Skip to the text

Dominica tertia in Quadragesima

Sermo I

Porro, si in digilo Dei eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei, Lucae undecimo.

Prothema. Labia sacerdotis cuslodienl scientiam, el legem requirent ex ore eius, quia Angelus Domini exercituum est. In verbis secundo loco propositis, sumtis de Malachiae secundo, exprimuntur tria, quae sunt necessaria cuilibet volenli proponere verbum Dei. Et primuni est scienlia regulans, secundum est facundia exprimens, et terlium est vita utrumque confirmans. Proponere enim verbum Dei sine svientia regulante est periculosum; sine facundia expriraente esl infructuosum, et sine vila utrumque decorante est ignobile. Scientia enim regulans notatur, cum dicitur: Labia sacerdotis custodient scientiam. Ista labia sunt intelligentia et affectus, qui debent custodire et conservare thesaurum scientiae. Facundia expriraens notatur, cum subditur: legem ex ore eius requirent. Vila vero utrumque decorans notatur, cura subinfertur: quia Angelus Domini exercituum est. Praedicator enim Angelus Domini dicitur ratione sanctitatis et munditiae. Cum ergo, carissimi, haec tria deficiant in me, ideo necesse habeo recurrere ad Deum Patrem luminum et Deum tolius consolationis, quatenus per suam gratiam dignetur me sua scientia regulare, sanctitate vitae decorare, ut digne tandem possim exprimere ea quae sunt ad laudem et gloriam sui nominis gloriosissimi et consolationem animarum nostrarum. Amen.

Porro, si in digito Dei etc.

Quia veritatis est naturaliter in bonum dirigere, ideo Dominus nosler Lesus Christus, videns oculo suae sapientiae temerarias cogitationes ludaeorum dicensis sexto, pi'opter mundi universalis salvationem. — Virgae Moysi, Exodi quarto, propler miraculorum patralioncm. — Ligno dulcoranti aquas, Exodi decimo quinlo, propter tribulatorum relevationem. — Palo aeneum serpenlem geslanii, Numerorum vigesimo primo, propter tentatoruni liberationem. — Clavi domus David, Isaiae vigesiiiio secuiido, pi'opter ianuae caelestis reserationem. — Sceplro aureo Assueri, Esther decimo quinto, propter divinae clementiae propitiationem. — Vehiculo Salomonis, Canticorum tertio, propter credenlium oiniiium ad caelum deductionein et introductionem. tiuin, ipsum in Beelzebuh eiicere daemonia, respectis eorum pravis cogilationibus et etiam ipsis argumentationibus refutalis efficaciter indissolubilibus rationibus, ad dirigendum eos concludit pro verilate propositum verbum, dicens: Porro, si in digilo Dei etc. In quo quidem verbo tria notantur. videlicet malignitas diabolicae nequitiae, immensitas divinae potentiae, utilitas conseculae misericordiae. Primo notatur maiignitas diabolicae nequitiae, cum dicit: Porro, si; secundo, immensitas divinae potentiae, cum subdit: in digito Dei eiicio daemonia; tertio, utilitas consecutae misericord.iae, cum subinfert: profecto pervenit in vos regnum Dei.

I. Dicit ergo: Porro, si, ubi notatur??2a/i//?u'- tas diabolicae nequiliae. Magna enim raalignitas est ex parte diaboli, eo quod tara pulcherriraara et nobilera creaturam, scilicet aniraam factara ad imaginera et similitudinem Dei, infecit et interfecit et secundum omnes suas potentias a Deo avertit et pervertit. Nam primo rationalem excaecat errore falsitatis et malitiae; secundo concupiscibilem deformat foetore carnalitatis et luxuriae; tertio irascibilem deordinat tumore vanitatis et superbiae.

Primo ergo malignitas diaboli rationalem excaecat errore falsitatis et malitiae; unde dicitur Matthaei duodecimo: Ohlatus est ei daemonium habens, caecus et mutus; et curavit eum, ita ut loquerelur et videret. — Ecce, daemonium euin, in quo habitat per dominium, facit caecum per errorem credulitatis et mutum per pudorem confessionis Crucifixi; sed cum olTertur Christo, credendo in eum per captivationem intellectus, curatur a daemonio dirae malignitalis per illapsuni summae Divinitatis. Non enim compatiuntur se invicem diabokis et Deus in uno habitaculo. Nam diabolus est

grossus et inflatus per elationem superbiae, et Deus est raagnus et excelsus per immensitatem essentiae. Restituitur visus per agnilionem primae veritatis in corde, et redditur verbum per expressionem creditae veritalis in ore. Nam corde creditur ad iusiiiiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Secundo malignitas diaboli concupiscibilem deformat foetore carnalitatis et luxuriae; unde dicitur Tobiae sexto-: Qui coniugiwn ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus, quibus non est inlellectus; liabel potestatem daemonium super eos. — Qui coniugium ila suscipiunt, amore scilicet libidinis, Deum excludant a se, propter foelorem fornicationis, et a sua mente, propler amoreni delectationis. Homo enim luxuriosus ita absorbelur delectatione carnis, ut totaliter sit deditus libidini, sicul equus et mulus, quibus non osl intelleclus, propter subversionem rationis; et super talem habet daemonium poleslalem, praecipitandi de peccato in peccatum, quousque faciat eum ruere in profundum inferni, sicut vas, quod tantum de loco volvitur in locum, donec labatur in puteum.

