Feria quinta in Coena Domini
deiformis efficitur, et omnibus motibus bestialibus sensualitatis mens et ratio, secundum quod possibile est, dominantur.
Postea sequitur septima dies, scilicet paschalis, quae sopor potest nominari, quae est quietatio in Deo ex contemplatione et gustu divinae dulcedinis; Psalmus: Melior est dies una in atriis tuis super millia. Elegi abiectus esse etc.
Sciendum est autem, quod hoc fuit iii Betha- 'nia, quae interpretatur domus obedientiae, domus afflictionis, domus doni Dei, domus gratificata Domino; per quae intelligitur recte Religio beati Francisci, quae est domus obedientiae, et in qua obe-
Sermo I
Vidi, el ecce, in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septevi el oculos septem, qui sunt septem spirilus Dei.
(Prothema). iVisit servinn suum hora coenae dicere invitatis, ut venirent. Verbum secundum est in Luca. Certum est, quod Christus fecit coenam magnam et invitavil muUos, quia universitatem christianorum; el quia pigri sumus, mittit servos suos, id est praedicatores, ut ad coenam suam alios hortentur. Credo, quod omnes ad istam coenam venietis in Pascha et sumetis corpus Christi, quod fuit datum Apostolis in ista coena. Verum est, quod periculum est venire ad istam coenam, nisi homo sit bene dispositus ad eam; sicut periculosum fuit illi qui, non habens vestem nuptiakm, intravit ad nuptias. Quomodo debetis sentire et venire ad istam coenam, ego, qni sum servus malus et indignus, habeo vobis proponere. Verum est, quod aliquis dives dominus per malum servum mittit eleemosynam pauperi, unde reflcitur. Rogemus etc.
Vidi, et ecce, in medio throni etc, Apocalypgjs quinto. Et est verbum loannis, Apostoli et Evangelistae et Prophetae, qui explicat nobis hic mysterium redemptionis: ut purum, ut pium et ut poteslativum; ut purum in Christi coena, ut pium in Christi morle,nt potestativum in lesuChristi triumpho. Primum notatur per hoc, quod vidit Agnum stuntem in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum; secundum, ibi: tanquam occisum, scilicet in passione; tertium, ibi: habentem cornua septem etc. (scilicet in gloriflcatione). In myslerio coenae pure nos diendum est sine contradictione in voluntate, sine murmure in sermone, sine mora in exspectatione. — Item, est domus abstinentiae; ibi castitas Deo offertur, in qua intelliguntur quaedam substantialia, ut vitatio omnis carnalis corruptionis tam opere quam voluntate; quaedam afZmmicM/a, ut multitudo asperitatis; quaedam medicantia, ut fuga suspecti consortii. — Sed dicitur gratiflcata Deo per paupertatem; nam ubi est avarilia vel proprietas in Religioso, non Deus, sed idolum cohtur ab ipso. Ad paupertatem veram et perfectam requiruntur: nihil sibi appropriare, nihil habere vel retinere, nihil dare vel recipere sine licentia praelati. Rogemus etc. cibavit, in patibulo crucis pie nos redemit, in triumpho resurrectionis potestative nos glorificavit. De istis tribus diversis temporibus loquendum est.
I. Primo, dico, describitur mysterium redemplionis nostrae ut purum in convivio comae, ubi Christus, verus Agnus, nos cibavit et refecit in medio throni, id est Ecclesiae, el in medio quatuor animalium et seniorum, id est in medio doclrinae evangelicae et iegalis. Et non sine causa dicit Agnum stantem, quia Chrislus nunquam iacuit per pacem (? raortem?); sic ergo Christus convivium purum fecit; in isto convivio Christus, qui est Agnus, fuit conviva, cibus, hieiarcha et famidus.
Primo conviva; in Apocalypsi: Beati, qui ad tem sponsus est sine macula et non potuit habere sponsam immaculatam, donec formaretur de latere suo. Sicut enim «Evafuit sumta de latere Adae, sic Ecclesia de latere Christi dormientis in cruce'», et anlequam istae nuptiae fierent in passione eius, ipse fecit convivium discipulis suis. Beati, illi qui fuerunt in illo convivio praesentialiter, et beati, qui sunt in eodem per fidem et reddunt se dignos par- Licipatione eius.
Secundo est cibus; sed mirabile, quod idem sit conviva et cibus; ita tamen est; de hoc dicitur in Exodo: ToUat unusquisque agnum per familias et domos suas; et si non sint qui sufficiant ad esum agni, assumet quilibet vicinum suum; et sequitur: et erit agnus absque macula, masculus, anniculus. Per istum agnum signiflcatur Chrislus, qui debet sumi in communicatione, id est in caritate et unitate Ecclesiae. Ipse secundum Divinitatem fuit Hi codices sunl saec. XIII. et sermonem atlribuunt Bonavencibus Angelorum, et ideo necesse fuit, quod fieret nobis agnus per assumtioDeni nostrae humanitatis, ut sic in Sacramento fieret cibus noster.
Terlio Christus fuit in slo conyo hiemrcha; ni unde in Isaia: EmUle Agnum, Domine, dominatorem terrae, de pelra deserti ad montem filiae Sion. Sicut supernaturale esset, generari agnum de petra; sic Christus supernaturaliter natus est de Virgine. Unde bene dicitur hierarcha iste.gnus, qui etiam facit in lerusalem, id est in Ecclesia, supernaturaliter elementa transmulare in corpus suum. De ipsa poteslate ipse dicit: Data est mihi omnis poteslas in caelo et in lerra. Et sicut potuit corpus suum formare de sanguinibus purissimis Virginis, sic potest de pane et vino formare corpus et saDguinem suum. Unde dicit Ambrosius quod « invisibilis sacerdos visibilia elementa in suam substantiam invisibili virtute transmutat ». Iste est dominalor et princeps; et ideo bene dicit: Agnum stantem; omnia enini stant per ipsum.
Quarto, ut niliil deesset, voluit etiam esse fant mulus; unde in Luca =: Ego in medio vestrum sum sicul qui ministrat; et in Evangelio hodierno dicitur: Surgit a coena et ponit vestimenta sua et mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum. Iste Dominus et dominator memoriam fecit mirabilium suorum. Quam mirabilis est humilitasl Magis est liic mirabilis quam in creatione niundi; ibi non fuit nisi unum miraculum, hic sunt, scilicet circa coenam istam, viginti octo. Sic ergo humilis fuit; quod non obliviscantur qui aliis praesunt. Angeli istam humilitatem mirabantur, quod piscatorum pauperculorum et pannosorura lavit pedes. Sic ergo istud mysterium fuit purum quantum ad ipsum convivium.
