Dominica secunda in Quadragesima
incerliludinis stalus sui, quia nescit, utnmi aliquid fecerit Deo placitum; ideo in Psalmo: Dixi: Nunc coepi, Imec mutatio dexterae Excelsi.
II. Infirmi sunt caeci, per ignorantiam; Matthaei decimo quinto: Caeci sunt et duces caecorum. q auicm si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. — Claudi, qui peccant per impotentiara; ad Hebraeos duodecimo: Gressus rcctos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret. — Aridi, qui peccant per duritiam vel malitiam; Ecclesiaslici tertio: Cor durum habebit mak innovissimo; Ecclesiastici trigesimo septimo: Opraesumtio nequissima, unde creata es coopei-ire aridam malitia et dolositate illius!
III. Hi sanantur in adventu Angeli, id est visitationis divinae; lob trigesimo tertio: Increpat per dolorem in lectulo. — Per commotionem aquae, id est lacrymam contritionis internae; Threnorum secundo: Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. — Per descensum in piscinam, id esl humilitatem poenitentiae; Isaiae quadragesirao septimo: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon. SCUEM. PBmAli PARTIS PRAECEDENTIS SER.MONIS.
Est autem lerosolymis probaiica piscina, quinque porticus habens, loannis quinto.
Sermo I
Assumsit Lesus Petrum et lacobum et foannem, fratrem eius, el duxit illos in montem excelsum, et transfiguratus est ante eos, Matthaei decimo septirao.
Prothema. Bonitatem et disciplinam et scientiam docc me. In verbo secundo proposito, suralo de Psalmo, datur intelligi, qualis debeat esse praedicator, quia primo debet esse inflammatus caritate respectu proxirai; secundo, decoratus sanctitate respectu sni; tertio, illustratus veritate respectu Dei. Primo praedicator debet esse inflammatus caritale respectu proxirai vel quantura ad proximum; et hoc notatur, cum dicit: Doce me bonitatem; bonitatis enira est se ipsum per caritatera ad alterum diffundere, quod proprie pertinet ad officiura praedicatoris, « quia, secundura Registrum Gregorii, qui caritatem erga alterum non habet, officiura praedicationis nullatenus assumere debet». — Secundo Ista piscina lerosolymitana, quae ex aquis pluvialibus congregatur, sanctara poenitentiam significat observantiae huius sanctae Quadragesimae in Ecclesia Romana, matre omnium fidelium; quae quidem poenitentia et observantia tunc est vera et digna, quando ex abundantia lacrymarum et maxime operum pietatis consurgit. — Quinque autem sunt partes huius piscinae, quia quinque sunt considerationes salutiferae, quae omnem animara debent facere in poenitentia et in hac sancta observantia permanere. Prima est consideratio reatus, quo omnes obligati sumus ad poenam, si non faciraus hic de peccatis poenitentiam sive emendam; Psalmus: Quoniam ego in flageUa paratus sum etc. — Secunda est consideratio severilatis iudicii in alio mundo; Ecclesiastici secundo: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini etc. — Tertia est consideratio opportunitatis loci, quia non est locus poenitenliae in alio saeculo; Ecclesiastae nono: Quodcumque facere potest manus tua etc. — Quarta consideratio est incertitudinis proprii status uniuscuiusque nostrum; Ecclesiastae nono: Nescit homo, utrum odio, an amore dignus sit etc. — Quinta est consideratio incertitudinis diei extremi sive temporis vel horae morlis; Ecclesiastae nono: Nescit homo finem suum etc. debet esse decoratus sanctitate quantum ad se ipsum; et hoc notatur, cum subdit: doce me di.sciplinam, per quara horao decoratur spiritualiter sicut corpus vestimento. — Tertio debet esse illuslratus veritate quantum ad Deura, et propter hoc subinfert: doce me scientiam. Cura ergo, carissimi, non sim caritate totaliter inflammatus, sanctitate vitae decoratus, verura etiam nec Scripturae veritate illustratus; idcirco in nostri sermonis primordio Deum totius consolationis et Patrem misericordiarum deprecemur humiliter, ut nos inflammet ardoris caritate, decoret vitae sanclitale, illustret Spiritus sancti veritate, ut sic amore caritatis inflammali, sanctitate vitae decorati et Spirilus sancti veritate illustrati possimus aliqua conferre in medium, quae sint ad laudem et gloriam etc.