Terlio maiignitas diaboli deordinat irascibilem tumore vanilatis et superbiae; unde dicitur Matthaei octavo: Occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeunles, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. — Homines daemonia habentes, elationis el superbiae, licet sint elevati quantum ad apparentiam per eiationem superbiae in corde et ostentationem iactantiae in opere super omnes alios, qui sunt super terram; tamen secundum veritatem in tantum sunt depressi et humiliati secundum regulam infallibilem divinae iustiliae, quae est: Qui se exaUat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabilur; ut iam vivenles sint sepulti et haljitent cum daemonibus in monumentis inferni. Et propter hoc dicitur: Occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumenlis exeuntes, saevi nimis, propter furorem iracundiae, ita ut nullus posset transire per viam illam, propter livorem invidiae.

II. Sequitur: in digilo Dei eiicio daemonia, ubi notatur immensilas divinae potentiae. Ista immensitas divinae potentiae in hoc apparet, primo, quia daemonium erroris et malitiae eiicit illuminando rationalem in aspectu primae veritatis; secundo, quia daemonium foetoris et luxuriae eiicit decorando concupiscibikm in amplexu munditiae et castitatis; tertio, quia daeraonium tumoris et superbiae eiicit ordinando irascibilem in despectu subiacentiae et humilitatis.

Prirao ergo immensitas divioae polentiae in hoc apparet, quia daemonium erroris et raalitiae eiicit illuminando rationalem in aspectu primae verilatis; unde dicitur Matthaei nono: Oblulerunl ei hominem mutum, daemonium habentem, et eiecto daemonio, locutus est mutus. — Homo habens daemonium, caecitatis et malitiae eflicitur mutus propter ruborem confessionis Crucifixi; sed cum offertur Christo, in eum credendo per captivationem intellectus, eiicilur daemonium, caecitatis et raalitiae, per illapsum illuminantis sapientiae, et restituitur verbum per expressionem veritatis creditae. De hoc similiter dicitur Lucae undecirao: Cum eiecis.set daemonium, locutus est?mi.tus.

Secundo iramensitas divinae potentiae in hoc apparet, quia daeraonium foetoris et luxuriae eiicit decorando concupiscibikm in amplexu munditiae et castitatis; unde dicitur Matthaei decimo septirao: Exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora; et sequitur: Hoc genus non eiicitur nisi per orationem cl ieiunium. — Exiit ab eo daemonium, carnalitalis et luxuriae; el curatits est, per amplexum castitatis et munditiae. Sed modum curandi et eiiciendi illud daemonium docet Dominus, cum subdit: Hoc autem genus non eiicilur nisi per ieiunium, raacerationis in refrenando voluptatem lascivae carnis exterius, et orationem, devotionis in refrigerando ardorem immoderatae delectationis interius. Unde Hieronyraus: « ieiunio.sanantur pestes carnis, et oratione pestes mentis»; et quanto oratio purior et fervenlior, tanto ad expellendum vitium luxuriae efficacior. Unde Chrysostoraus: « Quis hostera non oratione devicit? Quanto oralio fuerit purior et fervenlior celebrata, tanto celerior erit de inimico victoria». ordinando irascibilem in despectu subiacentiae et humilitalis; unde dicitur loannis duodecimo: Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras. El ego, si exaltatus fuero a lerra, omnia traham. ad me ipsum. — Nunc enim est iudicium mundi, ut unus moriatur homo pro populo, propter mitigandum rigorem divinae iustitiae; et non tola gens pereat, propter immulabile decretum promissae misericordiae. Ergo Christus ad destruendam superbiam primi horainis, qua voluit aequari Deo, dignatus est tantum vei plus hurailiari, quantum Adam superbivit, cum factus est homo; quia npn eraendatur damnum, nisi tantum, vel plus restitnatur. Sed ut omnia, id est de omni gente et natione aliquos, ut intelligatur pars pro loto, ad

se ipsum iraherct, per unicum vinculum amoris, voluil exallari a terra, per opprobriosani niortem crucis; et quia diabolus iniecerat manus in alienum servum, scilicet Christum, in quo non habebat quidquam iuris, suggerendo suis merabris, ut crucifigeretur; ideo iustum fuit, ut amitteret proprium servum, scihcet captivum hominem. Unde in lege dicitur: Qui alienam possessionem iniuste possidet, vel occupat, debet propriam amittere. Et sic princeps superbiae, amissa potestate, quam habebat super servum suum, hominem, eo quod iniuste manuni in Christum miserat, cum vituperio CTecte e.sf foras.

III. Tertio notatur utilitas conseculae misericordiae ex parte humani generis, cum dicit: profeclo pervenit in vos regnum Dei, ubi notatur, quod dicitur regnum in nos pervenire tripliciter, scilicet primo, per gratiam baptismalem respectu mali amovendi; secundo, per gratiam poenilentialem respectu ardui inchoandi; tertio, per gratiam finalem respectu boni consummandi.

Primo ergo appropinquat regnum Dei per graie tiam baplismalem respectu mali amovendi; unde dicitur loannis tertio: Nisi quis renatus fueril ex aqua el Spiritu sancto, non poteslintroire in regnum Dei. Quod natum est ex carne caro est, et quod natum- est ex spirilu spiritus est. Quia omnes nascimur filii irae et carnales ratione foedilatis originalis culpae, ideo iuste sumus privali illa hereditate regni caelestis, nec possumus ad illud pervenire, nisi per graliam baptismalem, ratione cuius efficimur mundissimi et spirituales, et sic tanquam veri heredes Dei et coheredes Christi, transferimur in regnum Filii dilectionis suae, quia caro et sanguis 7'egnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit.