II. Secundo fuit purum quanlum ad convivandi modum; de quo modo in Apocalypsi: Gaudeamus et exsultenius et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni etc. Est duplex laetitia, scilicet carnalis, et haec non placet Deo; de qua Isaias: Vocavit Dominus ad planctum etc, el ecce, gaudium et laetitia in conviviis vestris etc. Est alia laetitia spiritualis, et haec placet Deo; et si in convivio habent homines organa sua, mullo magis debet esse in spirituali. Modus etiam huius convivii tangitur in Exodo, ubi dicitur de agno paschali: Edenl carnes agni nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agreslibus. Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni, caput cum pedibus et intestinis vorabitis, nec remanebit quidquam ex eo usque mane. Sicut Chrislus secundum dictamen Spiritus sancti incarnatus est, sic secundum dictamen eiusdem datus est nobis in Sacramento. Isla verba coUigit ludaeus ad litleram intelligendo; sordidum quoque esset sic comedero; sed altus est hic sensus, secundum dictamen Spiritus sancti, dico, cor nostrum informantis per caritatem, innovantis per sanctitalem, illustrantii per veritatem fidei et instauranlis per pietatem Chrisli. Haec quatuor notantur in verbis proposilis, quae sunt necessaria ad esum istius Agni. — Primum notatur per hoc quod dicitur: Ed,ent carnes agni nocteilla assas igni. Per ignem caritas intelligitur; caritas in tantum fortis esl ut mors, Canticorum octavo. Iste est ignis, de quo Dominus in Luca: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nin ul accendatur? Quid fecit hoc, quod Christus se ipsum dedit nobis in pretium et in pabulum? Certe caritas. Et ideo raaxime per caritatem debemus affici ad ipsum.Dicit Damascenus, quod « caro Christi est quidam carbo ignitus ». Ergo sic debent esse assae igni carnes kuius Agni.
Secundum notatur ibi: comedent panes azgmos cum lactucis agrestibus. Per hoc notatur sinceritas seu puritas animae, quae est necessaria ad esuin huius Agni; unde Aposlolus primae ad Corinthios: Pascha nostrum. immolatus est Christus; itaque epulemur, non in fermcnto veteri neque in fermenlo malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritalis et veritatis, quia nec Christus in fermento; ipsi Graeci conficiunt in fermentato et habent uxores, unde fermentati. sunt; sed nobis competunt azyma, id est sine fermento. Sic ergo caritati debet esse adiuncta sanctitas, quae notatur per lactucas agrestes, quae « amarae sunt'"».
Tertium notatur ibi: Non comedetis cx eo cruduni quid nec cocluni aqua, sed tantum assum igni; unde liic notatur divina illustratio per veritatem fidei. Est veritas sensus et experientiae, et est veritas investigationis et rationis humanae, et neutra per se sufficit ad esum huius Agni, sed requiritur illustratio, quae fit per veritatem fidei. Unde in isto Sacramento decipiuntur omnes sensus, excepto uno, et hoc est nobis significatum in Genesi, ubi decipiebatur sensus visus Isaac circa lacob, el sensus olfactus credidit odorare Esau: Ecce, odorfdii mei etc; item, tactus, quando sensit manus eius pilosas propter pelles circumdatas; item, gustus credebat, quod cibus ille fuisset de venatione Esau; sed auditus non decipiebatur. Unde dixit: Vox quidem, vox lacob etc Sic omnes sensus decipiuntur in hoc Sacramento, excepto solo auditu, qui audit haec verba: Hoc est
corpus meum; et statim homo assentit per fidem, secundum quod dicit Apostolus: Fides ex auditu est. Unde ludaei ad litteram voluerunt intelligere; unde quando Christus dixit eis: Nisi manducavcrilis carnein Filii hominis etc, dicitur in loanne: Litigabani ergo ludaei etc.; crediderunt, quod daret eis carnes suas sensibiles ad manducandum, sicut dantur carnes de macelio. Coctum aqua comedunt qui volunt per rationem investigare istud Sacramentura sicut ilii discipuli in loanne, qui dixerunt: Durus esl hicscrmo, et quis polesl eum audire? El ideo dixit Christus: Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus el vita sunt; et Petrus interrogatus, si vellet abire, respondit: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Iste cibus spiritualis est. Sicut enim ipsa anima est in quahbet parte corporis tota, sic in qualibet parte hostiae virtute supernaturali est Christus totus. Unde spiritualiter habent inteUigi verba Chrisli per illustrationem fidei, et ideo dicitur: sed tantum assum igni.
Quartum notatur ibi, scihcet quod sumitur istud Sacramentum secundura dictamen Spiritus sancti inslauranlis cor per ipsam pietatem Christi, cura dicitur: caput cum pedibus et intestinis vorabitis. Per caput Divinitas Christi, per pedes vestigia humanitalis, per «niesftna verborum et mandatorum raysteria designantur. De istis pie sentire debemus, et sicut spongia attrahit aquam, sic ista debent cor nostrum ad Deura trahere et in ipsum transformare. Augustinus in persona Domini: « Non tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuae, sed tu muta- -beris in me». — Est triplex Verbum: increatum, incarnatum et inspiratum: increatum, secundum quod est apud Patrem; incarnatum, secundum quod est in carne; inspiratum, secundum quod est in mente. Primo modo est origo illustrationum veritatis, secundo modo est origo inflammationum caritatis, et ideo dicitur in Canticis: Comedile, amici, masticando per veritatem fidei; et bibite, incorporando vobis, ut habeatis sanctitatem VdSLe; el inebiiamini, per caritatem Spiritus sancti. « Quid paras dentem et ventrem? Crede, et mandncasti», dicit Augustinus. Para igitur affectum et suscipe Christura. Sequitur postea in Exodo: si quid residuum fuerit, igne comburetis, id est devotione.
III. Tertio loannes explicat istud convivium sive. mysterium quantum ad elegantiam convivarum; unde in Apocalypsi: Et vidi, et ecce, Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia etc; et sequitur: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo el Agno; sine macula sunt ante thronum Dei. Et sequunlur Agnum, quocumque ierit. Et istud concordat ei quod scribitur in veteri Testamento de esu agni. Unde dicit Moyses: Sic comedetis illum: renes vestros accingetis et calceamenta habcbitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedelis festinanter; est enim Phase id est transitus) Domini. — Ilic po- c nuntur quatuor conditiones convivarum, quas loannes explicat. Ponit enira pudicitiae sanctimoniam, cum dicit: renes vestros accingetis; providentiae circumspectionem, ibi: calceamenta hahebitis in pedibus; tolerantiae forlitudinem, ibi: tenentes baculos in manibus; et obedientiae celeritalem, ibi: et comedetis festinanter etc. Ista quatuor debet habere qui vult manducare de ista coena. — Istud explicat quasi i pinmum istorum loannes, cum dicit: Hi sunt, qui cum mulieribus etc.; et debemus habere zonam auream cura Christo ad mamillas, quae sunt circa cor, id est, deberaus habere mundas cogitationes. Miror, quomodo ille qui non habet cingulum castitatis, audet accedere ad istam coenam.
Secundo requiritur providentiae circumspectio, i quod notatur per calceamenta in pedibus. Est duplex prudentia: una carnalis, haec est dimittenda; unde dixit Dominus Moysi: Solve calccamentum de pedibus tuis. Locus enim, in quo stas, terra sancta est. Aiia est prudentia spiritualis, quae est bonum calceamentum, de quo Apostolus: State calceatipedes in praeparatione Evangelii pacis. Ista discretio est loqui, quando docet quod expedit. Aliqui sunt, qui econtra, quando debent praedicare Evangelium pacis, magis faciunt turbationem. Istam prudentiara explicat loannes, quandodicit: Hisequuntur Agnum, quocumque ierit. Sequi Christum.gnum summa prudentia est.
