsa est origo omnium gratiarum; Psalmus: Factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion. — Radix omnium meritorum; lacobi tertio: Fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem. — Plenitudo omnium iucunditatum; ad Romanos decimo quarto: Non est regnum Dei esca el potus, sed iuslilia et pax et gaudium in Spiritu sancto. — Possessio omnium virtutum et omnium interiorum potentiarum et desideriorum; loannis decimo quarto: Poy cem reiinquo vobis, pacem meam do vobis. Non turhetur cor vestrum neque formidet; et loannis decimo sexto: In mundo pressuram habehitis, in me autem pacem.

Si autem velimus esponere, pax Dei, id est pax Christi, est «benignitas scilicet eius pacifica», secundum Dionysium de Divinis Nominibus, « secundum quam discimus non ultra pugnare neque cum nobis

ipsis neque ad inviceai»; qui etiam dicitur pax, quia unitivus omnium et suavificativus et quietativus et terminativus desideriorum; ac propter hoc eam transcendere omnem sensum, satis possumus et vere dicere. Tunc enim in sacri hominis mente est pax ipsa Dei et Christi, quando mens ex nimio motu amoris in Deum pacificatur, nihil quaerens extra illum. Unde Augustinus: « Quando aliquid aeternum mente capimus, quantum possumus, non in hoc mundo sumus». « Quia anima verius est ubi amat, quam ubi animal». Per quem modum et secundum quem dicitur pax huiusmodi transcendere omnem sensum, id est intellectum et affectum Angelorum et hominum.

Sermo IX

Snmmaria intentio Evangelii liuius tertiae Dominicae Adventus, quem frater Bonaventura sic ad petitionem reginae Navarrae explicavit.

Miserunt ludaei ab Jerosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent emn: Tu quis es? loannis primo.

In isto Evangelio ad nostram aedificationem quatuor continentur, scilicet venerabilis Baptistae erga Christum magna humilitas, quia, cum crederetur a ludaeis, quod ipse esset Christus, interrogatus ab eis muitoties super hoc, semper respondit, quod non. — Magna virilitas, quia, cum impeteretur ma- Htiose a sacerdotibus, levitis et Pharisaeis, ut saltem confiteretur se aliquem de Prophetis, audacter repellebat eos et propositas quaestiones ab eis negando, se non esse, quod illi contra Christum volebant. — Magna fidelilas, quia compulsus omnino ab eis, ut saltem officii, quod habebat, dignitatem promeret, dixit, quod non erat nisi instrumenlum Christi. — Magna pietas sive sedulitas, quia continue erat baptizans et praedicans.

Sermo X

Dominus prope est, ad Philippenses quarto.

Verbum istud est verbum mirae consolationjs, inenarrabilis fortitudinis continentivus, cum divns Apostolus dicit: Dominus prope est. Sumus enim constituti m fluctuatione praesentis miseriae, in colluctatione hostilis inimicitiae et in exspectatione supernae gloriae; et Dominus prope est ad liberandum ab atTlictione praesentis miseriae, ad auxiliandum respectu hostilis inimicitiae et ad remunerandum per exhibitionem supernae gloriae; et ideo optime dictum est: Dominus prope est. In islo autem verbo confortativo nec minus consolatorio insinuatur nobis Dei benignissimi sive humillimi sublimitas sive nobilitas, cum dicilur: Dominus; secundo sublimissima seu nobilissiraa dignativa benignilas sive humilitas, cum subiungitur: prope esl. Et re vera nihil amabilius quam benignitas m ivMmWzXB, humilitas in nobilitate, et nihil gratiosius quam sublimitas in benignitate, nobilitas in humiUtale.

I. Primo ergo tangitur Dei benignissima potestativa sublimitas sive nobilitas, cum dicitur: Dominus. Iste autem Dominus sublimissimus seu nobilissimus secundum veritatem esl peccatoribus formidabilis, poenitentibus placabilis, pervenientibus suavis et delectabilis, sed respectu omnium est insuperabilis.