Secundo appropinquat regnum Dei per gratiam propinquavit enim regnum caelorum. — Illi agunt poenitentiam, qui faciunt dignos fructus poenitentoe: in exercitiis virtuosae operationis castigando corpus proprium, in bonis exemplis aediQcando proximum, in continuis laadibus honorando Deum. Unde qui vult, ut appropinquet sibi regnum Dei, debet facere dignos fructus poenitentiae, eradicando a se ipso omnia vitiorum genera, quia non est dignus intrare superbus et altus, quia ad humile et ostium, quod est Christus, caput conquassaret; noii invidus, quia eius participutio in idipsum; non iracundus et rancorosus, quia ibi est summa pax, quae exsuperat omnem sensum; non avarus, quia foramen angustum camelum cum sarcinis non adraittit; non gulosus, quia regnum Dei non est esca et potus; non luxuriosus, quia ibi neque nubent, neque nubentur. Similiter caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, sicut dicitur primue ad Corinthios decimo quinto.

Tertio modo appropinquat regiium Dei per gratiam finalem respectu bom consummandi; unde dicitur.ctuum decimo quarto: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum caelorum. Et ratio huius est, quia Deus nullum recipit in regnum suum nisi amicura; nuUus est amicus, nisi sit finaliter per patientiam probatus; unde ad intrandum illud regnum, quod est magnum longitudine aeternitatis, inlerminabile latitudine capacitatis, incoarctabilc in ceisitudine sublimitatis incomprehensibilis, deljet semper habere in proposito aeternitatem bonae voluntatis, impermutabilitatem gratuitae virtulis, et sustinere confidenler poenalilatem humanae miseriae et infirmitatis. Rogemus ergo Dominum etc.

Sermo II

Ut filii lucis ambulate, ad Ephesios quinto.

(Prothema). Beati, qui audiunt verbum Dei et cuslodiunt illud, Lucae undecimo. Verbum ultimum est verbum Salvatoris et recitatur hodie in fine evangelicae lectionis. Ibi Salvator noster nos instruit eleganter propter quid praedicandum, quibus praedicandum, quid praedicandum et qualiter praedicandum. Propter quid enim praedicandum? nisi ut nos, lam praedicantes quam audienles, simus beati. Quibus praedicandum? nisi illis qui audiunt. Quid praedicandum? nisi verbum Dei. Qualiler praedicandum? nisi prout expedit ad custodiendum. complacentiam, non propter avaritiam, non propter apparentiam, sed propter beatitudinis gloriam. Primo modo praedicant adulatores, secundo mercenarii vel quaestores, tertio ostentatores, quarto animarum zelatores. Propter hoc praedicabat Aposlolus; unde primae ad Thessalonicenses seeundoi: Jta loquimur, non quasi Iwminibus placenles, scd Deo, quiprobat corda nostra, scilicet quod sumus ve

Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, hoc dicit contra adulatores; neque in occasione avaritiae, Deus leslis est, hoc dicit contra merconarios vel qnaestores; nec quaerentes ab hominibus gloriam, hoc dicit contra osten- talores. — Eleganter quoque subiunxit: qui audiunt; hoc est sine simulatione, sine murmuratione, sine remissione. Prirao modo audiunt exploratores, secundo sibilatores, tertio transgressores; primi sunt malevoli, secundi maledici, tertii malefici. His tribus auditorum generibus maledicit Dominus Ecclesiastici secundo: Vae, duplici corde, quanlum ad exploratores; et labiis sceleslis, quantum ad sibilatores; etmanibus male facienlibus, quanlum ad transgressores.

Eleganter insuper addidit: verbum Dei, ut nos instrueret, quid praedicandum, scilicet verbum Dei, quia quod ore docuit et opere adimplevit, quale est verbum temperantiae, verbum prudenliae, verbum iustitiae, verbum forlitudinis sive constantiae. Haec enim Dei sapientia docuit Sapientiae octavo: Sobrietalem et prudenliam docet et iusLitiam et virtutem; unde sobrietas pro temperanlia et virlus pro fortitudine ponitur sive constantia; haec etiam opere adimpievit; quod insinuatur ab Apostolo primae ad Corinthios primo: Qui factus est nobis sapienlia a Deo et iustilia et sanclificatio et redemplio. Per sapienliani insinuatur complementum sanctimoniae seu temperantiac; per redemplionem complementum fortitudinis sive constanliae. — Nec minus eleganter superaddidit: el custodiunt illud, ut nos instrueret, qualiter praedicandum, quia prout expedit ad cu/odiendum,sdcelprudenter, hrevitereisuaviler:prudenter, ut custodiri debeat; breviter, ut custodiri valeat; suaviler, ut custodiri placeat. Haec triplex conditio insinuatur Genesis quadragesimo nono: Nephlhali, cervus emissus, dans eloquia pulcritudinis. — Per Nephthali, qui interpretatur discretus, denofatur prudentiae discretio; per cervum emissum, brevitatis expeditio; per eloquia pulcritudinis, suavitatis delectatio. — Eieganler igitur designatur in praedicta auctoritate propter quid, quibus, quid et qualiler oporteat praedicare. Sed quoniam haec magis dependent a divina gratia quam ab humana industria, salutabitis, si placet, et salutando rogabilis Matrem gratiae, ut dignetur mihi hanc gratiam impe- Irare.

Ul filii lucis ambulate. Verbum est Apostoli ad Ephesios, nec solum ad Ephesios, sed ad omnes lucis filios, per quod omiies lucis filii breviter illuminantur et saiubriter inllammantur. Sunt autem triplices lucis filii: quidam parvuli, quidam adokscentuli, quidam adulli. Primi sunt poenitentes, secundi proficientes, tertii sunl perfecli. Omnes istos docet Apostolus spiritualiter ambulare, cum ait: Ul filii lucis ambulale. Primo ergo considerandum, qualiter istud verbum sit ad primos lucis filios referendum; secundo, qualiter ad secundos; lertio, qualiter ad tertios.

