Skip to the text

Dominica prima in Quadragesima

Sermo I

Ductus est Lesus a Spiritu in desertum, lU tentaretur a diabolo, Matthaei quarto.

Prothema. Si quis vestrum indiget sapientia, posiulet u Deo, qui dat omnibus affluenler el non improperat. Quifibet praedicator debet haec tria, quae in secundo verbo sumto de Canonica beati lacobi intelliguntur, considerare. Et primum est indigentia humanae defeclibilitatis; secundum est invero habuil Christus portare, super quem et in quo omnes istorum figurales fluctus fuerunt inducti - et adimpleti! Unde ratione illius crudelilatis et saevitiae, quam exercuerunt in eum ludaei, potest dici de eis illud lob vigesirao: Caput aspidum suget, el occidet eum lingua viperae.

Tertio vehementera acerbitatera huius dolorosi supplicii ostendit atrocilas amari supplicii, celeriter periraentis. Valde enim crudele et amarum fuit eius supplicium, eo quod in eo habuit membrorum denudationes et extensiones, dolens in omni parte sui sine uUa miseratione; clavorum perforationes in pedibus et manibus, patiens in omni hora sine requietione; tanquam enira carnifex sui ipsius, si pareebat pedibus, cruciabat raanus, et si parcebat manibus, cruciabat pedes. Unde quia maxima erat ibi collectio nervorum, ideo maxima erat aOlictio poenarura, et quia raaxima in coilectione nervorum vivacitas, maxima sentiebatur poenalitas; cum immensitate acerbitatis et poenalitatis celeriter anima fuit divisa a carne; anle enim obiit quam alii, qui cum eo erant crucifixi, et cura percussus esset in latere ratione accelerationis, exivit sanguis et aqua. Ex quo apparet, quod adhuc sanguine existente in corde, ubi est fons vitae, facta est separatio animae a corpore. Si ergo naturaliter anima appelat habilare in corpore, quamdiu sanguis abundat in domicilio vitae: ergo absque maximo dolore de tam aperto domicilio vitae avelli non potuit. Ad cuius poenalilatis expressionem cum clamoribus validis emisit spiritum. Et de hoc dicitur Actuura decirao: Nos testes sumus omnium, quae fecit Lesus in regione Judaeorum et lerusalem, quem occiderunt, ludaei in lerusalem, suspendentes in ligno crucis. In quo non habuil ratione arclitudinis iibi caput suum reclinaret, nec ubi membra corporis appodiaret; immo, aliquando appodiabat se ad clavos pedum, aliquando ad clavos raanuum; et ideo omni hora sine interpovehementissime patiebatur. Rogemus ergo etc. stantia devotae precis; tertium est affluentia divinae liberalitatis. Humanae ergo defectibilitafis indigenlia nolatur, cum dicit: Si quis indiget sapientia; devotae vero precis instantia notatur, cum subdit: poslukl a Deo; sed divinae liberalitatis affluentia notatur, cura subinfert: qui dat omnibus ajfluenter. Idcirco, carissimi, cognoscentes nostrae defectibilitatis indigentiam et divinae liberalitatis affluentiam, recurramus cura devota precum instantia ad Deura, Palrem luminum et dalorem sapientiae, ut sua

solita pietate det suam nobis sapientiam, ut possimus proferre in mediuin ea quae sunt ad laudem eius, et nostrarum animarum consolalionem. Amen.

Ductus esl Lesus etc.

Quoniam efficacius persuadet vita quam lingua, et exeraplum quam verbum; hinc est, quod Dominus noster Lesus Christus, cuius « quaelibet actio est nostra instructio», ut dicit Gregorius, ut exemplo vitae suae ad resistendum diabolo ceteros efflcaciter informaret, voluil a Spiritu dirigi, deinde in deserto morari el postea a diabolo lentari. Unde ad nostram perfectara instructionem, qualiter debeamus diabolo resistere, tria de Christo proponuntur in verbo proposito: primo, Spiritus sancti interior inspiralio ad dirigendura; secundo, loci securior inhabilatio ad resislendum; tertio, diaboli exterior impugnatio ad subvertendum. Primo notatur Spiritus sancli interior vispiratio ad dirigendutn, cum dicit: Ductus est Lesus a Spiritu; secundo, loci securior inhabitalio ad resistendum, cum subdit: in desertum; tertio, exterior diaboh impugnatio ad subvertendum, cum subinfert: ut tentaretur a diabolo. Et habent se ista tria valde ordinate. Nam qui vult de diabolo perfecte triumphare, exemplo Christi oportet, ut primo a Spiritu sancto dirigatur, deinde in loco mnnito moretur, et postea, ut impugnalionem diaboli constanter sustineat.

I. Primo ergo in verbo proposito notatur Spiritus sancti inductio sive inspiratio ad dirigendum, cum dicitur: Ductus est lesus a Spiritu. Invenimus autem in sacra Scriptura lesum ductum sive inspiratum multiplici spiritu; quia, quamvis Spiritus sanclus sit unus in substantia, est tamen multiplex in effectu. Primo ergo ductus est Lesus a spiritu veritatis ad docendum ignarum; secundo, a spiritu aequilalis ad arguendum iniquum; sed tertio, a spirilu fortitudinis ad superandum diabolum; ut priraum sit conlra spiritum erroris subvertentis; secundum, contra spiritum dissimulationis adulantis; sed tertium, contra spiritum pusillanimitatis succurabentis.

