Skip to the text

Dominica secunda Adventus

Sermo I

Cum audisset loannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Matthaei undecimo.

Prothema. Quis poterit tonitruum magnitudinis illius inttieri?

Verba secundo loco proposita sunt verba lob sciendum est, quod in homine ante adventum Christi triplex erat defectus, scilicet potentiae in operatione respectu debilitatis, experientiae in comprehensione respectu brevitatis, mte/%entoe in cognitione respectu obscuritatis. Defectum ergo potenliae in operatione tangit lob, dicens: Quis poterit? — Defectum experientiae in comprehensione tangit lob, cum subiungitur: tonitruum. magnitudinis eius; quod est tonitruum auditui est magnitudo visui. Hinc fuit Christi adventus in carne existenlibus ante Legem (formidandus), ratione cuius dicit unus illorum, scilicet.Habacuc, admirans: Domine, audivi auditionem tuam et timui, consideravi opera tua et expavi. In auditu enim timuit, in visu expavit. — Defectura intelligentiae in cognitione tangit, cum subinfert: intueri. Caligaverunt enim oculi Isaac, et videre non poterat, ut dicitur Genesis vigesimo seplimo.

Omnes ergo propter hoc ante omnia divinae pietatis clementiam imploremus, ut nobis tanquam existentibus sub iugo suavitatis et onere levitatis potentiam fortiQcet in operatione, experientiam amplificet in coraprehensione et tandem intelligentiam clariflcet in cognitione, ut in operatione vivaces, in comprehensione sagaces, in cognitione veraces aliqua possimus conferre in mediura, quae sint in gloriam Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ul impleret omnia; factus est enim peregrinus secundum illud Genesis duodecimo: Descendit Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi, ut peregrinos exallarel. Sicut descendit autem in incarnatione, sic ascendit in ascensione; propter quod dicitur Isaiae trigesimo octavo: Reversus est sol decem lineis per gradus, quos ascenderat. et laudem sui sanctissimi nominis benedicti et consolationem animarum nostrarura. Amen.

Cum audisset loannes etc. Verba sunt loannis ad discipulos suos et pro eis prolata. Non est enim credendum, Christi praecursorem et baptistam de adventu Christi in carnem dubitasse, eo quod in baptismate a Spiritu sancto in specie columbae de caelo descendente et super Cliristura manente didicerat et vocem Patris audierat: Ilic est Filius meus dilectus, nec non et testimonium ei perhibuerat: Ecce, Agnus Dei. Si enim ipsum venisse ignorasset, quomodo eum praesentem digito demonstrasset et ei teslimonium perhibuisset? Rehnquitur ergo, quod nec ipse ignorans quaesivit nec dubitans discipulos misit, maxime si verba Evangehi diligenLer inlelligantur. Nam in verbo proposito tria notantur, per quae omnibus veritas potest esse manifesta. Primo enim notatur multiplicis hominis status significatio per loannis vincula, cum dicitur: Cum audisset loannes in vinculis opera Christi; secundo, proposita de adventu Christi dubitantium quaeslio, cum subdit: Mittens duos ex discipulis suis, ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? tertio, per mystica opera aperta Christi responsio, cum subinfertur: Respondens Lesus ait illis: Euntes renuntiate loanni quae dudistis et vidistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur.

I. Dicit ergo: Cum audisset loannes in culis opera Christi; ubi notatur significatio multiplicis status hominis per vincula loannis. Sicut enim princeps Apostolorum Petrus post confirmationem positus in careerem repraesentat statum hominis peccatoris; sic loannes Baptista in vinculis constitutus signiflcat aniraas existentes in multiplici statu miseriae et calamitatis. Nam primo signiflcat animas C omissa supplevimus. Infra cod. idem omittit auditui ante

circiimplexas vincalis onginalis culpae; secundo significat aiiinias oirciiinpeditas vincuUs reatus poenae; tertio significat animas circiimvolutas vimulis corporalis miseriae.

