Skip to the text

Dominica V post Epiphaniam

Simile est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo, Matlhaei decimo tertio.

Prothema. Surrexit Elias Propheta sicut ignis ardens, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Verbuni istud legitur Ecclesiastici quadragesimo octavo de Propheta illo Elia peccatorum scelera atrociter arguenle et etiam verbum virtutis proponente. In quo datur intelligi, quod praedicator debet esse a carnalitate elongatus, ut laetificet superius agmina Angelorum, et hoc notatur, cum dicit: Surrexit Elias etc.; carilate inflammafus, ut ardeat interius pro salute universorum, quod notatur, cum subdit: sicut ignis ardens; sanctitate vilae iUustratus, ui iMminet exterius mentes proximorum, quod notatur, cum subinfert: verbuni ipsius quasi facula ardebat. — Cum ergo, caiissirai, non sim totaliter elongatus a carnis voluptate, inflammatus ardore caritatis nec etiam illuslratus vitae sanctitate; idcirco anle omnia divinae pietatis clementiam imploremus, ut sua solita pietate sequestret nos a carnis voluptate, inftammet caritatis locus; sciendum enim, quod « niare est omnibus fluminibus, fontijjus et pluviis origo et quies», ut dicit Philosophus in libro primo Meteororum; sic etc. — Omnium amariludinum poenarum gustus; sicut enim « quantumcumque aquae de mari exeuntes et a sole coctae lUivii dulces fiunt», secundum Philosophuui ipsum tamen semper retinet amarum; sic etc. — Omnium materiarum corporalium, id est tribulationum, gravis casus; sicut enim « ovum mergitur in aqua dulci, quod tamen non mei'gitur in aqua maris», secundum Philosophum; sic etc. — Omnium salsedinum, id est infelicitalum, originalis ortus; sicul enim « salsedo non potest trahi ab aqua maris nisi per vas cereum novum in orificio clausum », secundum Philosophum; sic etc. — Omnium mutationum, id est instabililutum, multiformis eventus; sicut enim, secundum Philosophum et Macrobium, <t mare quatuor mutationes recipit in omni mense secundum quatuor septenai-ia lunae » et centum quadraginta quatuor genera piscium habet, secundum Plinium, varia; sic etc. ardore et illustrel vitae sanctitate, ut, sic elongati ab amore carnis, inflanimati ardore caritatis et illustrati splendore sanctilatis, possimus aliqua conferre in medium, quae sint ad eius laudem et nostrarum animarum salutem.

Simile est ragnum caelorum etc.

Quoniam, secundum beatum Dionysium, « impossibile est, nobis aliter lucet-e divinum radium nisi varietate sacrorura velaminum circumvelatum »; hinc est, quod Dominus noster Lesus Christus, sciens, quod magis esset expediens caecutienti generi humano, mirificura opus creationis hominis exphcat in verbo proposito sub convenientissima metaphora hominis seminantis bonum semen in agro suo, dicens: Simile est regnum caelorum etc. Tunc enira Dominus bonum semen seminavit in agro suo, quando in agro machinae mundialis fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam. Sub hac metaphora nobilissima exprimitur creatio hominis quantum ad principium ejfectiuum in metaphorica hominis signilicatione; quantum ad subieclum receplivum in agri nominis designatione et quantum ad actum intermedium in boni seminis iactatione.

Primo ergo exprimitur creatio hominis quantura ad principium ejfectivum, cum dicit: Simile est regnum caelorum; homo ille, metaphorice loquendo, Deus est; secundo exprimitur creatio hominis quan- Xxim aA subiectum receptivum, cum subdit: in agro suo; ager enim est machina mundialis; tertio exprimitur creatio hominis quantum ad actum intermedium, cum subinfert: seminavit bonuni semen; tunc enim seminavit bonum semen, quando hominem creavit ad imaginem et simililudinem suam.

I. Dicit ergo: Simile est regnum caelorum, ubi I. exprimitur creatio hominis quanlum ad principium effectivum in metaphora hominis et similitudine. Sed quia tunc bene el perfecte cognoscitur unumquodque, cum cognoscitur quantum ad ems ijrincipium, medium et ultimum; ideo, si volumus perfectam cognitionem habere de creatione hominis iuxta possibilitatem intelligentiae nostrae, necesse est, ut eam cognoscamus « quantum ad eius principium, medium et ultimum, in quibus perfecla cognitio rei consistit 1 ». Principium namque creationis non solum hominis, sed etiam totius universi est productio potentiae supernaturaliter nperantis; mediuni autem est gubernalio sapienliae suaviter disponentis; sed ultimum est consummatio misericordiae et iustitiae iuxta merita omnibus retribuentis. Primo ergo in creatione hominis productio potenliae tenenlis rationem principii effectivi assimilatur homini bonum semen in agro suo seminanti; secundo gubernatio sapientiae inducentis rationem medii directivi assimilatur patrifamilias operarios in vineam suam conducenti; tertio consummatio misericordiae et iustitiae habentis rationem ultimi complementi assimilatur homini regi cum servis suis rationem ponenti.