Primo ergo ductus est Lesus a spiritu verilatis ad docendum ignarum; unde dicitur Isaiae sexagesimo primo: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgenliam et clausis apertionem. Exeraplo enim Christi quilibet ad officium praedicationis, secundum quod continetur in hoc verbo, debet primo eligi propter sanctitatem animi; propter quod dicitur: Spiritus Domini super me. Deinde debet institui propter aequitatem iudicii; ob hoc sequitur: eo quod unxeril me, prae participibus meis, quia dilexi iustitiam et odivi iniquitatem. Postea tanquara verus Libr. 1. Ilomil. in Evang. lionail. 17. n. 1. secuncUim senlegatus missus a Deo debet exsequi auctoritatem officii;quod notatur, cum dicitur: arZ annuntiandum mansuetis misit me; cuius officii exsecutio debet esse ad medendum sive ad consolandum tristem a moeroi'e et tribulatione poenali, ad sanandum ae-- grotum a vulnere peccati et ad liberandum captivum a carcere diaboli.

Secundo ductus est Lesus a spiritu aequitatis ad arguendum iniquum; unde dicitur Isaiae undecimo: Arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Non enim Dominus Lesus propter metum potestatis terrenae timore araittendae, nec propter quaestum mundanae cupiditatis araore acquirendae, sive propter ambiguam similitudinera falsitatis voluntati complacendi veritatem silebat, irarao « veritatis iaculis » tam magnos quam parvos « aeque feriebat ». Hoc spiritu ductus est in templum, quando non parat aures, ut audiat, sed flagellum, quo ferial ementes et vendentes, spiritualia pro temporalibus, nec tacet, quod domum orationis fecissent domum negotiationis, iramo negotiatores de templo eiecit.

Tertio ductus est a spiritu fortitudinis ad superandum diabolum; unde dicitur in Psalmo: Spiriltis tuus bonus deducet me in terram rectam. — Desertum, ad quod deduxit Spiritus sanctus Christum, dicitur terra recta, eo quod est locus idoneus ad faciendam abstinentiara, propter quam sensualitas recto ordine per omnia subiacet rationi, ne perturbetur ratio ad peccandum; licet inter carnera et spirituin Christi nulla esset rebellio, eo quod semper illa beatissima caro sequebatur illum beatissiraum spiritum; propter nomen tuum vivificabis me in aequitate tua; quasi dicat: Domine Pater, indigeo auxilio tuae sustentationis, quia tanto ieiunio in lioc deserto afflixi raeum corpus, quod prae niraia attenuatione totaliter sentit se mortiflcatum. Et educes de tribulatione animam meam, scilicet de tribulatione famis et attenuationis; et in misericordia iua disperdes inimicos meos, scilicet specialiter diabolum, qui inique et supervacue innititur me impugnare ad subvertendura. Bene, inquam, fuit ductus Lesus a spiritu fortitudinis in hoc desertum, eo quod non abhorruit squalorem soliludinis, asperitatem famis et malignitatera hostis, inmio aggressus est locum incultum, ubi hostem terribilem et malignum contrivit constanler et eura deiecit feliciter.

II. Secundo notatur in verbo proposito securior habitatio ad resistendum, cura dicitur: in desertum. Desertum enira propter triplicera proprietatem erat valde aptus locus et secura habitatio ad diabolicae tentationi, quam de propinquo exspectabat.

Nani desertum locus est asperitatis, sterilitatis et despectabilitatis. Cum ergo exspectaret ipse de propinquo tentari a diabolo de gula et avaritia et vana gloria ad informandum nos exemplo suae vitae, voluit duci in deserluni a Spiritu: primo, quia est locus asperitatis ad exercendam abstinentiam corporalis sanctificationis; secundo, quia est locus despeclabilitatis ad confundendam iactantiam saecularis ambitionis; tertio, quia est locus sterilitalis z& suppeditandam avaritiam exitialis aggregationis.

Primo voluit duci in desertum, quia est locus asperitalis ad exercendam abstinenliam corporalis sanctificationis; unde potest exponi de eo illud Deuteronoraii octavo: Adduxit te Dominus Deus luus quadraginta annis per desertum, ut affligerel te atque tentaret, et nota fierent quae in tuo animo versabantur. Afflixit te penuria et dedit libi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui. — Adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis, id est quadraginta diebus, ut annus pro die numeretur, secundum quod frequenter consuelum est fieri in sacra Scriptura; per desertum, asperitatis, ut affligerel te, fame atque penuria, atque tentaret, id est, perraitteret, te tentari; ut nota fi.erenl quae in animo tuo versabanlur, id est, continebantur, omni populo, ut instruantur exemplo tuae patientiae. Afflixit te penuria et dedil tibi cibum manna. Mira dispensatio divina, quia non datur consolatio cibi caelestis, nisi praecedat afflictio cibi terrestris. Unde filiis Israel pluit manna de caelo in deserto asperitatis et penuriae, non in Aegypto fertilitatis et abundantiae.

Secundo voluit duci in desertum, quia est locus despectabilitatis ad confundendam iactantiam saecularis ambitionis; unde secundi Machabaeorum quinto: ludas Machabaeus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis gerebal. — ludas, qui interpretatur glorificans, ratione suae virtuositatis signiflcat lesum Christum, qui ratione suae profundae humilitatis et virtuosae conversationis fuit gloria Dei Patris in assumta humanitate. Dicitur autem decimus ratione suae eminentis perfectionis. Hic vero ad confundendara iactantiara saecularis ambitionis in tantum se humiliavit, ut, formam servi accipiens, inter homines conversaretur, et etiam in tantum se vilificavit, ut vellet fleri opprobrium hominum et abiectio plebis, vitam suam in deserto cum bestiis gerendo. — Erubescat ergo membrum elevari in altum per ambitionem, cum eius caput voluit deprimi in imum per humiliationem. Alioquin monstruosa res esset, si pes, qui debet subesse, vel aliquod aliud membrum superponatur capiti, quod debet praeesse.

