Skip to the text

Dominica in Septuagesima

crescentis in niessem gloriae. Et propter hoc dicit Dominus: Qui vero in terram bonam seminalus est, hic esl, qui audit verbum et intelligit et fruclum affert. — Verbum Dei seminatur in terram bonam, quantlo auditur cum reverentia el inteUigilur cum exsecutione effectus, quia tunc devota anima ad modum terrae bonae seminatae affert fruclum graliae, quando quod intelligilur opere impletur.

Terlio bonilas consummans in agro caelestis pade triae seminavit sempiternas refulgenlias dando comre- pletum esse gloriae; unde dicitur Isaiae sexagesimo primo i. Isli sunt semen, cui benedixit Dominus. Gaudens gaudebo in Domino, et exsuUabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimeniis salutis. — Isti sunt semen, id est sempiternalis refulgentiae, micantis a facie claritatis Dei; cui benedixit Dominus, benedictione gloriae. Ex illa enim immediata visione faciei Dei tanto desiderio amoris rapitur anima glorificata, ut, dum gaudens gaudeat, gaudio magno exterius quantum ad aspectum humanitatis Cliristi; exsullel in Deo, interius quantum ad aspectum Divinitatis; ex qua quidem visione induitur vestimenlo salulis. Quod nobis etc.

Sermo I

Doaiinica quinta po.st Epiphaniam, sermo fratris Bonaventurae Parisius, in domo Fratrum.

Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo, Matthaei decimo tertio.

Dominus Lesus in his verbis tangit metaphorice tria, scihcet principium produclivum, quod est Deus aeternus, homo in tempore perfectus; subiectum receptivum, quod est humanum genus coaptatum influentiis caelestibus, et aclum intermedium, qui est praeventio a divinis charismatibus sive immissio divinitus inspirationum sanctarum et attractio desideriorum caelitus. Primum nota in similitudine regni caelorum ad hominem-Deum; secundum, in agro suo; tertium, in verbo seminandi.

Voca operarios et redde illis mercedem suam, Matthaei vigesirao.

Circa totum nota, quod est ager quadruplex, scilicet mundialis machinae nobis traditus: in sepulcrum humanae mortalitatis; Genesis vigesimo tertio: Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, el sic sepeliam mortuum meum in eo. — In speculum divinae liberalitatis; Malthaei sexto: Considerare lilia agri, quomodo crescunt. — In sustentamentum verae fragilitatis; Ruth quarto: Si vis possidere agrum iure propinquitatis, eme et posside.

Mentalis conscientiae, quam quidem deberaus eofe;-e exstirpando vitia; Proverbiorum vigesimo quai'- to: Diligenter exerce agrum tuum; quocoiitra Proverbiorum vigesimo quarto: Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti, et ecce, totum repleveranl urticae. — Irrigare, implorando charismata; ludicum primo: Quam pergentem in ilinere monuil vir suus, ut peteret a patre suo agi-um etc. — Seminare per virtuosa exercitia; Psalmus: Seminaverunt agros el plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis.

Venerabilis Scripturae, et iste est habitandus per studiosam lectionem; Rnth secundo: Vadam in agrum et coUigam spicas, quae fugerint manus metentium. — Per intentam meditalionem; Genesis vigesimo quarto: Deambulabat Isaacper viam, ducit ad puleum, cuius nomen esl viventis et videntis; habitabat enim in terra australi. Et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata iam die. — Per radiosam contemplationem; Genesis vigesimo nono: Profectus lacob venit in terram orientalem et vidit puteum in agro, et os eius grandi lapide tegebatur et claudebatur.