Est ergo peccantibus nimium formidabilis; primi Regum secundo: Dominum formidabuvt adversarii eius, et super ipsos in caelis tonabit. Re vera Dominum formidabunt adversarii eius in die ultionis proferentem tonitruum sententiae damnationis contra parvipendentes imperium suae dominalionis, quando scilicet pugnabit cum illo orbis terrarum contra eos; quando dicet et terribiliter proclamabit: Terra, terra, terra, ne operias sanguinem meum; quando universa creatura, quae consistit in machina mundiali, exiget sanguinem Creatoris de manu creaturae iniquae; quando ignis ferocitatis, electos purgans, proiiciet eos in profundum inferni, ut conteratur cum delinquente delictum, id esl ferocitas introdncta occasione delicli; quando dicetur reprobis: Ite, maledicti, in ignem aetermim, qui praeparatus est diabolo el angelis eius; quando videbunt superius iustum iudicem, inferius ignem aeternum, interius conscientiam reraordentem et exterius hostem constantissime accusantem; tunc procul dubio in tantum Dominum formidabunt adversarii eius, quod dicent monlibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos.

Est etiara poenitenCibus placabilis; Isaiae decimo nono: Reverlentur Aegyptii ad Dominum, et placabitur eis et sanabit eos. — Aegyptii tenebrosi sunt peccatores quondam peccatorum tenebris involuti, qui, cum revertuntur ad Dominum, invenerunt eum placabilem adeo, ut nullo modo sustineal, quod contra eos pugnet orbis terrarum, quod ab eis exigatur sanguis Christi Dei et hominis innocentis, quod conterantur aeternaliter cum deliciis, quod audiant illud verbum durissimum: Discedite a me.

maledicti; sed potius illiul dulcissimum: Venite, benedicti Patris mei, possidere paratimi vobis regnum etc. — Sed, pro dolor! cum Deus voluerit piacari el reconciliari hominibus universis, aliqui tamen tanquam ingratissimi impugnant eum gula, alii ventre, alii lingua, alii capite, cum tamen scriptum sit: Revertenlur Aegyptii ad Dominum, et placabilur eis.

Est nihilominus pervenientibus suavis et delectabilis; Psalmus: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam pervenientibus dabit, quando inebriabuntur ab uberlate domus eius, et torrente voluplatis suae potabit eos; quoniam apud eum est fons vitae, qui distillabit in quamlibet partem corporis et in quamlibet potentiam animae suavitatem et delectationem perpetuam, excedentem omnes suavitates et delicias temporales, quas habuerunt reges et principes el ceterae creaturae insimul congregatae, quae non possent comparari suavitati rainoris digiti corporis gloriosi. Et lunc in lumine eius videbunt limien, quando videbunt Patrem in Filio et Filium in Patre per comparabilitatem naturae.

Est etiam respectu omnium insuperabilis; Esther deciuio tertio: Domine, Domine, rex omnipotens; in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non esl qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris saluare Israel. Hic notatur omnipotentia ipsius ad resistendum reprobis et ad liberandum electos. Cum enim veniet ad iudicium grex reproborum cum satellitibus suis, videlicet lucifer cum peccantibus angehs, Cain cum homicidis, Lamech cum bigamis, Esau cum venditoribus benedictionis aeternae, Pharao cum persecutoribus electorum, Balaam cum prophetis iniquis, leroboam cum idololatris, Giezi cum simoniacis, ludas cum proditoribus, Simon Magus cum hominibus simulatoribus, Arius cum haereticis, MahumetQS cum infidelibus, antichristus cum pseudoapostolis et prophetis; Lesus nutu voluntatis suae eos proiiciet in profundum inferni, quia non est qui ipsius possit resistere voluntati; et tunc plangent se super se omnes, uti familiae seorsum et familiae seorsum. Electos vero aeternaliter sublimabit ab omni miseria liberando, quia, si decreverit Salvator, Israel continuo liberabitur.