Primo creatio producentis potentiae tenentis rationeni principii effectivi assimilatur homini semibonum semen inagrosuo; unde dicilur Matthaei decimo tertio: Simile factum esl regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania. — Dominus seniinavit bonum semen in agro, raachinae raundialis, quando hominem fecit ad imaginem et similitudinem suam; sed inimicus homo, id est diabolus, cum dormirent homines, scilicet Adara et Eva negligenter agerent in custodia raandatorum Dei, superseminavit zizania, id est vitia et peccata, ex quibus nascuntur filii iro.e. Et ista expositio est ex verbis Domini. Unde ibidem sequitur: Ad eum accesserunt cliscipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen est Filius hominis. Ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania au- Eph. 2, 3; sequitur Malth. 13, 36. seciq. tem filii sunt nequam; inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus.

Secundo gubernatio regentis sapientiae inducentis rationem medii directivi assimilatur patrifamilias operarios in vineam suam conducenti; unde dicitur Matthaei vigesimo: Simile est regnum caelorum homini palrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Haec parabola coraprehendit regnum Dei a principio usque ad fmera. Unde dicitur quinque vicibus operarios in vineam suam conduxisse, scilicet mane, hora tertia, sexta, nona et undecima. Primo ergo mane misit operarios, quando dedit legem naturae; hora tertia, quando dedit legem scriplani; hora sexta, quando raisit Prophetas ad docendum populum; hora nona, quando dedit legem novam, mittens Apostolos praedicare Fvangelium omni creaturae; hora undecima, quando post Apostolos misit praedicatores et doctores et Don cessat raittere usque in fmem.

Tertio consummatio misericordiae et iustitiae habentis rationem ultimi complementi assimilatur homini regi cum servis mis rationem ponenti; unde dicitur Matthaei decirao octavo: Assimilatum est regnuni caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. In illa enira parabola commendatur opus divinae misericordiae in dimissione debiti et opus divinae iustitiae in daranatione servi nequam. Unde licet universae viae Domini misericordia et veritas, potissirae tamen in consummatione relucebit misericordia in retributione bonorum et iustitia in punitione malorum. Et propter hoc Propheta David dicit: Duo haec audivi, scilicet misericordiam et iustitiani, ciuia tu reddes unicuique iuxla opera sua. Nam bonis habentibus ineritura gratiae divina misericordia reddit praemium gloriae, et malis habentibus demeritura culpae divina iustitia reddet supplicium gehennae.

II. Sequitur: in agro suo. Hic exprimitur creatio horainis quantura ad subiectum receptivim in agri nominis designalione; unde secundum verbum Domini per agrum in hoc loco intelligitur mundus, in quo fuit homo formatus quantum ad corpus de limo s, et creatus quantum ad animam de nihilo. Invenimus autem in sacra Scriptura tria agri nomine censita, videlicet machinam mundialem, conscientiam mentalem et patriam caeleslem. Unde est primo ager mundialis machinae; secundo, mentalis conscientiae, et tertio, caelestis patriae. Ager raundialis machinae est contemnend.us propter occasionem erroris et devii; ager mentalis conscientiae est excolendus propter susceptionem seminis Dei; sed ager caelestis patriae est desiderandus propter odorera sive pulcritudinem Floris divini.

Prinio ager mundialis machinae est conlemnendiis propter occasionem erroris et devii; unde dicilur lob quadragesiiiQo: Huic, scilicet Beiiemotli, monles herbas ferunl; omnes bestiae agri ludent ibi. — Quia peccatores propter nimiam appositionem cordis ad illum agrum mundiaiem contemnunt Deum; ideo ex cordibus eorum gignunlur spinosae herbae vitiorum, quibus pascitur et delectatur Behemoth, scilicet diabolus. Omnes bestiae agri, id est daemones latitantes in hoc mundo, ludunt ibi et applaudunt, mentes humanas ad Dei imaginem factas devio erroris ad terrenas aflectiones pertrahendo, vanis cogitationibus errore praecipiti ab amore poenitenliae retrahendo et ad dulcedinem mundani gaudii alliciendo. Unde de loseph dicitur Genesis trigesimo septimo: Invenit eum vir errantem in agro. — loseph errans in agro, qui interpretatur appositio, potest signillcare in hoc loco homiiiem appoiientem cor suum ad defluentes delicias ninndialis agri, quarum amore alienatnr, ut erret a via inquirendi regnum Dei, cura sil gratuitmn, lilwrum et communissimum. Cor avari adeo errat, nt quod est gratuitum, velit facere servile, et quod est liberum, vcnale, et quod est communissimuni, sibi appropriare. Et ratioiio istius erroris et tlevii isle ager muiulialis iriacliiiiae esl contemnendus, licet propter sustentationis nostrae necessitatem sit parce utendus.