Terlia conditio est tolerantiae fortitudo, quae notatur per lendonem baculorum. Per bacidum crux Christi significatur. Virga tua el baculus tuus, ipsa me consolaia sunt -. Cum isto baculo ivit David contra Goliath; in Proverbiis: Melior est patiens viro forti, el qui dominatur animo suo expugnatore urhium. Non est aliquis senex, quin tolerantia reddat eum fortera. Istud explicat loannes, cura dicit: Hi empti sunt ex hominibus, primitiae Deo et Agno. Et in ore eorum non est inventum mendacium. Isti sunt sancti Martyres, qui fuerunt ita fortes, quod flecti non potuerunt.
Quarta conditio est obedientiae celeritas et notatur ibi: comedeiis festinanter. Et explicat loannes: Et sunt sine macula ante ihronum Dei. Debet
homo studere, ut sit sine macula, et cito incipere servire Deo, contra illos qui dicunt: serviam Deo, quando ero senex. Festinemus, inquit Apostolus, ingredi in illam requiem; et Ecclesiastes: Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. Rogeraus Dominum etc.
Sermo II
Tertio anno imperii sui rex Assuerus fecit grande convivium cunclis principibus et pueris stus, fortissimis Persariun et Medorum inclytis et praefectis provinciarum etc, Esther primo.
(Prothema). Dominus dabit verbuni evangelizwntibus virlute muUa. Praedicator enim veritatis triplici indiget virtute, scilicet prolativa ad pulsandum aurem sensus, interpretaliva ad pulsandum aurem intellectus, inipressiva ad pulsandum aurem aflectus; et quoiiiam liaec triplex virtus non est in praedicante, sed in Deo dante, rogemus Dominum etc.
Tertio anno imperii sui etc.
Continent verba proposita praesentis solemnitatis metapliofam et figuram, in qua memoria illius convivii celeljratur, in quo rex Angelorum discubuit cum principibus orbis terrae, sicut et sacra Evangelii lectio manifestat; Matthaei vigesimo sexto: Coenanlitibus autem eis, accepit Lesus panem et benedixit ac fregit elc. Circa cuius convivii celebrationem quatuor concurrunt, quae in verljis propositis apertissime figurantur. Prinmm est observantia congruitatis in tempore, ibi: Tertio anno imperii sui; secundum est magnifi.cenlia nobilitatis in principe, ibi: rex Assuerus, qui interpretatur beatus; tertium est afflueniia largitatis in munere, ibi: fecit grande convivium; quartum est congruentia dignitatis in societate, ibi: cunctis principibus etc. — Digjjjjgg gjjjg convivantiuni ostonditur hic ex quatuor: primo, ex puritate innocentiae, ibi: pueris; secundo, ex magnanimitale constantiae, ibi: forlissimis; tertio, ex generosilale iustitiae, ibi: inclytis; quarto, ex dignitate praeeminentiae, i]3i: et praefectis provinciarum.
I. Dicit ergo: Terlio anno etc. Iste annus tertius cst tempus grcUiae, quem duo alii praecesserunt, scilicet lempus legis scriplae el naturae institutae. Distinguuntur enim tria tempora, in quibus manitestum est imperium istius regis magnifici: in tempus naturae conditae, in quo manifestavit potentiam, producendo naturaiu; tempus legis Moysaicae, in quo manifestavit sapientiam, communicando doctrinam; et tempus gratiae revelatae, in quo manifestavit benevolentiam, infundendo gratiam. In primo autem anno regnavit praefiguratus et postulatus; Exodi quarto: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius; el ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris ct tardioris linguae sum; in secundo autem pronuntiatus et exspectatus, ideo Zachariae nono: Exsulla satis, filia Sion; ecce, rex tuus veniet libi mansuetiis et salvator; et Habacuc secundo: Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non lardabit; in terlio vero ut manifestatus et cum hominibus conversatus; loannis primo i: Verbum caro factwm est et liabitavit in nobis; et Baruch tertio: Post haec in terris visus est et cum hominibus conversalus esl. — In primis duobus annis occurrit synagoga Indaica, ex qua sicut ex ficulnea plantata in poraario Assueri quaesivit rex iste fructus iustitiae et non invenit; ideo flguraliler dicitur Lucae decimo tertio: Ecce, anni ires sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hae, et non invenio. Quae, quoniam per Christum venientem et convivium mirabile delectabiliter celebrantem vocata venire contempsit, ideo repudiata est a Christo, et Ecclesia de gentibus congregata, sicut Vasthi vituperabiliter dimissa est, et Esther honorabiliter introducta. Quoniam ergo Ecclesia quasi nova sponsa in principio temporis gratiae est caelesti Sponso coniuncta, ideo illud gratuitum et nuptiale conviviuni non debuit ante tempus gratiae celebrari. Ideo convenienter dicitur: Tertio anno imperii sui; ubi exprimitur observantia congruilalis in lempore.
II. Et sequitur: rex Assuerus, ubi exprimitur magnificentia nobilitatis in principe. Circa quod notandum est, quod Christus Dominus et Dei Filius incarnatus congrue significatur per regem Assuerum, qui interpretatur bealus, quia ipse est rex gloriae, qui rationabiliter dicitur rex gloriosus et nobilis, et hoc quadruplici ratione: prirao, quia liheralissimus ad largiendnm munera; ideo dicit Lucae vigesimo secundo: Vos eslis, qui permansistis mecum in
tentationibus meis; et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Paler meus regnum, iit edalis el bibatis super mensam meam in regno meo. Cuius liberalitas figurata est in Salomone, de quo dicitur tertii Regum decimo: Rex Salomon dedit reginae Saba omnia, quae voluit et petivit ab eo. Sic et Chrislus, loannis decimo sexto, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; usque modo non petistis quidquam in nomine meo; pelite, et accipietis. — Secundo, quia potentis.nmus ad faciendum ardua; Esther decimo tertio: Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita; et Ecclesiastae quinto: Excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii, et insuper universae lerrae rex imperat servienti; et Psalmus: Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens. — Tertio, quia est sapienlissimus ad inslruendum utilia, quia hic est ille, de quo dicitur proprie Sapientiae sexto -: Rex sapiens stabilimentum populi. Ideo significatns est per Salomonem, de quo dicitur tertii Regum quarto: Dedil Deus sapientiam Salomoni et prudenliam multam nimis, etpraecedebai sapienlia Salomonis sapienliam omnitim orienialium, quia animae Christi communicata est onmis scientia. — Quarto, quia rex mansueiissimus ad exercenda huraiiia; ideo dicitur Matthaei vigesimo primo: Ecce, Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum, filium subiugalis; et undecimo: Discite a me, quia mitis sum. — Quia ergo est rex liberalissimus, ideo in signum suae liberalilatis largissiuiae fecil grande convivium et delectabile; quia rex polentissimus, in signum suae potestatis altissimae fecit grande miraculum et admirabile vel memorabile; quia rex sapieniissimus, ideo in signum suae perspicacitatis limpidissimae fecit grande coUoquium et acceptabile; quia rex mansuetissimus, in signum suae humilitatis profundissimae fecit grande obsequium et imitabile.