Assumsit Lesus etc.
Quia mysterium dominicae resurrectionis, quae est exeraplar nostrae glorificationis, inter orania opera restaurationis plus habet admirationis et difQcultalis
ad credendum; ideo Dominus noster Lesus Cliristus ad manuducendum Apostolos et in eis ceteros Christianos, ut levius crederent miraculosum opus resurrectionis in Cliristo compiendum, voluit coram tribus idoneis et praeordinatis a Deo testibus, quibus totus mundus crederet, divina dispensatione transQgurari, ut gloriam, quam habiturus erat in resurrectione, praeostenderet. Et quoniam impossibile est, aliquem figere aciem sui intellectus in gloriam divinae Maiestatis, nisi prius a divina gratia praeelectus et praeventus, deinde sua diligentia sit paratus atque suramo desiderio amoris elevatus; ideo in verbo proposito valde ordinate et recto ordine proceditur. Nam primo notatur divina dignalio myslicae assimtionis; secundo notatur (eoa. praeparatio aflfecluosae elevationis; tertio notatur dispensativa oslensio futurae glorificationis. Primo ergo notatur divina dignalio mysticae assumtionis, cum dicit: Assumsit Lesus Pelrum et lacobum el loannem; secundo notatur devota praeparatio affectuosae elevationis, cum subdit: et duxit illos in montem excelsmn; Glossa-: « Transfigurandus in montem ascendit, ut innuat, eos qui resurrectionem exspectant, in excelsum debere elevari et continuis precibus insistere»; tertio notatur dispensativa ostensio futurae glorificationis, cum subinfert: Iransfiguratus est ante eos.
I. Dicit ergo: Assumsit Lesus Petrum et la- I. cobum et loannem; ubi notatur divina dignatio mystieae assumtionis. Dicitur autem mystica illa assumtio, eo quod in assumtione illorum trium mysticatur et figuratur assumtio triplicis status militautis Ecclesiae, scilicet praelalionis, actionis et contemplationis. Nam status praelalionis per Petrum significatur, qui primns futurus erat in regimine Ecclesiae per assumtionem praelationis. Status actionis per lacobum significatur, qui primus futurus erat in amaritudine poenitentiae per tormentum passionis; primus enim inter Apostolos passus fuit. Stafus contemplationis per loannem significatur, qui primus futurus erat in plenitudine gratiae per augmentum dilectionis. Primo ergo assumsit Petrum et in Petro ceteros de statu praelationis ad praesidentiam virtualis protectionis in regimine Ecclesiae; secundo assumsit lacobum et in lacobo ceteros de statu actionis ad abstinentiam carnahs delectationis in amaritudine poenitentiae; tertio assurasit loannem et in loanne omnes de slatu contemplationis ad affluentiam spiritualis consolationis in plenitudine gratiae.
Primo assumsit Petrum et in Petro ceteros de do statu praelatioois ad praesidentiara virtualis protectionis in regimme Ecclesiae; unde dicitur Aggaei secundo: Ego assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicil Dominus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi. — Zorobahel, princeps luda, qui interpretatur princeps translationis, significat quemlibet praelatum, qui est dux et princeps militantis Ecclesiae, quam eripuit Dominus de iugo potestatis diabolicae ratione originalis peccati, sive actualis, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae. Huic autem dicit Dominus: Assumam /e, per gratiam benignae adoptionis, serue meus, per reverentiam dominicae subiectionis, ct ponam te quasi signaculum, certiflcativum doctrinae ad faciendura fidem, promotivum in pugna ad proeliandum contra hostem et directivum in via ad dirigendum in gloriam caelestem; quia, propter hoc, te elegi, ad cathedram apostolicae praelationis.