Secundo ager menlalis conscientiue est excolendus propter susceptionem seminis divini; unde.dicitur Proverbiorum vigesimo quarto -': Diligenter exerce ugrum luum, nc scilicet sterilescat spinis vitiorum; unde Sapiens dicil ibidem: Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti. Et ecce, lolum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, el maceria lapidum destructa erat. Quod cum vidissem, posui in corde meo et exemplo didici disciplinam. — Per agrum corpus et per vineani aninia designantur, quae, nisi excolantur per sanctam disciplinam ct Ijonnm exercitium, impknlur.iiinis viliiiriim cl nrlicis prurientimn ilesiilerionim..Sed luaccriu lapiihtiu dcstruitur, quando munimenta virlutum deserunlnr, quod cum viderit sapiens, exemplo didicit, ut expurget ab agro mentalis conscientiae et totius corporis vitiorum spinas per exercitium bonum sive virtuosae operationis, et urticas prurientium desideriorum per disciplinam continuae macerationis; et impleatur il- Ind Zachariae decimo: Dabit Dominus singulis annis herbain iii ugro.

Tertio ager caelestis patriae est desiderandus propter odorein sive pulcritudinem Floris divini; unde dicitur iu Psalmo: Cognoui omnia volalilia caeli, et pulcritudo agri mecum esl. — Ista enim pulcritudo caelestis patriae, quae est in Deo Patre, nihil aliud est quain sensibilium et insensibirmm, rationalium et irrationalium, Immanitatis Christi, Dei unius trinique pulcritudo, quam exponit gloriflcatis spirilibus contemplandam, qui nomine volatilium caeli designantur, eo quod pennis conleraplationis elevantur usque ad contuitum caeli Trinilatis.

Ex ista autem agri pulcritudine tantus odor fragrat penetrans usque ad interiora meduliarum, ut totam caelestem curiam inebriet. liunc odorein sentiens sanctus Isaac in facob, spiritu prophetico dixit: Ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni, ciii benedixit Dominus. Vere Cliristus fuit ager plenus floribus virtutum, scilicel rosis donorum et liliis charismatuni Spiritus sancti, fructibus suavium consolationum; cuius odorem sentiens aliqiialiter aiiiina contemplaliva dicit: Veni, dilecte mi, egredianmr in agrum.

  1. Tertio exprimitur creatio hominis quantura i ad actum intcrmedium in boni seminis iactalione, cum dicit: seminavit bonuni semen. Appropriate loquendo, primo potentia creans in agro mundialis ma- 1 chinae seminavit spirituales ac corporales substantias dando substratum esse naturae; secuodo sapientia gubernans in agro mentalis conscientiae seminavit caelestes influentias dando perfectum esse graliae; terlio boniius consunimans in agro caelestis patriae seminavit sempiternas refulgentias dando completum esso gloriae.

Prirao ergo poterUia creans in agro mundialis machinae seminavit spirituales ac corporales sub- slantias, dando substratum esse nalurae; unde di- citur leremiae secundo: Ego plantavi te vineam eleclani, omne semen veruni etc. — Vinea ista pkuiiiitu a lii'(i omnipotenle est mundus, et semen eius crniiii i'st hoino, qui ratione imaginis et similituiliiiis Itci ilis[iosilus est ad inodum seminis mediante stillicidio caelestis iiifluentiae pullulare in vigorem graliao et crescere in messem gloriae. Sed inimicus hoino, id est diabolus, aliquaiido superplantat sursum senieii, id est vitia et peccata, ad suffocanduin verum seinen, ne prorumpat in germen gratiao. Et lioc est quod dicitur Matthaei decimo terlio: Domine, nonne boinim semen seminasli in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait illis: Jnimicus homo hoc fecit.

Secundo sapientia gubernans in agro mentalis f conscientiae seniinavit caelestes influcnlias dando per- n fectum esse gratiae; unde dicitur Osee secundo: Seminabo eam in terra et miserebor eius quae fuit absque misericordia. — Tunc Deus miseretur animae peccanti, quando exstirpat ex ea omnes spinas vitiorum, ut seminet in ea velut in terra electa semen verbi Dei pullulanlis in germen graliae atque

Chapter 16 of 64