Haec quatuor hodie legimus celebrata, scilicet paschale convivium, sacramentale mijsierium, magistrale documentum et familiare obsequium. Ex paschali autem convivio spiritus rfefectoZwr, ex sacramentali mysterio spiritus roboralur, ex raagistrali coiloquio spiritus illustratur, ex famihari obsequio spiritus excilalur. Ex his igitur excitatur potentia operativa aspiciendo ad exemplum, illustratur potentia intellectiva suscipiendo documentura, delectatur potentia affectiva accipiendo Sacramentum; et sic tota anima vigoratur. Haec ergo sunt materia festivitatis hodiernae, scilicet celebratio convivii, institutio Sacramenti, exhibitio obsequii et eruditio documenti.
- Fecit ergo Christus hodie in signum suae liberalitatis largissimae grande convivium et delecta- 1 bile, quod dicitur grande, quia a grandi persona — ex grandi amicitia; loannis decimo tertio: Cum i dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem di-<i lexit eos; Lucae vigesirao secundo: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum — cum grandi comitiva; Psalmus: Principes populorum congregali — et propter grandia fereula; Sapientiae decimo sexto: Panem de caelo praestitisii eis omne deleciamentum in se habentem el omnis saporis suavitatem; et loannis sexto: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Hoc signiflcatum est Genesis vigesimo primo, ubi dicitur: Fecit Abraham grande convivium in die ablactaiionis Isaac. De hoc etiam potest intelligi illud Lucae decimo quarto: Homo quidam fecit coenam magnam ei vocavit multos. De hac coena dixit quidam:
«Rex sedet in coena, lui-ba cinclus duodena,
Se tenet in manibus, se cibat ipse cibus».
Ipse enim se exhibuit hodie in cibum et potum, sicut praedixerat loannis sexto: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus; de quo cibo Bernardus: « Hic cibus non a quoquam praeparatur nec de transmarinis partibus veluti poma peregrina portatur, sed cibus est, qui reficit nec deflcit; cibus est qui se ipsum comraendans ait: Ego sum panis vitae». Qui cibus esurientes satiat et integer manet. — Hic cibus propositus fuit in convivio hodierno, quod Salvator fecit; primae ad Corinthios undecimo: Dominus Lesus, in qua nocte; qui etiam durat usque in flnem; Matthaei ultimo: Ecce, ego vobiscum sum etc. Ideo primae ad Corinthios undecimo: Quoiiescumque igitur munducabiiis panem hunc et calicem bibeiis, mortem Domini annuntiabiiis, donec veniat. In hoc convivio iucundatur et reflcitur Maria, id est anima devota, quae fldeliter et reverenter recipit hoc Sacramentum; quia huius manducatio digna fruciuosa est; loannis sexto: Qui manducat carnem meam etc.; indigna vero damnosa; primae ad Corinthios undecimo: Qui manducat et bibit indigne etc. Ideo dicitur primae ad Corinthios undecirao: Probei autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat.
In signum suae potestatis altissimae est grande mir-aculum et ineftiabile, quia hoc est supra apprehensionem sensibilem, supra invesiigaiionem imaginariam et supra considerationem intellectualem et supra operationem naturalem, quod hodie operatus
est in lioc Sacramento mirabili. Quod enim accidentia sine subiecto subsistant et apprehendantur, lioc est supra ai)prchensionein soisiiiram. Quod illud corpus sil in diversis locis, eo quod virlute divina ianua convertuntur in ipsuni, lioc est supra apprehensioneni imaginariam. Quod tantum coi'pus sub lam niodica specie contineatur non eirciunscrii)tnm vel arclatum, et lam lucidum occultetur, hoc est supra appi'ehensionem inleUeclivam. Quod totus panis convertatur in totum corpus Christi, et non sit generalio vel alteratio nec secundum locum mutatio, sed transsubstantiatio sola, in qua lotum convertatur in lotura, et unum ens actu in aliud ens aclu, hoc est supra naturalem operationem. Ideo de eo dicit Psalmus: Memoriam fecit mirabilium suorum etc.
Hoc Sacramentum deificum et mirificum est mis, visibilia invisibilibus coninnguntur. Gregorius: « Quis fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem caelos aperiri, in illo Iesu Christi mysterio /Vngelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena caeleslibus iungi, et unum quoddam ex visibilibus et invisibilibus fieri »? De hoc etiam potest intelligi illud Isaiae vigesimo nono: Ecce, ego addam, ut udmiralioncm faciam -populo huic miraculo grandi et stupendo. — Haec admiratio est hoc mirabile Sacramentum, quod Deus ideo instituit, nt habeant membra Christi signum rememoruliinun doniinicae passionis propter memoriae labilitalem; priniae ad Corinthios undecimo: Hoc facite in meam commemorationem. — Viaticum refectivum humanae defectionis propter nalurae debilitatem; ideo loannis sexto: Nisi manducaveritis carneni etc. — Vinculum unitivum humanae afTectionis propter volunlatis diversitatem; ideo primae ad Corinthios decimo: Quoniam unus panis, unum corpus mulli sumus in Christo; omnes, qui de uno pane et de uno calice participamus etc. — Sacrificium remediativum humanae transgressionis propter culpae pronitatem; ideo ad Hebraeos nono: Si enim sanguis hircorum etc, quanto magis sanguis Christi, quiper Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi?
Institutum est etiam ad boc, ut fidei merilum augmentetur, dum homo hoc credit, quod nulla ratione cogitur; ut spei fiducia sublevetur, dum ipsum eundem sacerdos offert Deo Patri in altari, qui se voluntarie obtulit pro nobis in cruce; ut caritalis devotio inflammetur, dum sentit sibi Deum praesentem in carne sacramentaliter velata, qui sic nos di- Psalm. 110, l. 2 Libi-. IV. Dialog. c. 58. seq. lexit, nt ipsam carnem cxponei'et pro nobis impiissimis cruciandam.
Ex quatuor priniis iDanifrslatur sm. potentia insuperabilis in boc S:i( r.iiDunlo propter operis duitatem, quia sic ostendit, se posse supra humanam potentiam sensitivam, imaginariam, intellectivam et operativam. — Ex quatuor secundis manifestatur divina sapientia iinperscrutahilis in hoc Sacramenlo propter operis congrnitatem, quia congruura est, ut membra Christi habeant signum raemorativum hmnanae redemplionis, viaticum refectivuiu humanae defectionis, vinculum unitivumhumanae alfectionis et sacrificium remediativum humanae transgressionis. In hoc ergo ostenditur sapientia Dei. — Ex tribus ultimis manifestatur divina benevolentia ineffabilis in lioc Sacramento propter operis utilitatem. Utilitati autem nostrae providit divina clemenlia, cum hoc Sacraraentum instituit, in quo augmentatur fides illustrans rationalem, sublevatur spes confortans irascibilem, et excitatur amor inflamnians concupiscibilem. — - Et ideo ad ostensionem suae polentiae, sapientiae et clementiae hoc Sacramenlum admirabile et venei'abile hodie fuit a Domino institutum; ideo Psalmus:.4 Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.
In signum suae veritatis vel limpiditatis clarissiiaiae fecit coUoquium grande et acceptabile: grande quidem, quia in lioc documento certificavitdubios, roboravit infirmos et excilavit pigros. Ut enira tanquam certi tenerent fidei firraitatera, dixit loannis decimo quarto: Creditis in Deum, et in me credite; ut tanquara firrai tenerent spei firraitatem, ideo dixit: Non turbetur cor vestrum; nt tanquara amici et uniri tenerent anioris sinceritatem; ideo dixit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis inviceni, sicut d.ilexi vos. Et ideo hoc documentum fuit sufQcientissimum, quia ex fidei firmitate clarificatnr rationalis, cx spei securitate fortificatur irascibilis, ex amoris sinceritate dulcoratur concupiscibilis. ideo dicitur Deuteronomii quarto: Te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi igneni suum maximum. Hoc audire desiderabat Psalmista: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam etc, quia, sicut dicitur tertii Regum decimo, beati viri tui, et beati servi tui, qui stant corani te semper et audiunt sapientiam tuani.