Primo de vinculis origimli.s culpae dicitur Lu- decimo tertio: Hanc filiam Abrahae, quam iatanos alligavit, ecce, decem et octo annis, nonne oportuit solvi a vinculo isto die 5a&6aft? quasi diceret: mulier ista inclinata ad terram, quae non poterat sursuni respicere, significat animam merito corruptionis originalis culpae alligatam ad terrena propter pronitatem ad malum, nec potest appetere caelestia propter difTicultatem ad bonum. His ergo vinculis originalis culpae, scilicet pronitatis ad malum et difficultatis ad bonum, alligavit eam satanas, a quibus non potest absolvi perfecte nisi in sabbato quiescentinm; quia, licet concupiscentia transeat in baptizato quantum ad reatum poenae, remanet tamen quantum ad exercitium, Ut qnemlibet nostrum experientia docet.

Secundo, de vinculis reatus poenae potest ex- — Sedecias posilus in compedibus a rege Babylonis, qui interpretatur iustitia Domini, significat aniraam ex rigore divinae iustitiae inerito primae praevaricationis positara a diabolo in compedibus reatus poenae sive carenliae visionis divinae; unde oculos eJus eruisse dicitur, quia a visione verae lucis exclnserat. Ducitur etiam in Babylonem, id est in limbum; Babylon enim tonfusio interpretatur, et significat limbum ratione obscuritatis, quara habebant ibi sancti Patres.

Tertio, de vinculis corporalis miseriae; el ]otest dici in persona generis humani illud: Incur- Toatus sum multo vinculo ferreo, et non est respiratit) mihi. — Vere homo in statu praesentis miseriae ineurvatus est multiplici vinculo ferreo: nunc vinculo famis, nunc vinculo sitis, aliquando vinculo nuditatiis, qwandoqne vinculo infirraitatis; nec esi sibi respiratio, eo quod aestas impugnat eum per nimiam caliditatem, hieras per nimiam frigiditatem, autumnus per nimiam siccitatem, ver per excedentem humiditatem; tempus autem esl principium corruptionis. Sensualitas autem repugnat rationi, ipsa quoque voluntas in semetipsa est contraria et diversa, et sic non est ex aliqua parte misero homini respiratio.

  1. Dicto de significa*iane multiplicis status ho- II. niinis significati iper loannis vinoHla, restat videre de quaestione dubitanlium de adventu Christi, quod notatur secundo, cum dicitur: Tu es, qui venturus es, antilium exspeotamus? In ista quaestione, quam Cod. D irrelilas. Vers. 'h. proponunt, ostendunt, sednbitare, sed x exspectatione, quam supponunt, ostendunt, se desiderare. Quaerimus enim quod dubitamus, et desideramus quod proprie exspcctamus. Proponunt igitur quaestionem, eo quod Christum venisse dubitant; supponunt exspeclationem, eo quod Christum venturum desiderant. — Primo quaerunt: Tu es, qui venturus es, in mundum ad solvendum vincula originalis culpae? Secundo quaerunt: Txi es, qui venturus es, in limbnra ad dissolvendum vincula reatus poenae? Tertio quaerunt: Tu es, qui venturus es, ad iudicium ad exterminandum vincula corporalis miseriae?

Primo quaerunt: Tu es, qui venturus es, in mundura ad solvendum vincula originalis cidpae? Non enim loannes propler se islam quaestionem fecit, sed propter discipulos suos, qui non credebant in Christum, ut patet, quando invidia raoti, eo quod Christus praeferebatur magistro eorum, dicebant: Ecce, hic qui baptizal, et omnes veniunt ad eum. Unde ad certificandiiin eos dicit idem loannes: Nonne dixi vobis, quod ego non sum Christus, sed quia missus sum ante iUum? quasi diceret: sic. Similiter, quasi praeferendo se ipsos discipulis Christi, dicebant ad lesum: Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Volens ergo beatus loannes eorum saluti providere et consulere, positus in carcere, cum esset ab eis in brevi per raartyrium discessurus, ne in errore eos relinquat, mittit discipulos suos ad Christum, ut, auditis eius verbis et visis eius operibus, credant qui prius eius testimonio credere nolebant. Ut ergo dubitationi eorum satisfaciat responsio Christi, quaestionem secundum dubitationera eorum formavit, dioens: Tu es, qui venturus es, in mundum ad solvendum vincula originalis culpae?