I. Dicit igitur Apostolus primis flliis lucis, scilicet poenilentibus: Ut filii lucis ambulate, non in via pedum, sed in via morum; et vocat eos lucis filios non quantum ad generationem, sed quantum ad imitationem, non ratione originis, sed ratione similitudinis; tanquam aperte diceret: ut imitatores lucis ambulate vei secundum lucis similitudinem ambulate. Sicut autem experimento novimus et oculata (ide videmus, lux corporalis ambulat perspicua penetrando, tenebras purgando, occulta manifestando, sensus immutando, aegros ojfendendo et sanos oblectando. Istis sex modis debent spiritualiter arabulare primi filii lucis. Debent enim ambulare perspicua penetrando per conscienliae propriae discussionem; tenebras peccalorum purgando per cordis contritionem; occulta raanifestando per oris confessionem; sensus iramulando per boni exempli ostensionem; aegros offendendo per malorum evitationem; sanos oblectando per boyiorum visitalionem.

In primis ilaque poenilentes debent ut filii lucis ambulare perspicua penetrando per conscientiae propriae discussionem. Sic aulem ambulavit ilia mulier fortis, de qua loquitur (Sapiens) Proverliiorura ultimo: Consideravit semitas domus suae. — Domus nostra est conscientia nostra, quae nobis est perspicua; unde, cum semitas eius eonsideramus, ad similitudinem lucis perspicua penetramus. Sic ambulavit Psalmista, cum dixit: Cogitavi vias meas e.t converti pedes meos in testimonia tua. Sed aliud est considerare vias, aliud considerare semilas; semitae ratione brevitatis pertinent ad actus animae interiores; viae, ratione prolixitatis ad actus exteriores. Actus autem interiores sunt semitae breves, ad mortem breviter perducentes, quoniara quatuor solum passus continent, quibus pedes animae ad mortem currunt, vel currere solent. Unus pes animae est motus apprehensivus, alter motus appetitivus; apprehensivus dexter, appetitivus sinister; quoniara pes dexter raovetur prius, sinister posterius, et secundura Philosophum « apprehensio praecedit appetitum ». Primus itaque passus pedis dextri est peccati cognitio; secundus, scilicet pedis sinistri, delectatio; tertius, pedis dextri, deliberatio; quartus, pedis sinistri, electio; in peccati autera eleclione pervenitur ad mortera animae. — Actus autem exteriores ralione prolixitatis dicuntur viae, in quibus propter peccati procurationem et perpetrationem diutius fatigantur pedes animae; unde Sapientiae quinto dicunt = Cap. 31, 27; sequilur Ps. 118, o.

animae peccatrices: Lassati sumus in via iniquitatis el perdilionis, et ambulavimus vias diffwiles. Non solura ergo considerare debemus vias, sed etiani semitas, si volumus perfecte discutere conscientias nostras. — Suot auteni nonnulli non lucis filii, sed hicis adversarii, non considerantes semitas domus suae, sed solum alienae; natura quidem lucis est penetrare corpus perspicuum, sicut crystallum aut vitium, non corpus opacum, sicut lapidem aut lignuin. Hi autem e contrario conscientias suas sibi perspicuas discutiendo non penetrant, sed conscientias alienas illis opacas et obscuras suspicando perlustrant. Et videlur, quod tales sint diaboli officiales, qui sententias diabolicas praecipilant sine causae commissione, sine causae cognilione: sine causae commissione, quia aliena conscientia non est eorum discussioni commissa, sed potius interdicta, dicente Doniino Matthaei septimo: Nolite iudicare, ul non iudicemini; sine causae cognilione, quia, testiflcante Apostolo primae ad Corinlhios secundo, nemo scil quae sunt hominis nisi spiritus hominis. Videntur etiam tales latrunculis similes, qui solent arcas apertas negligere et signatas confringere; sic et isti, negligentes conscientias proprias, quae sibi sunt apertae, exquirunt alienas, quae sibi sunt sigillatae, de quibus ait Seneca: « Furem signata sollicitant, aperta praelerit effractarius ».

Secundo debent poenilentes ut fdii lucis ani- Imkire Imehras peccatorum purgando per cordis contrilionem. In persona talium dicebat Raguelis filia Tobiae tertio: Post tempestatem tranquillum facis et post lacnjmalionem et fletum exsultationem infundis, quia per flelum compunctionis et contritionis dissolvitur tenebrosa nubes iniquitatis; quod ut magis sit manifestum, adducamus naturale e.xemplum. sicut in uiundo maiori de lerra et aqua vapores elevantur usque ad medium aeris; sic in minori mundo, scilicet in homine, de sensu el imaginatione cogitationes ascendunl usque ad iudicium ralionis.,nima namque, secundum Augustinum in libro de Spiritu et anima, « assimilatur lerrae per sensum, aquae per imaginationein et attri per rationem ». Et sicut in maiori mundo vapores elevati infrigidantur propter malitiam aeris et praepediunt aspectum solis; sic in minori mundo cogitationes de sensualitate ascendentes infrigidantur et calore gratiae privantur propter malitiam rationis peccato consentientis et impediunt aspectum Solis iustiliae. Haec est tenebrosa nubes, quae obnubilat animas peccatrices, de qua legitur Threnorum tertio: Opposuisli nubem tibi, ne transeat oratio. De oppositione ista videbatur loqui Psalmus: Iniquitatem, inquit, si aspexi in corde meo, ecce, nubes opposita; non exaudiel ecce, oratio impedita. — Sicut etiam nubes corporales aspectum solis praepedientes aliquando coruscationibus rutilant, tonitruis resonant, fulminibus comprimuntur et in pluviam resolvunlur; ita nubes spirituales, divinum aspectum nobis abscondentes, aliquando rutilant, aliquando resonant, rationis scintilla accusationibus coruscanle et comminationibus intonante. Cum autem illuxcrint coruscationes huiusmodi orbi terrae, cum a voce tanti tonitrui turbalae sint terrestres animae, compellitur peccator aperire os suum et attrahere spirilum, dicens cum Psalmista: Miserere mei, Deus etc.; aut cum publicano: Deus, propitius esto mi/ii peccalori, Lucae decimo octavo. Tunc, afflanle Spirilu, fluunt aquae, et resoluta nube iniquitatis in pluviam compunctionis, restitnitur animae aspectus solis iuslitiae. Hanc purgationem petebat sibi fieri Propheta, cum dicebat: Redde mihi laelitiam salutaris tui. — Sunt autem mulli rebelles lumini, qui non curant purgare catorum tenebras per cordis contritionem, quoniam, sicut legitur loannis tertio, magis dilexerunl tenebras quani lucem. Tales videnlur de corde suo facere dormilorium diaboli, qui sub umbra dormil, ut dicitur lob quadragesimo.