In signura humilitatis perfectissiraae grande obsequium et iraitabile, quia rex Angelorum tus est ad pedes discipulorura. Quod admirans Petrus dixit loannis decimo tertio: Domine, tu mihi lavas pedes? In quo admiratur Apostolorura princeps in suo Rege maiestatis dorainium et hurailitatis obsequium. Domine Iesu Christe, tu qui es: essentiae
nobililate dignissimus; Psalmus: Tu es ipse rex meus et Deus mens; item: Quoniam lu Dominus altissimus super omnem terram; et Isaias: Vere tu es Deus ahsconditus. — Potentiae sublimitate altissimus; Sapientiae decimo sexto: Tu es, Domine, qui vitae et mortis habes poteslatem el deducis ad portas mortis etreducis; et Psalmus: Tu dominaris potestati maris etc.; idem: Tui sunt caeli, et tua est terra etc. — Sapientiae profunditate clarissimus; Psalmus-: Ecce, tu, Domine, cognovisti omnia; et tertii Regum octavo: Tu nosti solus cor omnium filiorum hominum. — Providentiae assiduilate benignissimus; Sapientiae duodecimo: Non est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus; etPsalmus: Tu, Domine, servabisnos; et Sapientiae decimo quinto: Tu, Deus, disponens omnia. — Permanentiae stabilitate aeternissimus; Threnorum ultimo: Tu, Domine, in aeternum permanebis; solium tuum in generationem et generationem; et Psalmus: Priusquam montes fierent, aut formaretur elc. — Clemenliae benignitate duleissimus; Psalmus: Quoniam tu, Domine, suavis et mitis; et Sapientiae decimo quinto: Tu, Deus noster, suavis et verus es, patiens el in misericordia disponens omnia. — iustitiae aequitate reclissimus; leremiae duodecimo: lustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; et Sapientiae duodecimo: Tu,domimitor virtutis, cum Iranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos etc. — Tu qui es: meus jo/asj?mtorsolus, qui me formasti; Psalmus: Tu formasti me et posuisti super me manum tuam; item lob: Manus tuae, Domine, fecerunt nie et plasmaverunt me. — Meus doctor verus, qui me illustrasti; Psalmus: Tu illuminas lucernam meam, Domine etc, quia ipse est lux; loannis octavo: Ego sum lux mundi; qui sequitur me etc. — Meus gubernalor assiduus, qui me conservasti; Psalmus: Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me etc; item: Fortitudo niea et refugium meum etc — Meus honorator praecipuus, qui me exaltasti; Sapientiae nono: Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum et dixisti, me aedificare tempLum in monte sancto tuo. — Meus glorificator futurus, qui rae ad gloriam praeparasti; Psalmus: Tues, qui restitues hereditatem meam mihi; idem: Tu autem, Domine, susceptor meus es et gloria mea. Quasi dicat: Domine, tu meus formator mirificus, dominator magnificus, gubernalor assiduus, honorator praecipuus et glorificator futurus, tu mihi lavas pedes? In quo mirificatur in Christo potestatis dominium et humilitatis obsequium, et ideo refugiebat lavacrum. Ideo dicit: Non lavabis mihi pedes in aelernum. — Sed quia hoc fecit Chri- 1 stus ad exhibendum humilitatis exemplum, ideo dicit: Quod ego facio lu nescis modo, scies autem postea etc; infra: Scitis, quid fecerim vobis, ego Dominus et Magister etc Exemplum dedivobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis.
Sermo III
Panis, quem ego dabo, caro mea estpro mundi vita, loannis sexto
Exprimitur in his verbis sacramentale mysterium, quod sanctissima mater Ecclesia hodie recolit institutum. Describitur autem quantum ad tria, sci- licet quantum ad signum extrinsecum et sensibile, ibi: Panis, quem ego dabo; quantura ad contenium intrinsecum et insensibile, ibi: caro mea esf; quantum ad ejfeetuni proficuum et perceptibilem, ibi: pro mundi vita. Apparenlia aulem visibilis excitat sensura, existentia invisibilis superat intellectura, sed eCBcacia mirabilis delectat affeclum.
Dicitur ergo: Panis, quem ego dabo etc. Haec promissio (exsecutioni) data est in coena; Matthaei vigesimo sexto: Coenantibus autem eis, accepit Lesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis; et primae ad Corinthios undecirao: Dominus Lesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens, fregit el dixit: Accipite et manducare, hoc est corpus meum. De raulliplici pane quaere quarta Dominica Quadragesimae.
I. Hic autem panis sumendus est primo cum sinceritate conscientiae; priraae ad Corinthios undecirao: Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat et cle calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit; primo, quia secus citius corporaliter wiorrtitr, ut dicitur priraae ad Corinthios undecimo: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Secundo, quia omnibus bonis spiritualibus spoliabitur; Habacuc secundo: Spoliabunt te omnes propter sanguinem hominis, id est Christi. Tertio, quia talis anima magis ac magis excaecatur, defoedatur et polhiitur; Threnorura quarto- Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in.sanguine
Iesu Christi. Quarto, quia in iudicio extremo gravius accusabunticr et damnabunlur; ibi ipse sanguis Christi contra indignos allegabit et accusabit; lob: Terra, ne operias sanguinem meum; sic clamabit contra falsos praedicatores et venditores corporis et sanguinis Christi. Hi sunt indigne conflcientes et sumenles. Gregorius: « Exemplo ludae Filium hominis tradit qui illud inviolabile dominici corporis Sacramentuni violare praesumit». 0 quid faciunt continui traditores Chrisli, qui toties indigne celebrant et comniunicant! 0 si multi pro una incontinentia sola, pro unica superbia, avaritia vel invidia tam dure in iudicio damnabuntur, qua fronte tunc comparebunt qui toties Christum tradunt? — Necesse ergo est, ut cor hominis prius purgetur, ubi recipi debet tam pretiosum, tam nobile balsamum, totus thesaurus caelorum, omnis gloria Angelorum, Dominus saeculorum, iudex vivorum et mortuorum; primae ad Corinthios undecimo: Quicumque manducaverit paneni liunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Mwulamini ergo, qiii fertis vasa Domini, Isaiae quinquagesimo secundo.
II. Secundo debet esse spiritualis affectio a percipienle. Rusticus esset qui, pransurus laute cum pdncipe, implerct ventrem faba vel lente. Sic qui delectantur circa terrena; unde primae ad Corinthios decimo: Non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum. Desiderabile esset illud Sacramentum, etiam si sola caro tam nobilis daretur in cibum; sed nunc polius, cum tria nobilissima fercula quasi in una scutella sunt posita, scilicet caro, quae dulcis; loannes: Caro mea vere est cibus; anima, quae dulcior et carne nobihor; loannes: Spiritus est, qui vivi/icat; divinitas, qme dulcissima; Psalmus: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Do?>»ne; Sapientiae decimo sexto: Panem de caelo praestilisti populo tuo omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem. Quid mirum? ipse est in quem desiderant Angeli prospicere. Si tantum delectat visus, quantum gustus! Ecce, fercula mensae Chrisli. 0 ineffabilis dilectio! Si multum diligitqui dat sua, quantum qui dat se ipsum?