Secundo assumsit lacobum et in lacobo ceteros de statu actionis ad abstinentiam carnalis delectationis in araaritudine poenitentiae; unde dicitur in Psalrao: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumsit me. Legem pone mihi, Domine, in via lua et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos. — Quoniam pater meus, diabolus, mater mea, concupiscentia, dereliquerunt me, propter araaritudinera dolorosae poenitentiae; ideo Dominus assumsit me, propter collationem gratuitae iustificationis. Et ratione huius vere poenilens petit cura desiderio, dicens: Legeni pone mihi, Domine, in via, praeceptorura, et dirige me in semitam rectam, consiliorum, ne aliquando incidam in manus inimicorum. Et de hoc dicitur Ezechielis tertio: Spiritus Domini levavit me et assumsit me, et abii amarus in indignatione spiritus mei. — Spiritus Domini levavit me, in cruce per affectum lacrymosae compassionis; et assumsit me, per excessum inflammatae dilectionis; et tunc abiit ama?-us in indignatione spiritus, per considerationera dorainicae passionis, cura cogitat, quod iterum in se ipso crucifigat Filium Dei, reiterando peccatura.
Tertio assumsit loannem et in loanne ceteros de statu contemplationis ad atfluentiam spiritualis consolationis in plenitudine gratiae; unde dicitur in Psalrao: Beatus, quem elegisli et assumsisti, habitabit in atriis tuis. — Beatus, quem elegisli, ad statura actionis per exercitium bonae operationis; et assumsisti, ad statum conteraplationis per augraentura dilectionis; habitabit in atriis tuis, per continuationera devotae orationis. Et procedit valde ordinate Propheta, eo quod otium vitae contemplativae, quae est flnis vitae activae, praesupponit exercitium activae. Unde Gregorius in Moralibus: « Qui contemplationis arcem tenere desiderant prius per exercitium in campo operationis se probent».
II. Sequitur secundo, scilicet devota praeparatio alfectuosae elevationis, cura dicit: et duxit I eos in montem excelsum, ut per Iioc innuat,quod
qui gloriam maiestatis Yult videre mentem iii excelsum devotionis debet elevare Per montem enim ratione suarum trium proprietatum convenienter datur intelligi debita praeparatio praelatorum, activorum et contemplativorum. Nam mons est situalis eminenliae, immobilis persislenliae et liberalis communicantiae, sive communicabilis influentiae. Videmus enim in monle altitudinem siluationis, forlitudinem incommotionis ct diffnsionem communicationis. Duxit ergo prinio praelatos in montem sitnalis eminentiae per primariam divinae irradiationis receptionem; secundo duxit activos in inontem immobilis persistentiae per virtuosam tolerantiam omnimodaetribulalionis; tertio duxit contemplativos in montem liberalis communicanliae per caritalivam diffusionem gi-atuitae pi'aedicationis.
Primo duxit praelatos in imn[em sitnalis emide nentiae per primariam receptionem divinae irradia- tionis. Sol enim primo irradiat montes, deinde illuminat valles; sic praelati tanquam sublimes montes divinae lucis irradiationes debent primo in se recipere et deinde per bonae vitae exempla in subditos tanquam in valles transmittere; unde de bono praelato dicitur Exodi vigesimo quinto-: /nspice et fac secundum exemplar, quocl tibi monstratvm esl in monle hoc. Et hoc est, quia vita praelati impi"imitur cordi subditorum, ut sit sicut forma sigilli cerae, eo quod plus movent corda subdilorum operum exempla quam verba. Unde Gregorius in Pastorali: « Sit rcctor operatione praecipuus, ut vitae viam subditis vivendo dcnuntiet, et grex, qni pastoris vocera moresque sequitur-, per exempla melius quam per verba gradiatur». De quo dicitur Isaiae secundo: Erit praeparatus jnons domus Domini in vertice montium el elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. — 3Ions iste praeparatus in vertice montium et sublimis super omnes coUes est praelatus perfectus, qui talis describitur propter excellentem eminentiam evangelicae perfectionis, ratione cuius excellit etiam omnes subditos in vila quantumcumque perfectos; alioquin, sicut dicit Bernardus, « monstrnosa res est gradus summus et animus infimus, sedes prima ct vila ima». Et Imc fluent ad eum omnes populi, propter liberalem affluentiam sive benevolentiam piae subventionis. Sed vae hodie quorundam praelatorum avaritiae, qui sic appropriant sibi thesauros Crucifixi, quasi a carnahbus parentibus accepissent, et impinguant inde nepotes, ditant consanguineos, et ipsi vacant cibis et polibus delicatis! Sed certe tales sunt fures et latrones et etiam loculos habent, eo quod ea quae mittuntur pauperibus, portant consanguineis et nepotibus et carnalitati gulae. Et propter hoc multi praelati, licet ratione status inducant Icsum usque m superciiium montis, tamen inde praecipitant eum in cordibus subditorum propter mala exempla, quae dant; quibus longe melius fuisset, si loto tempore vitae suae stetissent in plano, quia « quanto stalus altior, tanto casus gravior».