Terlio debent poenitentes ut fdii lucis ambulare occulta manifestanilo per oris confessionem. Sic ambulaverat qui dicebat: Deliclum meum cognitum libi feci el iniustitiam meam non abscondi; sic ambulavit lob, qui dixit lob trigesimo primo: Si abscondi quasi homo peccattim meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam., supple: male mihi accidal. Ita debent poenitenles occulla peccata per confessionem manifeslare. Quis eiiim tam insanus, qui scienter in camera sua incendium celaret et bona sua concremari dimitteret, si posset occurrere manifestando et aquae beneficium postulando? Et procul dubio peccatuni in conscienlia est incendium in camera et consumit bona spiritualia. Debet ergo per confessionem manifestari, et aquae vivae, scilicet gratiae, beneficium postulari. De tali quidem incendio legitur in Psalmo: Ignis exarsit in synagoga eorum, lamma combussit peccalores. Talis synagoga sunt poenitentes animae daemonum cultibus profanatae, de quibus dicilur Apocalypsis secundo: Non sunt ludaei, id est confilenles, sed sunt synagoga salanae. — Et quis fureni celaret in domo propria et praedari dimitteret bona sua, si manifestando posset eum deprehendere et bona perdita recuperare? Et quid aliud est peccatum in anima quam latrunculus

in domo propria diripiens gratiarum et virtutum bona? Debet ergo peccator ipsum deprehendere manifestando culpam et perdita recuperare recipiendo iustificationem vel iustiflcationis gratiam. De latrone isto legilur in Tlirenis: OciUus meus depraedatus est anvnam meam.

Quarto debent poenitentes ut (ilii lucis ambulare sensus immutando per boni exempli ostensionem, mutando scilicet veterem conversationem, sicut ambulavit Psalmista S cum dixit: Nunc coepi; haec mutatio dexlerae Excelsi, ubi post novae vilae inceptionem stalim subiungit veteris mutationem. Sic debenl poenitentes facere, veterem conversalionem mutando, bonum exemplura ostendendo, quoniam non possunt simul induere spiritum Dei et spiritum huius mundi, non possunt servire Deo et mundo. De prirao, primae ad Corinthios secundo: Nos autem. non spirilum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex Deo est; de secundo, lacobi quarto: Amicus huius saeculi inimicus Dei conslituitur.

Quinto debent poenitentes ut /ilii lucis ambulare aegros oculos ojfendendo per malorum evitationem. Sic ambuiavit qui dixit: Non sedi cum concilio vanitalis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Sic debent poenitentes malorum contubernia declinare nec debent timere eorum vituperia, quoniam « inaiis displicere Jaudabile est », ut dicit Seneca; nec debent appetere eorum praeconia, quia, secundum Setiecam, « sit libi lam triste laudari a turpibus, quani si lauderis ob turpia »; nec debent sequi eorum blandiloquia, iuxta illud Proverbiorum primo: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. — Quis enim lam delirus, qui, si fuisset ab aliquibus spoliatus et vulneratus, ad eorum consortium rediret, nisi forte sic armatus et munitus, ut eos spoliare posset, vel superare conflderet? Quis autem ignorat, quam multi propter mala consortia sunt bonis gratuitis spoliati et in bonis naturalibus vulnerati? Debent ergo tales cavere a talium societate, nisi forte, armati zelo caritatis fraternae, sperarent eos ab erroribus revocare, sicut ille qui dicebat: /n matulino interfidebam omnes peccatores terrae. Sic poenitentes in maiutino gratiae debent, concepto spiritu, malos socios quantum ad raalitiam, prout possunt, interficere et ad gratiam suscitare.

Sexto debent poenitentes ut /ilii lucis ambulare sanos oculos obleciando per bonorum visilationem. Sic ambulabat sponsa, Canlicorutn quarto: Vadam, inquit, ad montem myrrhae et ad collem thuris, hoc est ad viros austerae vitae, qui significantur per montem myrrhae, et ad viros magnae devotionis, qui signiflcantur per coUem thuris. Sic debent poenitentes facere, scilicet bonorum consorlia frequentare,

76, II; seciiiunlur I. Cor. 2, 12. et lac. 4, 4.

25, 4. — Sequitur Seiicca, Excerpla de romediis ut eorum foveantur consolatione, nutriantur eruditione el iuventur intercessione, iuxta illud Ecclesiastici sexto: In multitudine preshyterorum prudentium.ila, et sapientiae illorum ex corde coniungerc, quoniam non est tutum contra satanam singulare certamen aggredi. De hoc scriptum est lob quadragesimo primo: Non est super terram polestas, quae comparetur ei.