Tertio voluit duci in desertum, quia locus «terilitatis ad suppedilandam avaritiam exitialis aggregationis; unde dicitur primi Machabaeorum secundo: Exclamavit voce magna Mathathias in civitate, dicens: Omnis, qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeal post me. Et fugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate; tunc descenderunl mulii cum eo, tes iudicium el iustiliam in desertum, et sederunt ibi. — Malhathias, qui interpretatur donatus, ratione suae eminenlis sanctilatis significat Christura, qui est huiuano generi donatus a Deo Patre. Hic clamat, praedicando, ut omnis, qui habet zelum legis, evangelicae, per quam statuilur teslamentwm, pacis et amicitiae cum Deo, exeat post oum, dc immdana conversatione, omnia, saltem affectu, relinquendo. Nani ipse el filii eius, id est Apostoli, omnia, quae in mundo ei-ant, contempserunt, ut citius post eum currerent cum cordis dilatatione ad montana, id est eminentiam perfectionis evangelicae. Et tunc descenderunt multi, scilicet perfecti Religiosi, relictis omnibus tam in communi quam in proprio, post euni in desertum, verae mendicitatis et inopiae, quaerentes iudicium, per punitionem delictorura, et iustitiam, per adimpletionera praeceptorum, ut sedeant ibi, per raentis quietudinera et corporis requiem, nullara curam raundanae sollicitudinis admittendo, sed tantumraodo devotae orationis et sacrae lectionis sed ut discurrant per mentis distractionem et corporis inquietudinem, semper temporalia aggregando et vix aut nunquam studio devotae orationis vacantes, non attendentes, licet experimentaliter cognoscant, quod dicit Gregorius decimo octavo Moralium: « Perlurbatae raentes saecularinra eo ipso clamant, quoniam a vera sapientia longe divisae sunt, quo quietae non sunt». Unde non est repulandus otiosus qui insistit labori cognoscendae veritatis, eo quod pluris meriti est quam exercilatio corporalis. Unde Ambrosius: « Otiosus non est qui Verbo Dei studet, nec pluris meriti est qui laborat extra, quam qui laborem Divinitatis cognoscendae exercet intra ».

III. Ultimo notatur diaboli exterior impugnatio ad subvertendum, cum dicit: ul tentarelur a diabolo. Tentavit autem diabolus Christum de tribus, de quibus tentavit primum parentera atque decepit. Prirao enim tentavit Christum de gula in deserto; secundo, de vana gloria in templo; sed tertio, de avaritia in monte. Sed certe, diabolus non habebat facere cura Adara stulto et insipiente, sed cum Christo astuto et sapiente. Nam tentationem gulae vicit abstinentia et tentationem vanae eloriae vicit

huniilitate et tentationem avaritiae vicit paupertate. Unde licet diaboli aggressus fuerit praesumtuosus, processus malitiosus, tamen eius recessus fuit opprobriosus, cum niliil cerliiudinis de sua dubitatione potuerit investigare nihilque gloriationis de sua dolosa tentatione potuerit reportare et nihil excusalionis de sua confusione potuerit allegare, quoniam superatur a famelico et debili, a despecto et contemptibili, a mendico et inopi. 0 stupeuda duelli diraicatio! 0 imitanda patientiae perfeclio! o admiranda sapientiae dignatio! cum dux vilae a principe mortis tentatur et ab eius membris crucifigitnr, et nihilominus ipse princeps mortis ab ipso duce vitae per mortis inductionem superalur.

Primo ergo tentavit Christum de gula, ut inficiat puritatem animae et corporis; secundo, de vana gloria, ut inducat vanitatem mundanae ostentationis; tertio, de avarilia, ut decipiat per mundanae pulcritudinis delectabilitatera. — Priraam tentationem gulae vicit per spiritualis cibi iugem degustationem; secundam tentationem vanae gloriae per voluntariae abiectionis humiliationem; tertiam tentationem avaritiae vicit per omnis lerrenitatis despeclionem.

Tentavit primo de gula, ut inficeret animae el corporis puritatem, cum dixit: Si Filius Dei cs, dic, ui lapides isti panes fiant, quasi eum volens capere per gulam, tanquam facilius vilium ad omnia facinora paratum. Unde « nisi prius gula refrenelur, frustra conlra alia vitia laboratur », secundum quod dicit Glossa. Hanc tentationem gulae docuit Dominus vincere per spiritualis cibi iugem degustationem, cum respondit diabolo: Non in solo pane vivit honio, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei; quasi dicat: cum homo sit coraposilus ex duplici substantia, scilicet corporali et spirituali; sicut corpus indiget recreari et sustentari cibo materJali, sic spiritus cibo spirituali, qui quidem cibus est verbum, quod reficit spiritum, si audiaiur reverenter, si inlelUgatur diligenter et si ad memoriam reducatur delectabiliter. Et propter hoc dicebat Doniinus Apostolis Lucae vigesirao secundo: Vigilale et orate, ne intretis in tentationem. — Vigilale, per foraitis repressionem; nam vigilia honestatis tabefaciet carnes, sicut dicitur Ecclesiastici trigesimo primo; et tunc, amota carnis petulanlia, ad degustandam dulcedinem divini verbi orare, per raentis elevationera. Nara hoc genus daeraoniorum, id est hoc vitium gulae, non eiicitur nisi in ieiunio et oratione.