Secundo duxit activos in montem immobilis persistentiae per virtuosam toleranliam omnimodac tribulationis. Montes enim ventis et impulsionibus aeris et grandinum sunt immobiliter expositi. Sic activi debent esse expositi ad tolerandum constanter omnes tribulationes exemplo Christi, qui exposuit corpus suum impulsionibus lanceae et clavorum et tamdiu clypeum patientiae portavit, donec vitam mortalem terminaret. Unde dc bonis activis dicitur iii Psalmo: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum qui habitat in ]eru.mlem. — Quia pusillanimitas est causa ruinae et confidentia causa constantiae, ideo dicuntur con/identcs in Domino firmi.sicut mons Sion, propter soliditatem fortitudinis et patientiae; qui habitat in lerusalem, per tranquillitatem pacis et coocordiae, non turbando se ipsum interius in animo et non scandalizando pr6ximum exterius in verbo, non commovebitur, per impetuositatem furoris ct iracundiae.
Tertio duxit contemplatioos in montem liberalis communicantiae sive communicabilis influentiae per caritativam diffusionem gratuitae praedicationis. Tantae enim communicationis et diffusionis sunt montes, ut omnia, quaecumque recipiunt, statim diffundant, et quasi se exonerantes, ad plana transmittant; nam pluvia, mox ut infunditur, statim rcfunditur, et flumina protinus, ut scaturiunt, convallibus communicant, el etiam lapides et metalla et alia, quae producunt, ad plana transinittunt. Per istum raodum conteniplativi debent esse irradiatores et cogitationum pluvias sive irrigaliones pluviarum ct etiam rores charismalum et donorum ad modum montis Sion per verbum praedicationis, per exemplar conversationis ad alios transmittcrc; quia tunc implebitur in illis illud loelis secundo: In die illa stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos luda ibunt aquae. — Contemplativi debent stillare dulcedinem, piae compassionis, ad consolandum afflictos, et coUes fluere lacte, piae praedicationis, ad nutricndum debiles, et tunc
pey omnes rivos, scilicel lacrymarum, Juila, id est poenitentium — luda enim confitens interpretatur — ibunt aquae, scilicet graliarura, ad multiplicandum opera iustitiae et pietatis. Et illud contemplativis, maxime qui tenentur professione alicuius Regulae, competit. Concordat quod dicitur Ezediielis trigesiino sexto: Monles Israel, ramos expandite et frondele et florete el fructus facite. — Israel enim videns Deum interpretatur et significat contemplativum, qui debet videre Deum in propria conscientia; unde dicitur: montes Israel, id est contemplativi, ramos vestros expandite, scilicet ad vagantis populi congregationem; frondete, per divini verbi praedicationem; florete, per odoriferi exempli ostensionem; et fructus facile, per vestrae salutis acquisilionem et proximorum promotionem, quia tunc erilis mons Dei, mons pinyuis, mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo.
III. Terlio et ultimo ostendilur dispensativa ostensio futurae glorificationis, cum dicit: e.t transfujuratus est anle eos. «Intellige, quia non substanliam carnis amisit, sed gloriam fulurae resurrectionis oslendit». Voluit Dominus noster lesus Christus transfigurari corani istis tribus, per quos praelati, aclivi et conlemplativi inlclligunlur, et ostendere eis suam futuram gloriam, ut per hoc, appropriate loquendo, primo illuminaret in Petro praelatos splendore virtutis et intelligentiae; secundo confirmaret in lacobo activos in spe exspectationis futurae gloriae; tertio inflammaret in loanne contemplativos amore caritatis et benevolentiae.