II. Non solum poenitentes, sed etiam proficientes docet Apostolus ambulare, cum dicit: Ut filii lucis ambulaie. Quantum ad proficientes.spectat, lux corporalis materialiter ambulat, scilicet tempora numerando, munditiam servando, circulariter se multiplicando, calorem generando, radios refleciendo et angulos adaequando. Istis sex modis debent ambulare secundi fllii lucis. Debent siquideiu ambulare tempus numerando per perfectam circumspeciionem, munditiam servando per defectuum declinalionem, circulariter se mulliplicando per proximorum illuminationem, calorem generando per tepidorum inflammationem, radios reflectendo per affliclorum compassionem, angulos adaequando per passionis et compassionis proportionem.

Primo igitur debent proficientes ul filii lucis ambulare tempora numerando per perfectam circumspectionem. Ua spiritualiter ambulavit Abraham, Genesis decimo tertio, cum dictum est ei a Domino: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orieitem et occidentem. — Per aspectum quadruplicem intelligimus quadrimembrem profectuum circumspectionem; oriens pertinet ad praeterita, occidens ad Miira, meridies ad prospera, aqitilo ad adversa. Quid est ergo ista respicere nisi providere circumspecte, quantum proficiendum sit in futuris periculis cavendis, in praeteritis redimendis, in adversis tolerandis et in prosperis moderandis? Ita debent proflcientes tempus suum disponere, quidquid faciendum sit, eligere, quid quando faciendum sit, ordinare. Ipsi enim aedificati sunt aedificium virtuale, et ideo debent necessaria sollicite providere, dicente Domino Lucae decimo quarto: Quis ex vobis, volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumtus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum?.

Secundo debent proficientes ut filii lucis ambulare munditiam servando per defectuum declinationem. Sic ambulare proposuit Salomon, cum dixit Ecclesiastae secundo: Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultiliam. Similiter ambulare voluit Propheta, cum ait: Et ero immacidatus cum eo, el observabo me ab iniquilale mea. Ita debent proficientes defectus evitare,

miinditiaiii conservare, omni custodia servando cor siuim, iuxta illud Proverbiorum quarto, quemadmodum tidelis castellanus casteilum suae fjdelitati commissum.

Terlio debent proQcientes ul filii lucis ambulare circulariler se midliplicando per proximorum illuminationem, exemplo illius, de quo dicitur in Psalmo: Paravi Imernam Christo meo; et loannis quinto: ille autem erat lucerna ardens et lucens. Sic debent proflcientes interius ardere, foris lucere, quia, secundum Bernardura, « ardere parum, lucere vanum ». Tales erant, quibus dictum est ab Apostolo ad Philippenses secundo: Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes.

Quarto debent proficientes ut fdvi lucis ambulare calorem. generando per lepidorum inflammalionem, exemplo Salvatoris, de quo Lucae duodecimo: Ignem veni millere in lerram, el quid volo, nisi ul accendatur? Similiter debent proficientes caritatis ignem accendere et socios inflammare; non debent propter verecundiam dimittere, quia non est verecunduni, sed honorificura; Ecclesiastici vigesimo lertio: Gloria magna est.sequi Dominum.

Quinto debent proficientes ut filii lucis ambulare radios reflectendo per afflictorum compassionem. Sic ambulavit lob, qui de se ipso asserit lob trigesimo: Flebam quondam.super eo qui af/lictus erui, ei compaiiebalur anima mea pauperi. Ita debent condolere afllictis quasi commiseris, quoniam, sicul habetur ab.postolo primae ad Corinthios duodecimo,.s'( quid patitur uinim membrum, compaliuniur omnia membra.

Sexto debent proficientes ut filii lucis ambulare angulos adaequando per passionis et compassionis proportionem, quia secundum quantitatem passionis debet moderari quantitas compassionis, ut gravis passionis sit gravis compassio, ut levis passionis levis conipassio. Debent (aniraadvertere), quod in radiorum reflexione radius incidens et radius resiliens constitnnnt aequales angnlos. Sicut autem in inflexione naturali, ita inspiritnali debent anguli aequales constitui. Per angulos, qui arcti sunt et augusti, signiflcatur angustia cordis; per radium incidentera, aspectus fraternae passionis; per radiura resilientem, affectus corapassionis. Tunc ergo a radio incidente et resiliente aequales anguli constituuntur, quando angustia compassionis passionis angustiae adaequatur. Sic ambulabat Propheta, quando dicebat: Defeciio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Videbat peccatores raiserabiliter morientes; et ideo deflciebat ipse misericorditer coramoriendo. Non sic compatiunlur qui pro amicorura incomraodo tem- sequilur loan. 0, 33. porali sive corporali inconsolabiliter, pro spirituali vero insensibiliter alTiciuntur. Debent ergo proficientes fraternae miseriae comraensurare aflectum misericordiae, nt possint dicet'e cura Apostolo secundae ad Corinthios undecimo: Quis infirmaiur, et ego non infirmor? ubi infirmitas respondet infiriuitati et corapassio passioni.

  1. Non solum ad primos et secundos lucis filios pertinet verbura Apostoli, sed etiara ad tertios, scilicet ad perfectos. Unde et istis dicendura potissirae: Ut fdii lucis ambulate. Quantum ad eos pertinere digiioscitur, lux raaterialiter ambulare videtur; arabulat enira subito alterando, nubes fugando, rorem-siillando, sensus suspendendo, siuporem incuiiendo, ecstasim inducendo. Istis sex modis debent ambulare tertii fllii lucis, scilicet subito alterando pcr lucidam. conversationem, nubes fugando per mentis.serenaiionem, rorera stillando per cordis devotionem, sensus suspendendo per caelestium contemplationem vel speculationem, stuporem incutiendo per divinoruni operum admirationem et ecstasim praeferendo per mentis alienaiionem.