Secundo tentavit de vana gloria, nt induceret ad mundanae ostentationis vamtatem, cum dixit: Si Filius Dei es, milte ie deorsum, quasi volens eum allicere ad ostentationera saecularis iactantiae. Unde Chrysostoraus: « Volare per aerem non est proprium opus Dei, quia nec hoc est utile alicui, nec ad animam nec ad corpus ». Hanc tentationem vanae gloriae docuit Chrislus vincere per profundae abiectionis cordialem humiliationem, cum dixit: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum; quasi dicat: experientiam non sumas de me per ostentationis signum, quia qui hoc facit Deum tentat praesumtione elationis. — Ecce, carissimi, exemplo Christi habemus, quod qui ex contemptu vanae gloriae se hurailiat vitia superat, sed qui se exaltat vincitur et superatur. Et propter hoc bene dicitur Ecclesiastici decimo octavo: Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo, qui tentat Deum. — Si voluraus, quod oratio nostra sit coram Deo accepta et gratuita, deberaus jwaeparare animam nostram per profundam humiliationem cordis, ut nihil reputemus nos et nolimus esse quasi homo, qui tentat Deum, per praesumtioflem superbiae reputando se aliquid magnum, cum nihil sit, sicut ille Pharisaeus, qui aspernabatur ceteros, et suae temeritate praesumtionis arbitrabatur, se esse iustum, et propter hoc publicanus ratione suae humilitatis descendit iustificalus in donium suani ab illo superbo.

Tertio tentavit de avaritia, ut deciperet per mundanae pulcritudinis delectabililatera, cumdixit: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Ostendebat ei omnium rerum pulcritudinem, quasi volens eum capere per illicitam delectationem, ut per avaritiara ducat eura ad peccatura idololatriae. Hanc tentationem avaritiae docuit Christus vincere per mundanae prosperitalis totalem despeclionera, cum respondit: Scriptim est enim: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies; quasi dicat: qui propter aurum vel aliquod aliud alium quam Deum adorat idololatra est, sed qui omnia contemnit propter Deum sertnt soli Deo, eo quod nuUa admittit contraria, nulla aequiparat ei disparia et ad nihil aliud per affectum alligatur praeter eum cui in dilectione totura cor debetur. Et propter hoc Apostolus dicit primae ad Timotheum ultimo: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt diviles fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desideria mulla inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perdiiionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas. — Apostoli namque contenti erant alimentis, sed

diabolus apponit cupidis et avaris niundanae pulcritudinis deleclamenta, qui tanto amore caeco cupiditatis ad ea feruntur, ut permittant, se illaqueari a diabolo in interilum perditionis aeternae. Unde Bernardus: « Avaritia est radix omnium malorum, pestis occulta, secretum virus, mater liypocrisis, 11- voris parens, criminum fomes, virtutum aerugo, tinea sanctitatis ».

Sermo II

Reliquit eum diabolus, et ecce, Angeli accesserunt et ministrabant ei.

(Prothema). Relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae. Sicut est duplex homo in nobis, scilicet homo inlerior et exterior, hinc est duplex aspectus in anima rationali: primo aspectu fertur homo in sensibiUa sensibililer, secundo aspectu fertur in intellectualia rationabiliter; ita habet homo duplicem sensum: unum infantilem, quo sequitur affectus, qui generanlur ex sensibilibus; habet etiam sensum senilem, quo inclinatur ad audiendam doctrinam et sapientiani. Qui accedit ad audiendam fldem depriraat duritiam infidelitatis, quia ad sectandam viam Christi oportet relinquere infantiam et infantilia desideria. Tolerabile est, quod qui secundum aetatem estinfans, sequatur infantilia, sed qui antiqui sunt, quod illi sint infantiles in cogitationibus, loculionibus et desideriis, hoc non est decens. Propter hoc dicit Apostolus: luvenilia desideria fuge. Deponamus igitur sarcinas sensuum tanquam veri discipuU Christi et aptemus nos ad audiendum quae Christus fecit, quia discipuli Christi sumus. De Christo et de pugna Christi erit praesens sermo. Sed loqui de pugna hominibus effeminatis nihil est. Simus igitur viriles et rogemus Dominum in principio, quod det mihi aliquid dicere, quod sit ad eius honorem et salutem animarum vestrarum.

Reliquit eiim diabolus etc.

Sicut voluntaria praevaricatio initium et origo fuit hunianae mortis, ita plenitudo gratiae initium et origo fuit nostrae salutis. Et sicut aviditas in gustando lignum vetitum fuit initium praevaricationis et culpae, ita austeritas vitae inilium fuit reparationis humanae. Et sicut tentatio, qua tentator vicit tentatum, initium fuit culpae, mortis et servitutis; sic tentatio, qua tentator diabolus victus est ab homine tentato, initium fuit reparationis humanae et salutis et vilae. Propter hoc Ecclesia per Spiritum sanctum edocta boc tempore quadragesimaU in primordio Quadragesimae recitat nobis Christi ieiunium et tentationem et tentationis consummationem. Tentationis consummatio et victoria de hoste tanguntur in Matthaeo: primo, quantum ad terminum laborlosi cerlaminis, cum dicit: Reliquit eum diabolus; secundo, quantum ad initium iucundae tranquiUitatis, cum cYmt: et ecce, Angeli accesserunt et ministrabant ei. Et est hic rectus ordo, scilicet ut primo diaboUca tentatio vincalur, et postea iucunda tranquillitas sequatur; quia, sicut aUquid extra proprium locum per violentiam detentum impossibile est quod revertatur ad locum quietum nisi per motum praecedentem; sic impossibile est, quod homo expulsus de paradiso redeat ad pacem nisi per conflictum, quia non coronatur, nisi qui legilime eertaverit; et in Ubro Sapientiae: Certamen forte d.edit illi, ut vinceret et sciret, quoniam omnium potentior est sapientia.