Secundo quaerunt: Tu es, qui venturus es,m limbum ad dissolvendura vincula reatus poenae? i& isto autera adventu loannes non erat certus, et ideo de isto pro se interrogavit, non de primo. Unde Gregorius in hoc loco: « Non enim loannes, quod Filius Dei esset, dubitavit, sed hic quaerebat, ut quem iam venisse praedicando Salvatorem clamaverat, ipsum etiam ad inferos praecurrendo nuntiaret »; quasi diceret: « Sicut pro omnibus dignatus es nasci, an proomnibus moridigneris, raihi insinua; ut sicut praecursor nativitatis exstiti, ita etiam praecursor morlis flam».

Terlio quaemnt: Tu es, qui venturus es, ad iudicium ad exterminandum vincula corporalis miseriae? quasi diceret: nos ipsi didiciraus per Legem et Prophetas, quod resurrectio erit, in qua amovebitur a corporibus Beatorum omnis defectus miseriae.

Si ergo lu es, qui venturus es ad iudiciura, ut istos corporales defeclus amoveas, nos dubitanles certiflca.

III. Viso de significatione multiplicis status liominum significati per loannis vincula, et etiam de quaestione dubitantium de adventu Christi; restat videre de aperta responsione per mystica opera Christi, cum subinfertur: Respondens fesus, ait illis: Euntes renuntiate loanni quae audistis et vidislis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, pauperes evangelizantur, mortui resurgunt. Prima enim facie non videtur ilia responsio ad factam interrogationem pertinere; sed certe, si vim repraesenlalivam facti diligenter perpendimus; cum « quaelibet Christi actio sit nostra instructio »; videbimus, istam responsionem multum per omnia satisfacere quaestioni. Nam ipse Dominus, qui videbat corda, salisfecit intentioni quaerentium interius potius quam ad quaestionem exterius. Dubitanlibus enim ilhs, an ipse esset Christus, fecit opera, quae nuUus alius nisi Christus facere potuisset, et tollit ambiguitatem, quia mehus creditur factis quam verbis. — Et propter hoc per mystica facta respondit loanni figuranti animas existentes in multiplici vinculo calamitatis et miseriae, dicens primo: Eunles renunliale Joanni, id est animabus circumplexis vinculo originalis culpae, adventum Mediatoris, quia ego sum, qui veni in mundum ad dissolvendum vincula originalis culpae per humanae carnis assumtionem. In signum huius leprosi mundantur, surdi audiunt. — Secundo: renuntiate loanni, id est animabus circumpeditis vinculis reatus poenae, adventum Salvatoris, quia ego sum, qui venturus sum in limbum ad praecidendum vincula reatus poenae per voluntariae mortis assumtionem. Et hoc erit vobis signum, quia caeci vident, claudi ambulant. — Tertio: euntes renuntiate loanni, id est animabus circumvolutis vinculis corporalis miseriae, adventum Salvatoris, quia ego sum, qui venturus sum ad iudicium ad exterminandum vincula corporaUs miseriae per utriusque hominis glorificationem. Signum autem huius est: morlui resurgunt, pauperes evangelizantur.

Primo renunliate loanni, id est animabus exisumtionem ad dissolvendum vincula originalis culpae. Signum autem huius est, quia leprosi mundantur, surdt audiunt. Et bene morbus leprae significat peccatum primi hominis, eo quod, sicut morbus leprae est communis habitationis separativus, totius hominis infectivus et generali generanti assimilativus;