II. Et tangitur Dei sublimissimi dignativa benin.gnitas sive humilitas, cum dicit: prope est. Est autem prope in carne ad miserandum sive ad sal-.yjjjjujj jjj,„gg jj] medeiidum sive ad curandum, in Sacramenti altaris specie ad reficiendum, sed in iudicio sive in iudiciali nube ad discernendum et ad 7'emimerandum.

Matth. 25, 34.

Est ergo in carne prope ad miserandum sive ad salvandum tanquam propinquus frater, sicut legitur Ruth tertio sub figura: Expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. Potest dicere Ecclesia Verbo incarnato sive Christo Domino respeclu humanae naturae, quia propinquus es. Propter hoc dicitur Isaiae decimo quarto: Prope est, ut veniat lempus eius, et dies eius non elongabuntur; item, Psalmus: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.

Est etiam prope in mente ad medendum sive ad curandum vulnera peccatorum, iuxla illud decimo: Samaritanus alligavit vulnera eius Ecce, mira Dei dignatio curantis et sanantis per se ipsum foetida et immundissima vulnera delictorum! cura taraen vix inveniatur adeo carus et fidelis amicus, qui non abhorreat curare vulnera foetentia corporis. Unde ergo tanta ingratitudo, tanta incurialitas, qua homo huiusraodi vulnera renovare vix cesset?

Est nihilominus prope in Sacramento altaris ad re/iciendum sive ad cibandum. Unde quantum ad propinquilatem mentalera et sacramentalem dicitur ad Romanos decimo: Prope esl verbum in ore tuo el in corde tuo; in corde ad medendura, in o?t ad reficiendura. Hoc est illud Verbum,de quo scribitur loannis primo: Verbum caro factum est et habitavit in nobis.

Ultimo prope est in iudicio ad discernendum et remunerandum secundum merita singulorum; Apocalypsis primo: Beatus, qui legit et audit verba prophetiae huius et servat ea quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est.

Sermo XI

Non sum ego Christus, loannis primo.

Hic exprimitur fldelis et pia confessio Praecursoris dicentis: Non sum ego Christus. In ista confessione primo excludit a se entitatem et proprietatem primi principii, cum dicit: Non sum ego;secundo, parilitatem et virtuositatem summi remedii, cura dicit: Christus, quasi dicat: sicut ego non sum per me nec a me, quod est proprietas primi principii, sic non sum Christus. Christus proprie dictus est nobilitas sum.mi remedii, quod fuit Christus existens Deus et horao, qui inlerpretatur unctus, sua sacra unctione remedium afferens sauciatis.

Prirao ergo excludit a se proprietatem et entitatem primi principii, cum dicit: Non sum. ego. Sum, hoc enim proprie potesl dicere solus Deus, cuius essentia non mutatur; Malachiae lertio: Eno enim Dominus

el non mutor; et Exotli tertio: Ego smi qui sum. Ait: Sic dices filiis Israelz Qui est misil me ad vos, quasi dicat: ego sum qui solus proprie sum, nec habens de vanitate annexum; Apocalypsis prirao: Ego sum alpha et omega, principium et fi.nis, dicit Dominus Deus; et ideo ego sum vere lux illuminans intellectum, vita vivificans affectum, virtus purgans et iustificans totum subiectum.

Deus ergo est lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; loannis primo. Erat lux vera; et loannis octavo: Ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. — Per istam lucem illuminantur omnia illuminationem receptura. Nulla enim veritas nisi per veritatem primam potest illuminare; omnis enim veritas praeter primam semper est in fluxu usque ad illam, et ideo non nisi per illam potest apprehendi, quia quod est in fluxu in quantuni huiusmodi non potest apprehendi, et ideo non nisi per veritatem priniam potest illuminari nec apprehendi, et ideo signanter lux aeterna dicit: Ego sum lux mundi; qui sequitur me, ut omnem veritatem aliam cognoscat per me et per eam illuminetur a me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Ipsa enim prima lux est sicut speculum tersum, in quo anima rationalis videl et cognoscit se et alia a se; Sapientiae septimo: Candor esl lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis.