Reliquit autem diabolus Christum tanquam insuperabilem et omnia superantem, et diabolus tanquam temerarius lentator et superbus recessit convictus. Experientia percepta, post tentationem deprehendit diabolus, in Christo esse inviolabilem sanctimoniam, indeceptibilem sapientiam et impenetrabilem ai-maturam. Et per quid? Per hoc, quod nihil delectabile potuit ei proponere, quod Christum alliceret; ideo cognoscebat, in Christo esse inviolabilem sanclimoniam. Similiter nuUum laquemn potuit tendere, qui Christum lateret, nec ita occulte loqui, quin Christus intelligeret et perciperet; et ideo deprehendil, in Christo esse indeceptibilem sapientiam. Similiter nullum iaculum potuit proiicere, quod Christum offenderet; et ideo percepit, in Christo esse impenetrabilem armaturam. Unde de Christo dicit Psalmus: Scuto circumdabit te veritas eius, non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die. Nullum genus tentationis timebat Christus, quia armis veritatis fuit munitus. Reliquit igitur eum diabolus, quia convictus fuit, ut verificetur illud Habacuc: Ibi abscondita est fortitud.o eius; ante faciem eius ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes eius. Stetit et mensus est terram. — Ibi abscondita est fortitudo eius, scilicet in carne mortali. Volens diabokis sumere experimentum, utrum in Christo lateret fortitudo, tentavit eum et expertus est, quod sic, et recessit confusus; unde dicit: egredietur diabolus ante pedes eius, id est, confusus abscessit. Consuetudo est hostis antiqui oinnes invadere, sed aUter et aliter, quia quos mones invenit, illos capit et sternit et sibi subiicit; sed si quos stabiles invenit, illos reUnquit et fugit. Et tales scribitur: Sermo in prima Dominica Quadragesime fratris Boin pace et iucunditate cum Angelia Dei gaudere permittit; unde in Canonica lacobi: Resistite diabolo, el fugiet a vobis. Et Gregorius dicit: « Debilis est hostis, qui non vincit nisi volenteni ». Viles sunt qui statim succumbunt. Aliqui canes sunt, qui fugiunl, quando resistilur eis, sed quando horao fugit, tunc insequuntur eum; sic iste viiissimus spiritus modum habet vilis canis, quia statim fugit, quando resistitur ei.

Sed quomodo debemus resistere diabolo? Inspice et fac secundum exemplar, quod libi monstratum est in monte. Confidite, inquit Christus, ego vici mundum. Si oportet dicere, quomodo resistitur diabolo, oportet primo discere pugnas diaboli. Nullus est, quin habeat pugnare cum diabolo; sed si non habet industriam pugnandi, in raagno periculo est. Triplex autem est modtis pugnandi cum diabolo secundum triforraera eius tentationem: debemus resistere diabolo primo in viriliter abdicando delicias corporalium sensuum; secundo,in sagaciter advertendo versutias spiritualium nequitiarum; tertio, in magnanimiter aspernando afQuentias mundialiura facultatum.

Primum modum resistendi diabolo exprimit dux exercitus christiani post Christum, beatus Petrus, dicens: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide. — Sobriiestotcper restrictionem corporalium sensuum; et vigilate, per exercitationem spiritualium virtutum. Vel: Sobrii estote, per carnis mortificationem; et vigilate, per orationis devolionera, quia hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi per oralionem et ieiunium. Inimicus humani generis aut nititur horainera levare in superbiam, aut incurvare ad concupiscentiam terrenorura. Priraum genus daemoniorum vincitur per orationem, secundura vero per ieiunium. Circuit, quaerens quem devoret; circuit enim, ut intret per portas sensuura; unde dicit Augustinus: <c Qui (diabolus) inimiscet se saporibus, accommodat se sonis ». Hoc raodo primos parentes decepit. Immisit susurrium per aures, dicendo: Nequaquam moriemini; el tunc intravit portam unam; postea ostendit ei fructura, et tetigit, et credo, quod odoravit; nani horaines solent fructus novos odorare; et tunc incepit amplius intrare; et postea gustavit, et tunc perfecte intravit. Per istas portas nititur diabolus genus huraanum captivare. — Dicit: Cui resistitc fortes in fidc. Duo sunt arma fortissima ad resistendum diabolo et concupiscentiis eius, scilicet consideratio amissionis gloriae caelestis et consideratio damnationis et ignis gehennalis. Audi: cibus, qui tantum constat, quod pro eo homo paradisum amitlat et poenas inferni incurrat, non est bonus ad comedendum. Quare gustasti eum, tu.dam, per quem tu et tota posteritas tua paradisum amisisli et afflictioni et damnationi perpetuae subiectus esses, nisi esset misericordia Dei? Dicit igilur: resistite forles in fide.