Primo transQguratus est ante Petrum, ut in in ipso Hluminaret praelatos splendore virtutis et intelligentiae, ut per ipsos ceteri in fidc illuminarentur. Unde dicit Glossa: « Et Christus voluit transfigurari coram tribus testibus, quibus totus mundus crederet). Nec Christus in sua transfiguratione habuit tantum testimonium hominum de mundo, immo etiam habuit super hoc testiinonium Dei Patris de summo caelo, testimonium Moysi de profundo limbo et testimonium Eliae quasi de medio, scilicet paradisi lerreslris. Unde in sua transfiguratione voluit testimooium habere divinum, propheticum et humanum sive apostolicum, ut primo per testimonium Dei Patris dicentis: Hic esl Filius meus dilectus, per quem slimonium Moysi, qui fuit « dator Legis», el Eliae, qui fuit « eximius Prophetarum », cognoscatur, quod ipse est cunctorum reconciliator piissiraus in redimendo, secundum quod fuerat promissum et prophetarum in Lege; ut lertio per testimonium luimanum sive apostolicum, scilicet Apostolorum, qui erunt iudices in die iudicii, cognoscatur, quod ipse est omnium retributor iustissimns in remunerando. De illa transfiguratione potest exponi illud Sapientiae decimo sexto: Omnia transfgurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad vohintatem eorum quae a te sunt desiderata. — Dicuntur autem omnia transfigurari in transfiguratione Christi, eo quod aliquid de omni creatura fuit in Christo transfiguratum. Nam Christus in quantum homo communicat cum omnibus creaturis. « Habet enim esse cum lapidibus, vivere cum plantis, sentire cum iuinentis el intelligere cum Angelis ». Cuin ergo Christus, in quo in quantum homo de omni creatura est aliquid, sit transfiguratus; ideo dicuntur omnia in ipso esse transfigiirata. Nutrici gratiae deserviebant, quia illa transfiguratio non fuit, ut acciperet dotem claritatis gloriae, sed, divina gratia dispensante, ut acciperet aclum dotis claritatis gloriae ad nntriendnm debiles Apostolos in fide, et maxime in hora mortis Christi. Nam omnia deserviebant nutrici gratiae ad voluntatem eorum, id est Apostolorum, propler complacentiam dilectionis, quam habuerunt in videndo gloriam Christi; unde Petrus dixit: Domine, bonum est, nos hic esse; quae a le desiderata sunt, propter mutiiam cohabitationem mutuae dilectionis. Nam deliciae Filii Dei sunt esse cum Apostolis et praelatis. futurae gloriae. Unde Beda dicit in Glossa super praedictum verbum sic: « In montem transfigurandus ascendit, ut innuat, eos qui resurrectionem exspectant, raente in excelsura debere elevari et continuis precibus insistere». De hoc potest exponi quod dicit Aposlolus priraae ad Corinthios quarto: Nolite ante tempus iudicare, quoad.usque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondila tenebrarum et manifeslabit consilia cordium, et tunc laus eril unicuique a Deo. Ilaec autem, fralres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discalis, ne.supra quam scriplum est, unus adversus allerum infletur pro alio etc. — Per Paulum et Apollo, quorura unus interpretatur eleclus mirabilis et alter admirandus, potest figurari Dominus noster Lesus Christus, cuius nomen vocatur Admirabilis.Uicanlem voluit transfigurari coram lacobo, ut per hoc discant activi exspectare futurara gloriara resurrectionis cum modestia sermonis in ore; unde dicitur: Nolite ante tempus iudicare.
(juoadusque veniat Dominus; cum innocentia cordis et operis, eo quod Dominus in die iudicii iUuminabit abscondila tenebrarum et manifestabil consilia cordium; et cum;?a«en<«a supporlalionis in opere, ne supra, quam scriptum est, unus adversus alium inftetur. Et tunc laus erit unicuique a Deo, cum propriain mercedem gloriae accipiet.
Tertio trausfiguralus est ante loannem, ut in loanne inflammaret contemplativos amore carilatis et benevolentiae. Et de hoc dicitur in praedicto themate: Duxit illos in montem excelsum seorsum et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicul sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. — Dominus noster Lesus Christus ad inslruendiim, quod nullus potest clare videre Deum in propria conscientia, nisi primo sit elevatus in Deum per mentalem devotionem, deinde sequestratus a tiimultu temporalium soUicitudinum per cordis quietalionem; voJuit ducere Apostolos, id est contemplativos, in montem excelsum, quasi elevando eos per excessum menlalis devolionis; seorsum,&equestrando eos a tumultu saecularis inquietationis; et tunc transfiguratus est ante eos, ad ostendendam eis excellentiam suae futurae gloriae. Sed quia ex ista visione anima contemplativa inflammatur ardore caritalis et concupiscenliae et dulcoratur candore castitatis et pudiciliae per nimium amorem solis iustitiae et candoris lucis aelernae; ideo dicitur, quod resplmduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facla sunt alba sicut nix. Rogemus etc.