Primo itaque debent perfecti ambulare ut filii lucis subito allerando per lucidam conversationem. Sic ambulare docuit Apostolus, cnm dixit priraae ad Timotheum quarto: Exemplum esto fdelium in verbo, in conversalione etc. Tales sunt viri Religiosi quantum ad habitum exteriorem, quia, sicut in Psalmo, amicii sunt lumine sicut vesiimenio. Ipsornra enim regnlaria vestimenta quaedam sunt poenitentiae documenta; unde subito alterant, quoniam inspcctores suos ipsius habitus exterioris inspectione inlormant. Sed caveant, ne quod habilus exterior protcstatnr, habitus interior difflteatnr, sicut illi, de quibus secundae ad Tiraotheura tertio: Ilabcnies speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abneganles.

Secundo debent perfecli ui filii lucis ambulare nubes fiigando per inentis serenationem. Taliter profecto ambulaverat qui confldenter dicebat secundae ad Corinthios prirao: Gloria no.sira haec esi, testimonium conscientiae nostrae. Taliter serenatae debent esse perfectorum conscientiae, qui intra conscienlias occnpantur, non extra vagantur; loca enim, quae freciuentantur, frequenter purgantur; unde non est mirum, si imperfectorum conscientiae sinl impurae, quia nolunt eas frequentare. — Sed quid cemns de claustralibus gyrovagis, qui libentius tur in diversoriis, quam quiescant in claustris? Procul dubio non videntur habere serenas conscientias, quia libentius inhabitarent eas, sicut faciebat Psalmista, cum diceret: Denedictus Dominus, quoniam mirificavii misericordiam suam milii in civitate

munita. — Civilas ista erat eius conscientia, in qua tot erant domicilia, immo praeciara palatia, quot recta consilia, quot sancta desideria, quot pia exercitia. Haec etiam civitas erat bene munita, quoniara ibi habitabat multitudo caelestium charismatum et virtutum. lucundum erat Prophetae in hac civitate habitare, non curabat exterius oberrare. Unde et animam suam ab exterioribus ad interiora revocabat, dicens: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi. Nou videntur percepisse haec divina benelicia qui non libenler quiescunt in civitate ista, quia, secundum doctrinam Senecae, « priraum argumentum compositae mentis est posse secum consistere ».

Tertio debent perfecti ul filii lucis ambulare ro7-em. slillando per cordis devotionem. Sic ambulare desiderabat Propheta, cum ail: Adipe et pinguedine replealur anima mea. Sic arabulare debent viri perfecti et devotionis dulcedine impinguari, ut impleatur in eis illud propheticum: Impinguasti in oleo caput meum. Nec enim decet, eos habere terram arentem, sed irriguam, superiori et inferiori irriguo irrigatam, hoc est compunctionis et devotionis irrigatione. Talem terram impetravit Axam a patre, ludicura primo, id est, talera quoque debent ipsi a Patre luminum impetrare, alioquin videntur esse simijes montibus Gelboe, de quibus legitur secundi Regum primo: Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos, quia iam non essent montes per eminentiam perfectionis, sed potius per tumorem praesumtionis, nec veniret super eos ros devotionis nec pluvia compunctionis.

Quarto debent perfecti ut filii lucis ambulare scnsis suspeudendo per caelestium speculalionem. De ambulatione ista sive suspensione iiaberaus exemplum lob septirao: Suspmdium elegit anima mea. Simile suspendium eligi debet a viris perfectis, ut possint dicere cum Apostolo ad Philippenses tertio: Nostra conversatio in caelis est. Sed quid dicetur de illis qui nec in caelis sunt per contemplationem nec in terris per actionem? Ubi ergo sunt? Sine dubio nusquam sunt; et hoc per nienlis evagationem, quia, ut dicit Seneca, « nusquam est qui ulDique est ». Ita ipsi nusquam sunt mansionarii, sed ubique vagi et profugi per fluctuantiam cordis sui.

Quinto debent perfecti ut filii lucis ambxdare stuporcm sustinendo per divinorum operum admirationem. Sic ambulabat et slupebat qui dicebat: Quam magnificata sunt opera lua, Domine! Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Et vere solus. Magna namque sunt opera creationis, sed maiora opera recreationis, sed maxima opera glorificationis. Haec debent viri perfecti assidue admirari, si volunt adrairatione sublevari, sublevatione illurainari, illurainatione delectari et rairabiliter delectando ac delectabiliter admirando contemplari; alias non poterunt contemplativi realiter, sed tantum nominaliter nuncupari. — Et quid prodest nomen habere sine re? Quid valet vacare ab exercitiis exterioribus et non gustare, quam suavis cst Dominus «? Quid prodest perfectionem vitae vovere et non reddere, secundum dictum Poetae: « PoUicitis dives quilibet esse potest »; et secundura proverbium vulgare: « Promittere et non dare est stultum confortare ». Unde tales videntur Deum pro stulto habere.

Sexto debent viri perfecli ut filii lucis ambulare ecstasim praeferendo per mentis alienationem. Sic ambulaverunt tres discipuli, qui interfuerunt dominicae transflgurationi, de quibus Matthaei decimo septimo Jegimus, quod nubes htcida obumbravit eos, quoniara raptus gratia sive alienatio ecstalica videtur esse quasi nubes lucida, simul obumbrans el illuminans: obumbrans quantum ad humana, illuminans quantum ad divina. Talis etiam defeclio insinuatur in Psalmo: Memor, inquit, fui Dei, in quo notatur raeditantis adrairatio; et delectatus sum, in quo notatur adrairantis delectatio; et defecit spiritus meus, in quo notatur mentis alienatio. — Ad talem alienationem debent disponi viri perfecti per raagnitudinem devotionis, admirationis et spiritualis exsultationis. Et tunc poterunt confldenter petere osculum Sponsi, dicentescura sponsa Canticorura primoi: Osculetur me osculo oris sui. Tunc etiam poterunt revelata facie gloriam Domini speculari cum Apostolo, secundae ad Corinthios tertio.