Huius exemplum nobile habemus in prima ten- i ratione Christi, in ieiunio. Dicitur in Matthaeo: Cum ieiunasset Lesus quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriil. Et accedens lentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. Et dixit Lesus: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod proced.it de ore Dei. Intende, quis fuit modus primae tentationis, et intende in verbo Christi, quis fuit modus resistendi. Inimicus humani generis ex illa parte ofTert se, ex qua videt hominera magis superabilera. Quando anima primo coniuncta est cor- i pori, ita intenta est sensibus corporis, quod quasi tota intentio sua versatur circa hoc; et ideo paucas exercet operationes intellectuales; et ideo infantes cito capiuntur circa species delectabiles. Unde scribitur: Videntes filii Dei ftlias hominum, quod essent pulcrae, acceperunt sibi uxores, quilibet quas elegerat. Et dicit Augustinus «quod in principio in puero iuvene anima ita intenta est circa sensibilia, quod, si poneretur lucerna a latere pueri ex obliquo iuxta puerum, puer efDceretur strabo, quia anima transversaliter tenderet in lucem, et ex hoc oculi acciperent inordinatum situm in capite ». Ideo cavere debent sibi iuvenes, ne inordinate capiantur. Prima tentatio diaboli fuit per repraesentationem obiecti corporalis delectabilis secundura carnera, quando diabolus dixit: Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. Quare non obtulit mulierem? Certe, quando vidit, quod Christus habebat famem, et vehementia appetitus auget delectationem et inclinat animam ad illud quod appetitur; ideo, quia videbat diabolus, quod indigentia naturae ferebatur ad cibum, et quod natura requirit, ut homo comedat, et quod inordinata esset delectatio in cibo cum fame; dixit diabolus ad Christum: Dic, ut lapides isti panes fiant. — Cautuserat diabolus, sed cautiorem invenit, scilicet Christum, qui dixit ei: Non in solo pane vivit homo etc. Et sicut modus isle tentandi fuit per repraesentationem obiecti corporalis delectabilis secundum carnem; ita modus resistendi huic tenta- i tioni est per rememorationem obiecti intellectualis

deleclabilis secunduin mentem; ideo dicit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quocl procedit de ore Dei; quia anima delectatur in verbo vitae, quod est panis spiritualis, /ia6e?!« m se omne dcleclamenlum el omnis saporis suavitatem. Quando diabolus suggerit tibi delectabilia secundum carnem, debes rememorari, quod non sunt dimiltenda spiritualia pro temporalibus, nec Creator pro creatura, panis vitae pro pane mortis, quod homo, qui paulo minus minoratus cst ab Angelis, comparetur iumenlis insipicntibus; hoc niliil est. Iste modus vincendi est vacantium sapientiae. Si non esset nisi hoc, quod in delectationibus carnis obfuscatur hominis ingenium, tamen propter lioc solum deberet eas fugere iuvenis. Non potest scholaris simul frequentare tabernas et scientiae schoias; non potest simul esse panis vitae cum pane mortis et pleno veneno morlifero. Plena veneno est omnis delectatio, quae est contra legem Dei; unde scribitur: Suavis est homini panis mendacii, et poslea implebilur os eius calculo. Panis vilae est perpetnus, sed panis deleclationis est niomenlaneus; ille est incorruplibilis, isle vero corruptibilis; ille est nobilis, sed iste est vilis, quia omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. Exsiccatum est foenum, et ceciditflos, verbum autem Domininostri manetin aelemum; quod verbum est panis vitae. —.ecipianius igitur arma el resistamus diaiiolo et tentationi eius. Dicit Gregorius, quod « nihil est, quod tantum valeat ad concupiscentiam rerrenaiidam sicut memoria eius, quod caro, quae concupiscit, cito non erit ».

Secundus modus resistendi tentationi diaboli est in adverlendo versutias spiritualium nequilianfm; unde ad Ephesios: Induitc vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Quoniam non est nobis coUuctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores, tenebrarum harum, contra spiritualia nequiliac in caelestibus. Proplerea accipite armaturam. Dei, ut possitis resistere in dic malo et in omnibus perfecli slare. — Quae sunt nequiliac spiritualium versutiarum? Quando videt diabolus, quod non polesl hominem flectere ad carnalia desideria, tunc est nobis colluctatio contra spiritualia. Propter hoc dicit Leo Papa: « Non desinit hostis anliquus, in angelum lucis se iransfigurans, deceptionum laqueos ubique tendere et nt fidem credentium quoquo modo possit corrumpere, instare. Novit, cui adhibeat aestus cupiditatis, cui gulae illecebras ingerat, cui incitamenta luxuriae apponat, cui infundat virus invidiae, quem moerore conturbet, quem fallat gaudio, quem metu opprimat, quem admiralione seducat. Omnium discutit consuetudines, ventilat curas, scrutatur affectus, et ibi quaerit causam nocendi, ubi videt quemhbet studiosius occupari ». Quando videt aliquem in studio virtutum occupatum, nititur eum levare in altum, et fll, quod cum immundus spirilus exierit de homine, ambxdat per loca inaquosa, quaerens requiem; et non inveniens, dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam ct ornatam. Tunc vadit ct assumit septem alios spiritus secum nequiores se. — Tunc immundus spiritus exit de homine, quando homo repellit foeditates carnis, et tunc circuit diabolus, quaerens requiem, et non inveniet, usquequo poterit hominem Trahere ad aliud genus peccati; et tunc assumit secum septem spiritus nequiores se. Isti sunt spiritus simulationis et hypocrisis, quia « simulala aequitas est duplex iniquitas'». — Sed oporlet eis resistere per detestationem omnis vanitalis et simulationis. Unde Apostolus ad Ephesios: Nolite locum dare diabolo. Dialiolus superbus fuit in caelo, quando dixit: In caelum conscendam, super astra caeli exallabo solium meum, sedebo in monte teslamenli in lateribus aquilonis. Similis ero Altissimo; et mendax in terra, quando dixit primis parentibus: Nequaquam morle moricmini. ille locum diabolo dat, qui spiritum superbiae in corde ponit. Nam spiritus ambitionis non invadit te, si non dederis ei locum, nec spiritus simulationis. Propter hoc dicilur in Ecclesiaste: Si spirilus polestatcm kabentis aseenderit super te, locum tuum nc dimiscris.