Caelestis gloriae, et iste est formosus; Psalmus: Pulcritudo agri mecum est; cognovi omnia volatilia caeli. — Preliosus; Matthaei decimo tertio: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. — Deliciosus; Genesis vigesimo septimo: Ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

Prothema. Qui sedes super Cherubim, manifestare coram Ephraim, Beniamin et Manasse. Verba secundo loco proposita leguntur in Psalmo, in quibus luculenter exprimitur, quod excelsa nimis

sedentis sublimitas apparere solet, et non quibuslibet, sed existentibus in abundantia carilaU.s, quae designatur per Ephraim, (x frugifer interpretatur; in inlelUgenlia veritatis, quae desigiialur per Beniamin, de quo legitur in Psahno: Beniamin adolescentulus in mentis excessu; n iustitia sanctitatis, quae designatur per Manassen, qui interpretatur necessitas, quia de necessitate salutis obligatur quilibet ad iustitiam sanctitatis. Ut ergo nobis ille qui in altissimis habilat, cuni scientiae plenitudine, veniens de supernis, appareat; rogemus omnes, ut det nobis omnibus cum E-phraim abundantiam carilatis, cum Beniamin inteUigentiam veritatis, cum Nanasse iustitiam sanctitatis, ut tandem in alfectione copiosissimi niedio carilatis, in cogniUone altissimi niedio veritatis, in conversatione iuslissimi medio sanctilatis, possimus aliqua proferre in medium, quae sint ad laudeui et gloriam etc.

Voca operarios etc.

Quia de beneplacito divinae voluntalis Dominus Lesus immunis ab omni peccato voluit tanquani reus a peccatoribus iudicari, ide.o conslitulus esl a Deo iudex viuorum el mortuorum 'K Ad cuius oflicium exsequendum dicitur sibi a Deo Patre bene propositum verbum, scilicet: Voca operarios etc. El quoniam nullus coronahilur, nisi qui legitime certaveril, et nullus potest meritorie certare, nisi a divina misericordia vocetur ad bellum spirituale; ideo in verbo proposito valde eleganter et ordinate proceditur. Nam in verbo proposito primo notatur divina dignatio sollicitae vocalionis; secundo, humana fatigatio meritoriae operationis; tertio, perfecla remuneratio divinae visionis. Primo notatur divina dignatio sollicitae vocationis, cum dicit: Voca; secundo, humana faligalio meritoriae operationis, cum subdit: operarios; tertio, perfecta remuneralio divinae visionis, cum subinfert: redde iUis mercedem. suam. Ista merces nihil aliud est quam visio divina, quae operariis redditur, non donatur, quia, secundum Apostolum ad Romanos quarto, ei cjui operatur, merces non imputatur secundum graliam, sed secundum debitum, licet ista remuneratio sit citra condignuai; sed in sero et non in mane redditur ista merces, quia in fine operis, non in principio operarios consequitur remuneratio.

I. Primo ergo in verbo proposito nolatur divina dignatio in solUcila vocalione, cum dicit: Voca.. Vocat enim Dominus tria genera hominum, ad quae 1 omnia alia habent reduci. Nam primo vocat aversos ad amaritudinem poenitentiae in necessaria detestatione vitiorum; secundo vocat conversos ad rectitudinem iustitiae in obligatoria impletione raandatorum; tertio vocat perfectos ad perfectionem vilae in luntaria supererogatione

Primo enim vocat aversos ad amariludinem poenitentiae in necessaria detestatione vitioiann; unde Isaiae vigesimo secundo: Vocabit Dominus exercituum in die iUa ad flelum et ad ptanctum ad calvitium et ad cingulum sacci. — Vocat enira Dominus peccatores ad fletuni et ad planclum, lacrymosae contritionis, et ad calvitium, mundantis confessionis, et ad cingulum, luxuriae arctalionis; ut ruinara peccatorum deploremus per contritionem, capillos vitiorum decalvemus per confessionem, et carnis luxuriam per cingulum continentiae coarctemus. Sed quia de interioribus ad exteriora egressi sumus, de superioribus ad inferiora descendimus et pro Creatore creaturam dileximus; ideo noluit nos Deus tantum vocare per sanctos Prophetas, immo ipse personaliter ad nos vocandum venit de interioribus ad exteriora, ut nos ad interiora revocaret; descendit de superioribus ad inferiora, ut nos ad superiora traberet sive elevaret; ulterius ipse Creator assumsit creaturam, ut nos ab amore creaturae retraberet et ad amorem Dei revocaret. Unde ipse Dominus dicit Lucae quinto: Non veni vocare iuslos, sed peccalores ad poenilentiam. Unde non simus incuriales et ingrati et si non volumus eius iustitiara formidare, saltem eius curialitati vicem impendaraus et eum usque ad palatium caelestis patriae, a quo pro nobis descendit, associemus.