Nam ipse dedit se in sacrificium reconciliaftonw ad placandam Patris iram; Psalmus: Sacrificium ct obkUionem noluisti, nec placuerunt tibi, Domine, ut in Lege Moysi; tunc dixi: Ecce, venio; et iterum: Tunc acceptabis, Dens Pa.ier, sacrificium iustitiae, videlicet oblatum a Christo, Filio tuo carissimo. — Ilem, in prelium redemplionis; primae Petri primo: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Cliristi; et Apocalypsis quinlo: Redemisti nos Deo in sanguine tuo, ablatos diabolo, cuius erant; non quasi diabolo pretium fuerit datum, ut homo liberaretur; sed pretiuni fuit ipsi Maiestati offensae oblatum, ut, restituto honore, diabolus, qui iniuste hominem invaserat, spoliaretur. — Item, in cibum i'efectionis. Adam comederat cibum sibi et filiis suis in mortem, sed Chrislus dedit se in cibum vitae ad vitam. — Sed heu! quibusdam non sapit iste cibus, quantum natura eius exigit, propter tria, scilicet propter sensus adustionem, qualiter est in infirmis, qui prae infectione gustus non delectanlur in cibo, quantumcumque sit dulcis; Psalmus: Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis; lob trigesimo tertio: Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. — Item, propter sensus repktionem, qualiter est in saturatis; Proverbiorum vigesimo septimo: Anima salurata calcabit favum, et anima esuriens etiam. amarum pro dulci sumet; primae ad Corinthios undecimo: Convenientibus vobis in unum, iam non est dominicam coenam. manducare. Bernardus: « Pretiosa est divina consolatio nec datur admittentibus alienam». — Item, propter sensus defectionem, quahter est in atlenuatis fame, qui pressi defectione gustare non possunt; Psalmus: Oblitus sum comedere panem meum. Similiter fit de diu detentis in tenebris, qui lumen aspicere non possunt; Psalmus: Oculi mei languerunt prae inopia. Exemplum de Heli, qui non poterat videre. Lucerna Dei antequam exstingueretur, primi Regum tertio. — Non hic manducat corpus Christi salubriter, quia perfectorum est solidus cibus et qui pro longa consueludine exercitatos habent sensus ad delectationem bonam, ad Hebraeos quinlo.
III. Tertio debet esse gratiarum actio a recedente; Psalmus. Edent pauperes et saturabu7ilur et laudabunt Dominum, propter multiplicem huius panis Ego sum panis vitae; qui manducat hunc panem vivet in aeternum. Habet etiam virtutem peccata delendi; Innocentius: « Eucharistia, si digiie sumatur, a malo liberat et confirmat in bono, venialia delet el cavet mortalia». Tertio habet virtutem glorificandi; Psalmus: Panem Angelorum manducaDit
homo; idem: Satiabor, ciim apparuerit gloria tua, quae modo quodam modo lalet in eucharistia; Lucae vigesimo secundo: Ego dispono vohis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ul edatis et Uhatis super mensam meam in regno meo. — Vae illis qui negligunl hanc mensani! quia non solum non cantabunt, sed miserrime lugebunt; servi Domini laetabuntur, sed isli confuridentur, sicutdicitur Isaiae: Ecce, servi mei comedent, et vos esurietis; ecce, servi mei hibent, el vos silietis; ecce, servi mei la£- tabuntur, vos autem confundemini; ecce, servi mei laudabunt prae exsultalione cordis, et vos clamabitis prae dolor-e cordis.
Sermo IV
Bx sermone beati Bonaventurae liabito Parisius de viginti octo mirabilibus in Sacramento altaris contentis.
Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, escam dedit limentibus se. — Vere memoriam mirabilium suorum in esca huius Sacramenli Dominus fecit, in quo viginti octo mirabilia notari possunt, septem quidem in transsubstantiatione sive panis conversione, septem in accidentium remansione, septem in corporis integritate et septem in cibi veritale.
Primo igilur in transsuhslantiatione smi se])em mirabilia. Licet eiiim panis transsubstantietur in Christi corpus, tamen ibi nihil generatur, nihil co)'- rumpitur, nihil alteralur, nihil augetur, nihil minuitur, nihil localiter mutatur, nihil annihilatur.
In accidentium autem remamione similiter septem videntur mirabilia. Licet enim accidentium esse sit in subiecto esse, tamen hic post transsubstantiationem accidentia sine subiecto subsistunt, sine subiecto agunt, sine subiecto sensum mutanl, sine subieclo alimentum praestant, sine subiecto franguntur, sine subiecto allerantur, sine subiecto localiter moventur.
In corporis vero integritate similiter sunt septem mirabilia. Licet enim in hoc Sacramento sit totum corpus Christi integrum, tantum, quantum caelos ascendit et ad dexteram Dei Patris sedet et in flne saeculi ad iudicium est venturum; tamen sub tam parva Sacramenti specie et qualibet eius parte totaliter continetur nec circumscribitur nec ipsi speciei configuratur nec contiguatur nec commensuralur nec consiluatur nec condividitur.
In cibi autem veritate siiniliter septem notantur mirabiha. Licet enim in ipso Sacramento, Christo teste, corpus suum vere cibus sit; tamen non percipitur corporali tactu nec visu nec auditu nec olfactu nec gustu nec cibi more a corpore cibato patitur nec in corporis cibati naturam convertitur.
Ecce, viginti octo mirabilia in hoc Sacramento concurrenlia. Vere ergo memoriam fecit mirahilium suorum Dominus, cum escam hanc cledit timentibus se.
Haec Yigiiiti ooto mirabilia BonaTontura primo Generalis Minister ordinis Minorum, postmodum cardinalis epihunc modum: Memoriam fecit etc.
SeR-MO V.
Venite ad me, omnes, qui lahoralis et onerati estis, et ego refieiam vos. ToUite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris etc, Matthaei undecimo.
(Prothema). Qui audit dicat: Veni. Verbum ultimum, quod esl in Apocalypsi, iniunctum est omnibus, qui audiunt veritatem, (scilicet) quod invitent alios, ut veniant et audiant, quia nullus dignus est venire ad consortium dignitatis aeternae, nisi consortes velit habere, quia illud est commune bonum, et ille dignior est venire, qui plures consortes cupit habere. Signanter igitur dicit: Qui audit dicat: Veni. CompeUimur
igitur et nos audientes invitare alios ad veniendum, et nos invitati attendere diligenter. Repreliensibilis ergo est uterque, et qui audit et qui invitatur, si non diligenter attendat invitationem istam; quia nullus est, qui se possit de ista invilatione excusare. Ideo in principio rogemus Dominum, quod non simus ruslicani nec i-eputemur indigni ad istam invitationem, quae est ad salutem animarum nostrarum, et dicat quilibet etc.
Venite ad me elc.