Sebmo II =.
Assumsit Lesus Petrum et lacobum et loannem, fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum et transfiguratus est ante eos, Matthaei decimo septimo.
In his verbis spiritualiter intellectis patenter et pulcre describitur, quomodo Lesus, Dei Filius, tres status sive gradus, qui sunt in Ecclesia, designat per istos tres secrelarios Chrisli, praeJatos scilicet, activos et contemplativos; assumit sibi per gratiam coniungendo; deducit sanctis inspiralionibus erigendo; se ipsum eis in sua forma ostendil promissam gloriam exhibendo.
Iste autem motis excelsus, seorsum vere con- 21i ad paslum propter refectionem summae saturitatis; Psalnms «: Mons Dei, mons pinguis, mons coagulatus, mons pinguis. — Sublimis ad aspectum propter altitudinem summae maiestatis; Psalmus: Fundamenla eius in montibus sanclis etc. — Insuspicabilis ad metum propter possessionem summae securitatis; Genesis decimo nono: In monle salvum te fac, ne et tu simul pereas. — Immobilis ad situm propter fixionem suminae aeternitatis; Exodi decimo quinto - Plantabis eos inmonle hereditalis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine. — Solemnis ad gaudium propter recreationem sempiternae virentis amoenitatis; Ezechielis trigesimo quarto: Ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. — Capax ad consortium propter latitudinem sive mansuetudinem caritatis; Isaiae vigesimo quinto: Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conviuium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medidlatorum etc. sentalione Moyses, legislator, Elias, dux Prophetarum, et Aposloli ires, nominc omnium electorum. — Finalis quietationis, ideo Petrus dixit ad lesum: Domine, bonum est, nos hic esse etc. — Inexterminabilis proportionis vel delectationis(?), ideo discipuli audientes ceciderunt in faciem suam. — Incomprehensibilis claritatis et luminis, ideo resplenduit facies Christi sicut sol, et vestimenta eius facta sunl alba sicut nix; et nubes lucida obumbravit discipulos eius.
Sermo II
Dominica secunda in Quadragesima. Sermo fratris Bonaventurae in Capitulo Fratrum Parisius, mane coram Universitate.
Respknduit facies eius sicut sol, et vestimenta eius facta sunt alba sicut nix, Matthaei decimo septimo.
Quatuor Deus in hoc facto monstravit, quae in hac auGtoritate continentur, scilicet subiectum beatitudinis susceplivum, cum dicitur: facies, quae quidem est ralionalis anima, in quam inspiravit Deus spiraculum vitae '- actum inforraantem beatitudinis infusivum, cum dicitur: resplenduit; actum beatiflcantis expticatiuum, cumdicilur: sicut sol; coniuncti tandem resurgentis slatum consummalivum seu quietativum, cum subditur: vestimenta eius facla sunt alba sicut nix.