' Coii. D adiungit: Sed huic tei-tiae quaestioni respondet sic primus parens merito primae praevaricationis fuit eiectus de paradiso, corruptus in corpore et in anima et etiam filios infectos peccato originali generavit. Comparatur nihilominus eius peccatum surditati, eo quod ad similitudinem aspidis surdae et obturantis aures suas, ne audiat vocmn venefici incantantis sapienter, quae secundum Isidorum « unam aurem ad terram premit, aliam obtui-at cauda»; sic Adam aurem affeclus clausit terrena et animali affectione sa-. tisfaciendo uxori, ne contristaret delicias suas, et aurem intellectus clausil cauda spe cnnsequendi veniam de peccato, ne audiret vocem Dei praecipientis: Quacumque hora comederis exeo elc. Unde Augustinus: ct Adam utrumque fieri posse credidit, ut et mulieri morem gereret et postea per poenitentiam poeniteret ». — De isto autein adventu dicitur in Psalmo: Qui sedes super Cherubim, manifestare coram Ephraim, Beniamin et Manasse. Excila potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos. Deus, conuerle nos, el osteiule faciem tuam, et salui erimus. — Qui sedes super Cherubim, manifeslare coram Ephraim., Beniamin et Manasse, quasi dicat: tn, qui praesides cunctis caelestibus spiritibus per eminentiam excelientis magnificentiae, manifeslare coram cunctis hominibus per evidentiam humanitatis assumtae. Excita potentiani tuam, scilicet tu, qui inflnitate tuae potentiae cuncta de nihilo produxisti in esse naturae, tu excita potenliam eandem, ut cuncta perflcias in esse gratiae. Et veni, coniungendo primnm Divinitatis ultimo humanitatis in unitate personae, ut per boc salvos facias nos a vinculis originalis culpae. Domine Deus virtutum, converte nos, in pristinam innocentiam, faciendo de impio pium, quod est maioris virtutis et potentiae quam creare caelum et terram. Et ostende faciem tuam, assumtae humanitatis, el salui erimus, a transgressione primi parentis. Propter hoc dicitur ad Ephesios secundo: Jpse est pax nostra, qui fecit utraque unum; sequitur: Veniens evangelizauit pacem vobis, qui longe fuislis, et pacem iis qui prope. Christus nosler reconciliator ad Deum fecil utraque, scilicet Deitatis et humanitatis, unum, personae, et veniens, tanquam verus Mediator concordans cum utroque extremo, evangelizavit videlicet pacem, factam per suum adventum, his qui prope, scilicet ludaeis, ratione datae Legis et factae promissionis; elvobis, quilonge fuistis, scilicet gentibus, quae Legem non habebant et Deum non cognoscebant.

Secundo renuntiate animabus existentibus in poenali angustia, quia ego sum, qui venturus sum ad limbum per acerbae mortis assumtionem et ad

praecidendum vincula reatus poenae. In cuius signum caeci vident, claudi ambulanl. — Caeci dicebanlur sancti Patres existentes in limbo, quia visione divinae lucis erant privati, sed claudi, quia ex una parte non habebant poenam sensus, ex alia autem habebant poenam damni sive carentiae visionis Dei, et hic pes affectuosus fuit eis restitutus per adventum Christi in limbum, cum aperte lucem Divinitatis viderunt. — De primo autem adventu dicitur in flgura Baruch quarto: Et venit mihi gaudium a sancto swper misericordia, quae veniet vobis ab aeterno salutari nostro. Emisi enim vos cum luctu etploratu, reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et iueunditate. — Et licet sit verbum Prophetae loquentis in persona lerusalem et gaudentis de liberatione filiorum Israel, qui erant in Babylone in captivitate sub potestate inimicorum; tamen, quia omnia contingebant illis in figura, potest esse verbum matris Ecclesiae gaudentis de liberatione filiorum suorum, qui erant in limbo in captivitate aliquo modo sub potestate inimicorum. Mater vero Ecclesia emiseral filios suos cimi ploratu et luctu in Babylonem, id est in limbum obscuritatis ab Abel usque ad mortem Christi; sed cum reduxit eos Dominus descendendo in limbum cum gaudio et iucunditate, conferendo eis perpetuitatem gloriae; tunc venit sibi gaudium a Sancto sanctorum, Christo, super misericordia, eo quod liberati fuerunt per effusionem proprii sanguinis Christi.

Tertio renuntiate animabus existentibus in corporali miseria, quia ego sum, qui venturus sum ad iudicium ad exterminandura vincula corporalis miseriae per utriusque hominis glorificationem. Et hoc erit vobis signum, quia mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. — In paupertate et morte notatur duplex miseria, per quam opprimitur genus humanum usque ad diem generalis resurrectionis, ad quam duplicem miserJam omnis alia poenalis miseria potest reduci. Nam in paupertate inlelligitur indigentia necessariorum, sed in morte tolerantia dolorum. — Et de isto adventu dicitur.ggaei secundo: Adhuc ununi modicum, et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam, et movebo omnes gentes. El veniet desideratus cunctis gentibus, et impkbo domum istam gloria; quod adimplebitur, quando corpus humilitatis nostrae, quod est domus Dei, reformabitur ab omni miseria per configurationem claritatis corpori 5 Christi. Quod nobis praestare dignetur elc. rum coram Universitate Parisiensi.

Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, Exodi trigesimo tertio.