Verbum istud est in Matthaeo et est Domini Salvatoris, in quo Salvator illos qui fatigati snntex labore poenitentiae, invitat ad consortium iucunditatis aeternae. [nvitat autem tripliciter: primo invitat ad coenam; secundo, ad cnicem; terlio, ad requiem..dcoenara invitat, ibi: Venite adme omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos; ad crucem invitat, ibi: Tollile iugum meum super vos et discite a me, quia milis sum et humilis corde; ad requiera invitat, ibi: et invenietis requiem animabus vestris. Prima invilatio spectat ad diem hodiernam, secunda ad diem crastinam, tertia ad sabbatura.
Primo, dico, restat videre, qualiter Deus invitat ad coenam; ibi: Venite etc. Invitat enim laborantes ad requiem. Sicut autem ille qui potest, scit et debet operari et non vult, non debet refici; sic qui refugit spiritualem laborem, non debet refici spiritualiter, quia ad hoc, quod fiat refectio spiritualis, in deploratione culparum; et de hoc labore habemus exemplum in David, qui dicit: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. — Debemus laborare in Dei dilectione et mali exterminatione; et ideo David flebat frequenter et abundanter; dixit: per singulas noctes, quantum ad frequentiam laboris et fletus; lacrymis meis etc, quantum ad exuberantiam lacrymarum. David, rex nobilis et vir cordatus, voluit plorare peccatum suum; et tamen non fecerat nisi unum peccatum. Quid igitur nos senes facere debemus? Quidam sunt senes in deploratione peccati sui, de quibus leremiae nono: Docuerunt linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent, laboraverunt.
Secundus labor spiritualis consistit in prostratione liostium; Apostolus secundae ad Tiraotheum secundo: Labora sicut bonus miles Christi Iesu. Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus; sequitur: Attendas, quod nenio coronabitur, nisi qui perseveraverit. — Labora sicut bonus miles, fortiter te tuendo, quia miiitia est vita honvinis super terram. Ilabemus hostes fortissimos; oportet igitur, quod simus boni milites. Modus autera militandi est, ut homo abstraliat se ab liis quae ipsum dislrahunt a bonis operibus; et hoc tangit ibi: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Oportet etiam in labore perseverare. Quidam enim curant laborare, nec in labore perseverant; contra quos Psalmus: /n taftore AojranMm won sunl et cum hominibus non flagellabuntur; inimo cura daemonibus in inferno.
Tertius labor spirituahs consistit in profectu virtutum; Apostolus primae ad Corinlhios decimo quinto: Gratia Dei sum id quod sum. Sequitur: Abundantius illis omnibus laboravi. Nec dicit, quod profecit de virtute in virtutem, sed quia laboravit abundantius; certe, quia unusquisque raercedera suara accipiet. Qui magnum fecit laborem magnam recipiet mercedem. Deus in statera iuxta Jabores ponderat refectiones, et qui refugit laborera non habebit consolationem; unde in Proverbiis: Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestale, et non dabitur illi.
Quartus labor spirituahs est in perferentia tribulaUonum; Psalmus: Veni in altitudinem maris, el tempestas demersit me. Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae. — Clamabat Christus pro cahce araovendo; et qui,sunt in tribulatione etiam clament ad Dominum, Dominus libenter exaudit eos. Unde lonae clamanti ad Doininum praeparavit Dominus Deus hederam, iit esset umbra super caput eius; Psalmus: Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.
Istis quatuor modis laborantibus dicit Dorainus: Venite ad me etc. Talibus dicit in Evangelio: Vos estis, qui permansistis mecum in tenlalionibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis.super mensam meam in regno meo. Sed quomodo reficit Dominus laborantes? Christus autem habet refectionem aeternam in Ecclesia militante, ad quam invitat,,et haec est sacratissirai corporis sui. Et qui praedictis quatuor modis laboraverit, reficietur, prirao refectione magnifice praeparata; secundo, caritative exhibita; tertio, suaviter cibativa; quarto, spiritualiter suscipienda.
Prirao, dico, reficit Dominus spirituahter laborantes refectione magnifice praeparata secundum magnificentiam regalis celsitudinis et pontificalis auctoritatis.
Primo, dico, reficit refectione magnifice praeparata secunduni magnificentiam regalis celsitudinis; unde iti Ecclesiaste: Beata lerra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tenipore suo ad reficiendum. — Terra, sanctae matris Ecclesiae, est terra, cuius rex est nobilis, quia est Rex regum et Dominus dominantiwn, qui praeparavit principibus populi, id est Aposlolis, refectionem, non ad luxuriandum, sed spiritualiter reficiendum. Istius coenae fuit magnifica praeparatio; quod significatur in Esther, ubi dicitur, quod rex Assuerus iussil, convivium. praepamri permagniftcum cunctis principibus populi. — Rex Assnerus, id est Christus, iussit praeparari coenani permagnificam, quia corpus suum exposuit ad convivium principibus populi, id est Apostolis. IIoc fuit convivium, non corporale, sed spirituale; et fuit permagnificum, quia nihil est nobilius corpore Christi et anima Christi.
Secundo fuit ista refectio magnifice praeparata secundum dignitatem pontificalis auctoritatis; quod significatur in ludith, ubi dicitur: Ozias suscepit Achior in domum suam et fecit ei coenam magnam. Et vocatis omnibus presbyteris simul, id est Apostolis, expleto ieiunio, refecerunt. — Ozias, pontifex summus, qui interprelatur fortitudo Domini, significat Christum; unde Aposlolus: Habemus pontificem magnum, qui peyielravit caelos. Suscepit Achior in domum suam, qui interpretatur fratris mei lumen; et vocatis omnibus presbyteris simul, id est Apostolis, 7-efecerunt, expleto ieiunio, scilicet in coena Domini. Istam coenam Christus praeparavit, quando corpus suum confecit; presbyleros convocavil, quando ipsos ordinavit, dicens: Haec facite, quotiescumque feceritis, in meam commemorationem. Ista refectio est regalis et pontificahs et signiflcatur per refectionem Melchisedech, de qua dicitur, quod rex Salem, proferens panem et vinum, benedixit Abrahae. — Rex Salem interpretatur rex pacis, sive rex iustitiae, el significat Christum, qui pacem fecit et munduQi iudicabit; neque initium dierum. neque finem vitae habens; qui accipiens panem, benedixit, quando corpus suum confecit. Ad istam coenam nos invitat Rex regum. Incuriales sumus, si recusemus venire, quia Angeli libentissime assistunt. Sed quidam, habentes vilissimas animas, nauseant super coena ista, sicut filii Israel nauseabant super cibo kvissimo, scilicet caelesti, et desiderabant cepas et allia, quae comedebant in Aegypto, sicut faciunt carnales.
Secundo fuit ista refectio caritative exhibita duo, scilicet propter condescensionem et communicationem liberalem. Dominus et suscepit suos in refectione ista et largiter distribuit.
Primo, dico, est refectio isla caritative exhibila propter condescensionem amicabilem; unde Isaias: Haec requies mea, reficite lassum. Et non solum suscepit Christus suos ad convivium, iramo etiam ad solatium et obsequium, quodsignificatur in.braham, qui Angelos invitavit et cucurril in occursum ipsorum, dicens: Afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore, ponamque buccellam panis. Promisit tanlum buecellam panis et occidit vitulum saginatum. Islud melius completuni est in Domino: quando voluit facere convivium amicis suis, atlulit peluim aquae et lavit pedes discipulorum suorum. Ecce, quomodo Maiestas divina est inclinata, quod ad pedes discipulorum se prostravit, et in coena unus discipulorum,mper pectus Domini recubuit. Et tunc Christus potuit dicere: Afferam bucceUam panis, et confortetur cor vestrum. Hic est panis, non corporahs, qui est cibus corporis, sed spiritualis, qui est cibus mentis; de quo Augustinus: « Crede, et manducasti ». Ista fuit mira condescensio.