Secundo vocat conversos ad rectitudinem iustitiae in obligatoria impletione praeceptorum; unde dicitur Isaiae quadragesimo secundo: Ego Dominus vocavi le in iuslitia et apprehendi manum tuam et servavi te. — Deus enim vocat homines in iustitia, quando iraponit praecepta ad observandura; sed quia tanta est humana miseria, quod, nisi omnia opera humanae iustitiae divina misericordia aspirando praeveniat et adiuvando prosequatur, sunt velut pannus mulieris menstruatae; ideo sequitur: apprehendi manum tuam et servavi te, quasi dicat: Ego Dominus vocavi le, imponendo praecepta ad servandura; el apprehendi manum tuam, id est, tua incepta opera iustitiae, quae nomine manus intelliguntur, praeveni aspirando; et servavi te, ad implendum mea praecepta. Et propter hoc bene dicebat beatus lob: Vocabis me, et ego respondebo tihi; operimanuum tuarum porriges dexteram; qaasi dicat: Vocabis me, praeceptaad observandum raihi imponendo; et ego respondebo tibi, ea opere adimplendo; operi manuum luarum porriges dexteram, rae adiuvando in perseverando. Unde Augustinus; « Da quod praecipis, iube quod vis ».

Tertio vocat perfeclos ad perfecdonem vilae in voluntaria supererogatione consiliorum; uncle dicitur Matthaei quarto: Vidit duos fratres, lacobum Zebedaei et loannem, fratrem eius, in navi cum Zebedaeo, patre eorum, reficientes j-etia sua, et vocavit eos. Illi aulem statim, relictis relibus etpatre, secuti sunt eum. — Dominus noster Lesus Christus vocavit eos, ut terrena contemnerent et etiam affectum carnalem postponerent; quia volenti sequi Christum in apice perfectionis evangelicae necesse est deponere exitialem concupiscentiam terrenorum et deponere carnalem demulcentiani consanguineorum. Et hoc est quod dicitur in praedicto verbo: reliclis relibus et patre, secuti sunt eum. Quomodo autera totaliter debemus ire post Chrislum, dicit Chrysostoraus super illud Matthaei: « Tria sunt, quae generaliter relinquere debet qui vult ire ad Christura, scilicet actus carnales, qui ])ev retia; substantiam mundialem, quae per navem; parentes et consanguineos, qui per patrem intelliguntur ».

il. Sequitur: operarios, ubi notatur humana faligalio in meriloiHa operatione. IUa operatio hu- mana est meritoria, quae est primo operatio in acquisilione caeleslis gratiae, decorantis proprium subiectum; secundo, in muUiplicalione ditantis iuslitiae, acquirentis sumraum bonum; tertio, in promulgalionc legis diuinae, docentis ignarum proxiraum.

Prirao igitur illa est meritoria operatio, quae est in acquisilione caeleslis graliae, decorantis proprium subiectum; unde Proverbiorura duodecimo: Qui operatur terrani suam satiabitur panibus, qui autem seclatur otium stultissimus est. — Qui operatur terram suam, id est propriae conscientiae, evellendo ex ea spinas peccatorum per exercitium confessionis; satiabilur panibus, septiformis gratiae Dei, habentis onnie delectamentum et onmis saporis suavitatem; qui aulem sectalur olium,_ dimittendo terram conscientiae sterilescere malis radicibus vitiorum, slultissimus est. Multum enim debet quilibet excolere el operari terram propriae conscienliae, ut saltem gustet, quara dulces fructus sunt isti panes septiformis gratiae Dei.