Exemplum secundae vicloriae habemus in Christo. Dicitur in Evangelio: Tunc assumsit eum diabolus in sanctam civitatem ct statuit eum super pinnaculum templi ct dixil ci: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia Angelis suis mandavit dc te, et in manibus lollent tc, ne forte offendas ad lapidem pedem tutem. Ait illi Lesus: Rursuni scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. — Videte versutias diaboli: vidit, quod Christum in prima lentalione non potuit trahere ad peccatum, quia Christus allegaverat contra eum sacram Scripturam, quando dixit Christus: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit dc ore Dei; et ideo diabolus in ostensionem sanctilatis Christo allegat sacram Scripturam. CogitaJjat: quia Christus innitebatur sacrae Scripturae, et ego allegabo ci sacram Scripturam, et ubi Luc. 11, U. seqq.

ipse credit inniti, ibi ego imraittam ei scandalum. Et sicut tentator et sophista processit. De oinnibus membris Christi dicta est ista auctoritas, id est: Angelis suis mandavil de le etc; et ipse appropriavit eam Christo el ex communibus circa propria procedere est tentare. — Item, diabohis distributionem coarctalam ampliavit, quando dixit: Angelis suis mandavil de le, ul cuslodianC le in omnibus viis tuis; verum est in viis veritatis, non in viis vanitatis, non in praecipitiis. — Item, processit sicut fraudulentus, quia quod contrarium fuit ei de auclorilate, truncavit, scilicet: Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. Si hoc dixisset, lunc Christus respondisset: Tu es ille leo et draco. Certe, nec honor Dei nec utilitas proximi nec virtus ahqua fuisset, quod Christus se misisset deorsum, sed solum vanitas.

Alius modus resistendi isti tentationi est certe, fidat nec etiam diffidat de Deo, quia diabolus nititur hominem elevare in superbiam, vel in desperationem praecjpitare. Et propter hoc oportet, te medium tenere, scilicet, ut non permittas, te deiici per desperationem nec efferri per superbiam, quia nec arrogantia nec diffidentia bona est. Confide igitur de Deo nec superbias; quandoque, ubi homo credit cavere ostentationes, et ubi homo non credit peccare, ibi quandoque graviter peccat et Deum offendit per elationem. Legitur de Herode, qui lacobum interfecit: cum fecisset pacem cum Tyriis, venit indutus vestibus auratis, et resplenduit super ipsum sol et super vestes suas ita clarus, quod credebant, ipsum esse deum, et iratus Dominus percussit eum, et mortuus est. Dixit Dominus discipulis suis: In quamcumqite civitatem intraveritis, et non receperint vos, excutite pulverejn de pedibus vestris in testimonium illis. Dicit Gregorius: « Quando sermo aedificationis non recipitur ab auditoribus, debet excuti pulvis vanae gloriae».

Tertius modus resistendi tentationi diaboli est in magnunimiter aspernando affluentias mundialium facultalum; unde Apostolus primae ad Timotheum sexto: flabentes alimenta et quibus legamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interilum et perdilionem. Radix enini omnium malorum est cupiditas. Quando diabolus hominem in principio iuventulis tentavit de delectatione carnis et in virilitate de ostentatione virtutis et non potuit praevalere; tunc postea in 2tl senectute tentat hominem et illaqueat per cupiditatem teraporafium. Apostohis tamen dicit: Sitis contenti paucis. 0 Apostole Paule! cum beato Petro totam Ecclesiam habes, tamen dicis: Ilabentes alimenla et quibus tegamur, his contenCi simus. Magnus fuit Apostolus Paulus, qui cum beato Petro princeps mundi fuit, et tamen vili veste conlentus est. Nam qui volunt divites fieri etc. Volenti natare non est bonum alligare pondus niagnum ad pedes eius, nec tutum est. Si vis transvadere mare mundi, non suspendas tibi molam asinariam ad colLum. Per istam tentationem avaritiae diabolus multos capit; unde leremias: Omnes avaritiae student. Chrislus venit in mundum ad destruendum opera diaboli, praecipue opera hominem detinentia in peccatis usque ad mortem, sicut sunt cupiditates et avaritiae. Quando periculum est, tunc nautae proiiciunt res suas in raare, ne mergantur. Si hoc faciunt propter salutem corporis, et nos multo amplius debemus hoc facere propter spiritualem salutem.