Secundo fuit ista refeclio caritative exhibita propter communicationem liberalem; Psalmus: Dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me coUocavit. Super aquam refectionis educavit me. — Ecclesia Dei est locus pascuae, ubi facta est aqua refectionis, id est affluentia omnium iucunditatum et refectionum. Iste locus pascuae est mons Sion; unde Isaias: Faciet Dominus exercituum in monte hoe convivium, id est in erainentia hierarchiae ecclesiasticae; convivium pinguiummeduUatorum et vindemiae defaecatae. Ignis, quo praeparatur convivium, est Spiritus sanctus.sive virtus divini Verbi; minister est sacerdos. Hoc est convivium pinguium et vindemiae defaecatae; Psalmus: Et calix meus inebrians quam praeclarus est! Ista fuit liberalissima commimicatio. Nunquam tanta potuit cogitari. — Est igitur ista refectio caritalive exhibita et propter condescensionem hurailem et communicationem liberalem; et significatur in lio de filio prodigo, qui cum reverteretur ad patrem, dedit ei pater stolam primam et anulum in manibus. Filius prodigus est peccator, revertitur ad patrem, quando poenitet, et pater parat ei vitulum saginatum, id est corpus Christi, et chorum et symphoniam, id est dulcedinera et consolationera spiritualera. Filius senior, invidia raotus est populus ludaicus, qui non vult raanducare, id est, non vult credere in Sacramento altaris, sed populus gentilis admissus est, quando per fidem est illuminatus.
Sed posset aliquis dicere: Nescio saporem huius coenae. Propter hoc dicit Christus: reficiam vos, scilicet refectione suaviler cibaliva, propter nexum socialis concordiae et propter influxum spiritualis laetitiae. — Propter primum dicit Apostolus: Ila, frater. Ego te fruar in Domino, refice viscera mea in Domino. Hoc dicit, ut ostenderet caritatem, quam habebat Christus; viscera enim caritatis trahuntur de corde alieno. Caritas autem Christi apparet in hoc, quod eandem escam, eundem morsellum manducamus cum Christo; et in hoc est vinculum unitatis. ApostoUis in prima ad Corinthios- Nolo, vos ignorare, fratres, quoniam patres noslri omnes icam spirilualem manducaverunt, et omnes potum spiritualem biberunt, ipsi solum per fidem, sed nos per fldem et Sacramenta. Unde dicilur: Angelorum esca nulriuisli populum luum, Domine, id est vita aeterna. De qua in loanne: Haec est vita aelerna, ut cognoscant te solum. Deum veruni el quem misisti lesum Christum; et in libro Sapientiae: Paralum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavilalem. — Sed iste panis infectis animabus videtur amarus, licet tamen, ad quemcumque saporem volebant, se convertebat, ut dicitur in libro Sapientiae. Unit autem uni capili; sed quanto maior est dilectio et unio, lanto maior est delectatio; sed Christus animam diligit super omnia: ergo omnes mundi delectationes nihil sunt respectu delectationis, quam invenit anima in Christo.
Item, esl ista refectio suaviter cibativa propter influxum spiritualis laetitiae; unde in Deuteronomio: Laetaberis el reficieris coram Domino Deo tuo, scilicet in aspectu divinae pulcritudinis et guslu divinae dulcedinis. Hic est calix suaviter inebrians. Laetaberis, modo per fidem et in futuro per speciem, quando inebriabimur ab ubertate domus suae etc. Istam refectionem debemus multum desiderare cum Psalmista, qui dicit: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum. — Sed quidam plus desiderant carnes foedas quam carnes Agni immaculati, sicut carnales, qui tanquam canes sunt ab ista refectione excludendi.
Quarto est ista refectio spiritualiter suscipienda. Hoc intelligendum, quod ad hoc, quod homo spiritualiter suscipiat, oportet, quod primo se pi-aeparet per devotionem antecedentem; secundo oportet, quod ipsara suscipiat per devotioneiu concomilaniem.
Primo dico, oportet, quod homo se praeparet per deoolionem antecedenlem; quod significatur in Marco quando dixerunt discipuli: Ubi vis, pai-e- Pro nexim edilio male legit nmiscmn. — Seqiiilur Phimus tibi comedere pascha? Sequitur: Misit eos in civitatem, dicens: Occurret vobis homo lagenam aquae baiulans, habens coenacuhmi grande; dicite ei: Magister dicit: Ubi est refectio mea? — Dicit: Misit eos in civitatem, quia qui vult suscipere istam refectionem, oportet, quod ingrediatur istam civitatem, id est Ecclesiain, per affectum caritatis ad afflictos et congratulationem ad Deum. Dicit: coenaculum grande, quo intelligitur dilatatio caritatis. Anima Christi transcendit omnes caelos, et qui habet caritatem omnes diligit et transcendit mundum. Oportet igitur, quod homo ad istam refectionem se praeparet, et quod Deus intret.
Secundo oportet, quod spiritualiter suscipiatur per deuotionem concomitantem; quod signiflcatur in i Exodo, ubi Spiritus sanctus docet fihos Israel, quomodo debent comedere agnum paschalem, dicens: Carnes agni comedelis cum panibus azymis el laclucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid nec coclum aqua; capul cum pedibus et inteslinis vorabitis; renes accingetis et calceamenta habebitis in pedibus. El com.edelis fesiinanter; esl enim. phase (id esi transilus) Domini. — Osteiidit hic Spiritus sanctus, quod ad hoc, quod homo digne suscipiat corpus Christi, oportet, quod habeat devotionem inflammativam et transformativam, ut fiat assimilatio et transformatio cibantis in cibatum; unde requiritur, quod homo habeat incendium Mntoi amoris et robur perfectae virtutis.
Primo dico, ad hoc, quod homo digne accipiat corpus Christi, requirilur, quod habeat incendium unitivi amoris, quod est caritalis de corde puro; sed quia incendium unitivi amoris habet adiunctam compunctionem, quae conscientiam reddit puram et mundam; ideo cantalur: Epulemur itaque in azymis sinccritatis ei veritalis. — Item, oportet, quod adsit caritas de conscientia bona, et non adsit carnalitas aliqua, nec crudelitas aliqua; et ideo dicit: Non comedetis ex eo crudum quid nec coclum aqua, id est cum crudelitate et carnalitate, id est, non habeat cor crudele nec carnale. — Item, oportet, quod adsit caritas de fide non ftcta, quasi dicat: haec est caritas, quae universaliter et integerrime asserit quod homo credere debet; caput, id est Divinitatem, et pedes, id est humanitatem, et intestina, id est Sacramenta; vorabilis, quod flt, quando fldes assentit liberrime sine aliqua dubitatione; residuum igne comburetis, id est, si sit ibi aliquid, quod non poteris investigare, debes igne cremare, id est consilio Spiritus sancti reservare. Qui bene vult intelligere istud Sacramentum, quomodo
Chapter 28 of 64