Secundo illa est meritoria operatio, quae est in 1 multiplicalione ditanlis iustitiae, acquirentis sura- - muni bonum; unde dicitur secundae ad Corinthios nono: Potens esl aulem Deus omnem graliam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem suffwientiam habentes, abundetis in omne opus bonum; quia incrementi iustitiae inchoatio spectat ad divinam misericordiam, sed eius cooperatio ad humanam industriara; nam bonum huraanae iustitiae ex parte divinae gratiae habet inchoari et augeri, sed ex parte liberi arbitrii induslriae habet coadiuvari, eo quod adiutores Dei sumus. Ideo Apostolus, hortans omnem Christianura ad proficiendum in via iustitiae, dicit: Potens est autem Deus gratiam abundare facere in vobis, ubi notificat, quod incrementum gratiae et iustitiae est ex parte Dei; in omnibus enira sufficientiam, quae ad salutem pertinet, habentes, abundelis in omne opus bonum, cooperante divina gratia. Et propter hoc dicitur Ecclesiastici decimo quarto: Omtie opus eleclum iustificabitur, et qui operatur illud honorabilur in illo. — Eligitur opus, quantura ad liberi arbitrii industriam, sed iustificabitur, per acceptionem divinae vocis; et qui operatur, tale opus, honorabitur, propter acquisitionem divinae familiaritatis.

Tertio est illa operatio meritoria, quae est in promulgatione legis divinae, docentis ignarum proxiraum; unde dicitur secundae ad Timotheum quarto: Tu vero vigila, in onmibus labora, opus fac Evangelistae; quia mehus persuadetur vita quam lingua, exemplo quam diclo. Ideo cuilibet volenti alium informare oportet refellere diaboli astutiam, suppeditare carnis concupiscentiara et contemnere raundi avaritiam, secundum quod dicit Apostolus: Tu vero vigila, contra fraudulentiam diaboli; in omnibus labora, contra carnis lasciviani; opus fac Evangelistae, contra mundi avaritiam, ut quod ore praedicas opere compleas; Evangelium enim praedicat, orania relinquenda esse. Insislamus ergo isti labori proraulgandae legis exemplo beati Pauli, Actuura vigesirao sexto: Annuntiabam, ut poenitentiam agerent et converterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facienles. Nec solum debemus insistere labori promulgandae legis, sed etiam cognoscendae veritatis, eo quod pluris meriti est quam exercitatio corporalis, maxime si ad hoc studet, ut ahos illuminet. Unde Ambrosius: « Otiosus non est qui verbo Dei studet, nec pluris meriti est qui laborat extra, quam qui laborem Divinitatis cognoscendae exercet intra».

III. Tertio notatur in verbo proposito perfecta remuneratio in divina visione, cum dicit: redde illis; et hoc nihil aliud est quara visio divina, quae reddetur unicuique secundum bona opera sua. Nara primo, vocatis ad amariiudinempoenitenliae, cuius fuit operatio in acquisitione caelestis gratiae, reddetur merces deliciosa ad fruendum propter affluentiam dulcedinis; secundo, vocatis ad rectitudinem iusiiliae, cuius operatio fuit in multiplicatione ditantis iustitiae, reddetur merces copiosa ad ditandura et honorandum propter excellentiam magnitudinis; tertio, vocaiis ad perfectionem vitae, cuius operatio fuit in proraulgatione legis divinae, reddetur merces speciosa ad intuendum propter refulgentiam pulcritudinis. Et sic ista raerces est perfecta, et nulla alia.

Verba divinae vocis elc. addita sunl ex D F.

m eo quod perfecte dulcorat gustum, perfecte ditat et honorat proprium subiectura et perfecte deleclat visum.

PriQio illa merces erit deliciosa adperfruendum mo: Cum dederit dileclis suis somnum; ecce, hereditas Domini, filii; merces, fructus ventris. — Cliristus esl fructus ventris, Virginis gloriosae, datus in perpetuam heredilatem et mercedem deliciosam dilectis fUiis Dei post istam vitara. Ista merces satiat appetitura animae, quia intime et per essentiam ei iliabitur, delectat etiam ratione convenientiae, quia « delectatio est convenientis cum convenienti coniunctio »; ei anima nulli melius convenit coniungi quam illi, ad cmas imaginem et simililudinem facta est.

Secundo ista merces erit copiosa ad ditandum propter excellentiam magnitudinis; unde dicitur Matthaei quinto: Gaudete el exsultate, quoniam merces vestra copiosa esl in caelis. — Gaudele, inquam, interius in anima; el exsultate, exterius in verbo et facto; nullus sit locus incertitudinis vel timoris, quia merces vestra copiosa est in caelis. Dicitur ista merces copiosa, quia replet totam animam ra-

Chapter 17 of 64