Et ita est etiam Deus vita vivificans, quae vivificat spiritum rationalem; loannis decimo quarto: Ego simi via, veritas et vita. Sicut autem illud quod vivificat, intrat formaliter corpus et essentialiter in qualibet parte vivificat; sic quod vivificat animam effective sive causaliler est essentialiter in anima et in qualibet potentia animae. Hic autem est solus Deus, qui solus illuminat eam. Sicut ergo solus eam proprie illuminat, sic eam solus proprie viviflcat.

Est nihilominus Deus virlus purgans sive iustificans; ad Hebraeos primo: Cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad 'dexteram maiestatis in excelsis. Propter quod ipse dicit Isaiae quadragesimo tertio: Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator; et ibidem: Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me. Cum enim solus Deus illuminator sit animae, solus potest eam a peccatis purgare; et cum est ibi per gratiam, delens peccata formaliter, tunc causaliter ipsam vivificat etpurgat; quia vero gratia in ea in inferno non erit, totus ignis infernalis ipsam purgare non poterit nec ab ea peccatorum maculam amovere. Cura igitur beatus loannes non esset lux, sed ut lestimonium perhiberet de lumine; xieque vita vivificam, (s.s.oni Deus est, qui dat slatum populo, qui est siuper terram, et spiritum calcantibus eam; neque virtus purgans causaliter, quia solus Deus est iustus et iustificans eum qui est ex fide Iesu Christi; ideo raerito dicebat: non sum ego.

II. Secundo excludit a se parililatem et virluositatem summi remedii, cum subiungit: Christus, quasi dical: sicut ego non.mm. proprie vel per rae, sic nec sum Christus, in quo est summura remedium vere. Sicut autem Dens est lux illurainans, vita viviflcans et virtus purgans, quod convenit prirao principio; sic Christus, cum sil Deus et homo, se habet in ratione remedii iUuminantis, vivificantis et iustificanlis, quod convenit suramoreraedio; et ideo beatus loannes poterat dicere: non sum Christus, ren)edium illuminans, vivificans et iustilicans, sed pmecur.wr ab eo illuminatus, vivificatus et iustifi.eatus.

Primo ergo Christus fuit remedium mundum non visurum se mortem, nisi prvus videret Chrislum Domini; qui parum infra de Christo subiungit: Parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel. — Ac mundo irradians exemplum patiendi et tribulationem snstinendi, iuxta illud primae Petri secundo: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius; item ad Hebraeos: Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicienles in auctormn fidei et consummatorem lesum, qui, proposito sibi gaudio, sustinuit crucem.

Secundo fuit remedium mundura vivificans moriendo, quando mortem nostram moriendo de-' struxit; primae Petri tertio: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos ojferret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. In morte enim Christi stetit Angelus magni consilii, id est Verbum aeternum, ante altare crucis, in quo immolandus erat agnus immaculatus, habens thuribulum aureum in manu sua, id est sacratissimam humanitatera, auro caritatis ornatam ac plenam aromatibus sempiternis, in manu, id est potestate sua. Cum igitur vulneratori sive fractori expositura fuit thuribulura supra dictum, plenum igne caritatis et acerbae tribulationis, succensa sunt aromata, per clavorum foramina odor exivit suavissiinus, mortuos vivificans ac Deum placans, quando odoratus est Dominus odorem suavitatis prohibentem diluvium peccatorum.

« Vers. 1 1. et deinde v. 25. loan. 1,8; dein Isai. 42, S.

Tertio fuil remedium mundum perfecte iuslificans a foeditate corporis et cordis a moHuis resurgendo, iuxta illud ad Romanos quarto: Suscitavit lesum Chrisluni Dominmn noslrum a mor-

Chapter 3 of 64