!. Circa priinniii nota, quod facies ralionalis ani- 1. uiae, ut possil apparere el resplendere in conspeclu sumini Regis et Vngelornm et hominum, est puriftcmulu 10 compunctione iimi X pei iontem hcrjmainni MillliHi Llo Unge cuput tiium et /aciein inuiit lu I — (lo) luuuld in conLrvilione sancla pci dunicioMitiilnni C mticoinm secundo Soiwt vox lua iii aaiibuA in / lih ( iiiiii lua dulcib it jucies luci (lecoi a — Deiiu iisli undu III compisMone li itci ni pci obsequii pictilis lolmc qiiiito Noliaieitac facieni tuuin ab ullo paupae, ita cinin ficl, ut iicc « tc aiLilalui facicb Donum — Exhila landa in oi itione deoti pei -pecticiih deotionum, Psilmns Lt exlnkiiet fuciein in oico, et lob igo siino secundo Junc iupd Oinnipotcntcin delicm affluei et elevabis ad Deuin fucicin tuain
11 Haec itique hcies, sr disposita, necesse ha he. lespkndeie iicut lol Ciicihoc secundum nola, quod spleiidoi iininic i ition ilis spiiitnxlis siinihs est splendoii sohii qnii sKut lesplcndcns sol in sno ortu est (oiiliniius si iniini snnpci cst intihiis sine mtcunl 1(1 lii li iiin qiniito Qui ddigunt tc, iicut ol I (iti n 'pkiulil ila luliknt — Jn suo aipLctu csl pukheiiiinui, sr xnim i stmpei est ein iiis sine conli iii adinitionc Indith decimo Cui DoniinuA contulit spkndoi ein, (luoniain omim ista coinpositio non ex libidine, sed ex virlute pendebut. — [ii suo stu.tu est impassibilis, sic anima semper est intemerata sine corruptione; Baruch quarto: Superveniet vobis salus cum honore magno et splendore aeterno. — Jn suo motu est augmentabilis, sic anima semper proQciet, donec quietetur in resurrectione; Proverbiorum quarto: iustorum semita quasi lux splendens procedit el crescit us- ([ue ad perfectain diein.
- Sequilur: vestimenta autein eius facta sunt alba sicut nix. Circa quod nola, quod ad hoc, quod in resurrectione clarescamus ad modum nivis ex receptione dotum gloriosarum, interim veslimenta vitae nostrae debent esse lucida per sapientiae fulnix. — Sublilia per conscientiae examen; Ezechielis decimo sexto: Unxi te oleo et vestivi te discoloribus el indui te subtilibus. — Integra per pudicitiae nitorem; Apocalypsis decimo sexto: Beatus, qui vigilat et cusloilit veslimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpiludinem eius. — Gemina per Dei et proximi dilectionem; Proverbiorum ultimo: Omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. — Varia per meritorum multiplicationem; Psalmus: Aslitil regina a dextris tuis in veslitu deaurato, circumdata varietate. — Talaria per perseveranliac longanimililem; secundi Regum decimo lertio: /nduta erat filia regis tota?'2 tunica; huiuscemodi enim filiae legib virgines vestibus utebantur.
Sermo III
Item sermo fratris Bonaveiitnrao
ecclesia maiori Ecmcnsi
Jxvantes oculos suos neminein viderunt nisi soluin Jesum, Matlhaei deciino septimo.
In his cibis describitur status perfectorum ad contemphnda caelestia assumtorum. Quoniam autem vn deeniendi in hunc slatum esl raundi vanitates considcnie (t consideratas despicerc et sic ad specuhndi Rteun se convertere; ideo sacer Evangelista in liis cibis primo innuit virorum sanctorum circa tcnipoialii connderalionem sapientialem, cum dicitur Lecunles oculos suos; secundo subiungit rerum considei itnnm dignain ubiectionein, cum subditur: neminem vulei uiit; tertio concludit optimam ex omnibus electionem, cum snbinfertur: nisi solum lesum.
I. Circa primum nota, quod illi qui mundum despieere ordinate volunt, levare debent oculos ad_ considerationera ranndanae vanitatis, qua oranis crealura est niutabilis, quia ex nihilo; Zachariae priino: Levavi oculos meos et vidi, et ecce, qualuor cornua etc. — Ad considerationem mundanae impuritatis, qua omnis liomo est culpabilis, quia ex semine foetido; leremiae lertio: Jcva oculos tuos in directum et vide, ubi non prostrata sis. — Ad considerationem mundanae calamilatis, qua omnis homo est iniserabiiis, quia conclusus ergastulo; prirai Paralipomenon vigesimo primo: Levans David oculos suos, vidit Angelum Domini slantem inter caelum et terram et evaginaticm gladium in manu eius etc.
II. Verum, quia considerantes raundi vanitatem, impuritatem et calamitatem, non vident, quid sequantur, vel cui innitantur, vel quid intueantur, sequitur: neminem videricnt, quera acceptarent. Ratio huius est Iriplex: prima, quia omnis fiducia humana decipit propter sui infidelitatem; leremiae decimo septimo: Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum; lob septimo: Memento, quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona. — Secunda, quia omnis pulcritudo humana inficit propter sui foeditalein;
' Haec sententia sumla est ex B, qui iiirra pro (jloriosanim
Chapter 22 of 64