Exemplum resistendi huic tentationi habeinus in Matthaeo, ubi dicitur: Tunc assumsit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mmidi et gloriam eorum el dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tunc dicit ei Lesus: Vade, satana, scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Tunc bene respondit ei Christus, et tunc ostendit diabolus, quod superbissimus fuit, quia illum honorem habere voluit, qui solum debetur Maiestati divinae. Scribitur: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Prius in caelo voluit diabolus esse aequalis Deo, sed modo voluit adorari. Apparet mendacium eius, quando dixit: Haec omnia dabo tibi, si cadens adoraveris nie. Non potuit ea dare, sed solum Deus est, qui transfert regna. — Videte, non sine causa, quando diabolus promisit divitias, petiit adorari, quia avaritia est idolorum servitus; unde ad Ephesios: Neque immundus avt avarus, quod est idolorum servitus, habet hereditatem in regno Christi et Dei. Omnes amplexatores mundialium cupiditatum idololatrae sunt et habent idola in domo sua. Quot eniin habes denarios, quos plus quam Deuin diligis, tot idola habes. — Quomodo superabimus istam tentationem? Scriptum est: Doniinum Deum tuum adorabis. Quando diabolus offert aliquid, quod mundus vel fortuna summe habendum innuit, tunc debet homo in memoria habere, quod illud quod Deus repromittit, maius est, quam quidquid homo cogitare potest quia Deus promittit se ipsum. Istud est, quod debes amare et quod debes adorare; ip.se enim est merces tua; unde in Genesi dicit Abrahae: Ego

proteclor tuus sum et merces tua magna nimis. Tu es igitur, quem adorare volo, nullum alium thesaurum volo. Valde avarus est, cui Dens non sufTicit. Quando aliquis primo fit clericus, et datur ei corona; tunc dicit: Domimis pars heredilatis meae et calicis mei; tu es, qui restiliies hereditatem meam mihi. Etenim hereditas mea praeclara est mihi. Quando Cliristus voluit discipulos suos trahere ad paupertatem, dixit: Beati, pauperes spirilu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Quid igitur de mundo? Nihil. Regnum caelorum debemus petere et acquirere; spernere et calcare satanam. Venit caritas, et veniente caritate, veniunt Angeli, qui minislrant tibi. — Quomodo.ngeii niinistrabant Christo, longum esset dicere. Rogabimus Dominum, quod per suam sanctam misericordiam del nobis hic triumphare in isto mundo etc.

1>0st pbimam dominicam quadragesimae.

Sermo -.

Sermo fratris Bonaventurae ad Moniales de sancto Antonio, Parisius.

Quaerite Dom:immi, dum inveniri polest, Isaiae quinquagesimo quinto.

In verbis his invitat nos omnes Propheta tempore huius sacri ieiunii ad diio: primo, ad veram poenitentiam.; secundo reddit ad hoc legitimam causam. Prius dicit: Quaerite Dominum, supple: faciendo fructus dignos poenilentiae; pro secundo addit: dimi inveniri potest, id est, donec misericordia Dei praesto est, et dum tempus est poenitendi et emendandi et vitam aeternam lucrandi et promerendi.

Circa totum nota, quod in tempore istius sacrae vinorum beneficioruni; Isaiae vigesimo primo: Si quaerilis, quaerile; convertiniini, venite. — Per compunctionem propriorum peccatoruni; primi Paralipomenon vigesimo octavo: Scita Deum patris tui et servito ei corde perfecto et animo voluntario. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris eum, proiiciet te in aeternum. — Per compassionem vel subventionem afflielorum et miserorum; Soplioniae secundo: Quaerite Dominum, omnes mamueti terrae etc. — Per consuetudinem devotarum oralionum; Matthaei sexto: Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius.

ERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM

POST PRIMAM DO.MINICAM OUADRAGKSniAK

Serino fratris Bonaventurae ad Fratres Praedicatores de Conventu Lugduni.

Quicumque fecerit volunlatem Palris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et maler est, Matthaei duodecimo.

In his verbis ostendit Dominus spirituales amicos in quantum tales carnalibus praeferendos, etiam consanguineis; in quibus duo facit: primum blande i vocat ad divinam conformitatem; secundo provide assignat huius utilitatem. — Quantum ad primum dicit: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.

Inquiramus igitur rationem huius dicti, quod qui faciunt vohmlatem Dei sunl Christi fratres et sorores et matres. Ad quod notandum, quod triplex J est voluntas Dei, scilicet obedientiae, qua vult, quod nos ei obtemperemus. Adirapletio autein huius facit conformem Christo conformitate praecipua. Quia enim Christus non descendit nec mortuus est nisi propter obedientiam; quicumque facit voluntatem- Dei obediendo, hic attinet sibi de propinquo, et talis est frater eius. Propterea dicit in Psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis. — Praeterea, si quis adhaeret Deo, unus spiritus esl; et adhaerentia haec non est nisi per caritatem; et nisi mandata obscrveniur, non est caritas: itaque, qui Deo adhaeret non nisi per caritatem, iterum est fi-ater sibi; et vere iion solum autem hoc, sed et membrum de menibro. Conformis etiam, quod ex hoc cognoscimus, quia bonus homo prius vellet habere amputatum brachium quam separari a Christo per peccatum. Et similiter in die iudicii iion compatiemur damnatis, quia non obedierunt Deo, per quod fuissent membra de membro.

Sanclimoniae, qua vult, quod mentis et corporis munditiam teiieamus. Adimpletio autem huius voluntatis facit, animam esse sororem Chrisli. Inter fratrem enim et sororem est castus amor et munditia; sic, quando anima caste et inunde se custodit, dicitur esse soror Cliristi; Canticorum ultimo: Soror mea parva etc. — Praeterea, luna dicitur soror solis, quia est corpus magis aptum ad susceptionem luminis eius. Non est mirum igitur, si anima munda dicitur soror Christi, quae magis apta est ad susceplionem radii illius, qui est verus sol.

Psalm. 21, 23; sequuntur I. Cor. 6, 17. el c. 12, 27.

Chapter 20 of 64