Ecce, potestis manifeste videre, qualiter docet Apostolus omnes fdios lucis spiritualiter ambulare. Sic ambulemus, ut fi.lii lucis simus et ad contemplandum lucem inaccessibilem pervenire possimus, quod nobis concedat lux vera, quae illuminat omnem hominem etc.

Sermo III

Sermo fratris Bonaventnrae Parisius in Capitulo, mane.

Erat Lesus eiiciens daemonium, et illud erat mutum, Lucae undecimo.

In isto verbo duo tanguntur: primum est operalio divinae potestatis; secundum est vexalio diabolicae improbitatis. Primum, ibi: Eral Lesus eiiciens daemonium; secundum, ibi: el illud erat mutum, hoc est mutos faciens; non solum enim vexabat inferendo malum poenae, sed etiam subtrahendo sensum loquelae.

I. Quoniam secundum rectum ordinem prius oportet cognoscere nocumentum quam medicamentum; ideo praenoscendum, quod daemonium habet vexarc peccatorem sibi subiectum: in exstinguendo in eo spiritum vitae n peccatorum commissione; Tobiae sexto: Audivi, quia tradita est septem viris el daemonium, nomine Asmodaeus, occidit illos. — Pervertendo motum sive modum iustitiae in peccatorum raultiplicatione; Lucae octavo: Ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta. — Subtrahendo usum loquelae in peccatorum celatione; Matthaei nono: Obtulerunt ei hominem niutum, daemonium habenlem. De his simul Apocalypsis decimo sexto -: Vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae exire tres spiritus immundos in modum ranarum. Simt enim spiritus dacmoniorum faeienles signa et procedunt ad reges tolius terrae. Hoc enim triplici modo, si exerceat diabolus tam per se ipsum quam per antichristum quam per exercitum daemonum, non erit nisi super reges terrae, huic mundo adhaerentes Tripliciter, secundum quod regnum mundi est tripartitum in concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum et superbiam vitae.

Non igitur exeunt daemonia, nisi ut exstinguanl 3 spiritum vilae in lascivis; Tobiae sexto: Daemonium praevalere potest his qui coniugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant etc. — Ut perverlant motum iustiliae in avaris;.pocalypsis decimo octavo: Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum. — Ut subtrahant sensum loquelae in superbis; primae ad Timotheum quarto: Attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium. Nota, quod in huiusmodi persona daemonium primo pervertit intellectum sive iudicium, secundo deordinat studium, tertio damnificat eloquium.

U. Cum igitur daemonia his tribus generibus hominum tria inferant nocumenla, iiecesse est, quod Salvator et medicus, Deus Lesus, sanet per contraria medicamenta, ita quod, sicut diabolus per spiritum malignum tripliciter vexat, per Spiritum sanctum tripliciter sanat, secundum quod hodie in Evangelio legitur: Si in digito Dei eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Iste enim

est digitus ille triplex tripliciter sustentans Ecclesiam; Isaiae quadragesimo: Quis appendit tribus digitis molem terrae? — Qui etiam descripsit Legem, Exodi trigesimo primo. Primus est spiritus rfetestandi makim, secundus diligendi bonum, tertius discernendi verum; per quae tria habent eiici et repelli daemonum nocumenta, et ad quae tria ordinatur Lex tota, et per quae tria stabilitur Ecclesia tota, et per quae omnis iuslitia consummatur.

Spiritus autem deteslandi malum operatur severitatem compunctionis, per quam eiicitnr daemonium lasciviae; Tobiae sexto: Cordis eius particiUam si super carbones ponas, fumus eius extricat omne genus daemoniorum. — Spiritus diligendi bonum operatur suavitatem devotionis, per quam eiicitur daemonium avaritiae; Matthaei decimo septirao: Boc genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium. — Spiritus discernendi verum operatur simplicilatem confessionis, per quam eiicitur daemonium superbiae; Matthaei nono: Eieclo daemonio, locutus est mulus etc.; Marci ultimo: In nomine meo daemonia eiicient, linguis loquentur novis.

SEnMO IV.

Sermo fratris BonaYenturae, Eomao.

Tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, ad Ephesios quinto.

Aposlolus in his verbis circa Christum pro noljis damnatuin et in ara crucis immolatum ad aedificationeui fidelium duo ponit, scilicet ardorem intimae caritatis, quem habuit, et honorem gratificae acceptationis, quem a Patre percepit. Primum, ibi: Tradidit semetipsum; secundum, ibi: in odorem suavitatis.

Circa totum nota, quod Christus-homo odorem suavitatis emanavit Deo Patri et mundo toti in omni decursu actionum et temporum suorum. Nam ut perfecte mundum lotum odore ex se emanante respergeret et per hanc viam omnes animas attraheret et suspeiideret, emanavit de se oclo odores summe fragrantes, scilicet odorem agri pleni in incarnatione tam in utero Matris quara Genesis vigesimo septimo: Ecce, odor filvi mei sicut odor agri pleni etc. — Odorem incensi in conversatione; Osee ultimo: Quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Liljani, id esl indeficiens. — Odorem balsami in praedicatione; Ecclesiastici vigesimo quarto: Quasi balsanium non mixlum odor meus. — Odorem cinnamomi in oratione; Ecclesiastici vigesirao quarto: /n plateis quasi cinnamomum aromatizans odorem

Chapter 24 of 64