Dominus noster Lesus Christus, qui esl veritas aeterna, et ideo virtus Patris et Angelorum et hominum, secundum Augustinum; qui est veritas plma, et ideo emanatio omnium scientiarum et legum, secundum Ambrosium; qui est veritas et ideo causa omnium bonitatum et speculum ctitatnm, secundum Gregorium; ipse illuminet, inflammet, informet et fecundet nos ad aliquid dicendum etc.

Si inveni gratiam. etc. Augustinus: « 0 devota aniraa, quantum fuit desiderium Sanctorum antiquorum videre faciem Christi in humanitate assumta»! Ecce enim, Moyses, gratiosissimus in oculis Dei, nihil principalius requirebat a Deo. Qui vult ergo in tempore adventus gratiae Salvatoris Cliristum venerari et contemplari incarnatum et faciera ipsius speculari desideratam ab omnibus electis Dei, studeat habere gratiam in oculis Dei et non mundi; et sic ostendet ei faciem, quae est imago et figura substantiae Patris.

Invenitur vero gratia in oculis Dei per haec quatuor, scilicet per reverentiam et cultum divini nominis; Exodi trigesirao tertio: Invenisti enim graliam coram me, et te ipsum novi ex nomine. Ita fuit dictum Moysi, magno cultori Divinitatis. — Per amorem sanctimoniae mentalis et corporalis; Proverbiorura vigesimo secundo; Qui diligit cordis munditiam propler gratiam labiorum suorum, id est intellectus et affectus casti, hoMebit amicum regem, Deum. — Per humilitateni innatae mansuetudinis; Ecclesiastici tertio: Quanlo magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam; Lucae primo: Invenisti gratiam apud Deum, dictum est Virgini humili. — Per duleorem sive decorem piae conversationis et religiosae; Esther secundo: Invenit Esther gratiam in conspectu regis, quae non quaesivit muliebrmi cultum, erat enim formosa vakle.

Habenti vero dicta quatuor et per ea obtinenti gratiam Dei ostenditur a Palre gratiarum facies Verbi

incamati, quae quidem est primo gloriosa, et ideo fons et flnis omnium honorum el dignitalum; Apocalypsis primo: Facies eius sicut sol lucet in virtute sua, hoc est maiestas et gloria; Psalmus: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? — Secundo, luminosa, et ideo fons et finis omnium studiorum sive scientiarum et luminum; primae ad Corinthios decimo tertio: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, hoc est in claritate plenaria; Psalmus: Faciem tuam illumina super servum tuum. — Tertio, gratiosa, et ideo fons et finis omniura desideriorum et voluntatum; Esther decimo quinto: Valde mirabilis es, Domine, et facies tua plena est gratiarum. — Quarto, opuknta sive copiosa, et ideo fons et flnis omnium consolationum et delectationum sive requies omnium laborum et calamitatum; Genesis trigesimo secundo: Vidi Deum facie ad faciem, el salva facla est anima mea.

Sermo II

Item, sermo fratris Bonaventnrae editns eadem Dominica secnnda in Conventu Fratrum de Colonia, editns in Capitulo.

Veni, Domine Iesu, Apocalypsis ultimo.

Sacer Evangelista loannes in sua ApocaJypsi, sacro inspiratus afflaraine, pro tempore isto gratiae Salvatoris adventus in verbis invocativis huiusmodi tria in persona Ecclesiae facit. Primo recognoscit reverentissime sui principii sublimem originem, cum dicit: Domine; secundo implorat devotissime divini adventus desideratam consolationem, cum subdit: veni; tertio exprimit iucundissime sui amoris seu affectus fontalem delectalionem, cum addit: Iesu, quod est nomen dulce laudare et nominare.

I. Quantum ad primam partem nota, quod personam Verbi incarnati appellat beatus loannes Domi- num, quia ipse superexcellenter potest omnia, et ideo per ipsum habemus subsistere; ludith ultimo: Ado7iai Domine, magnus es tu et praeclarus in virtute tua. — Supersplendenter novit singula, et ideo per ipsum habemus intelligere; Actuum primo: Domine, qui nosti omnia, antequam fiant. — Superaffluenter diligit cuncta, et ideo per ipsum habemus salvari; Psalmus: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. — Supersapienter regit universa, et ideo per ipsum habemus conservari; Sapientiae nono,- Domine Deus, qui sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturae, quae a te facta est.

II. Quantum ad secundam partem nola, quod divini adventus consolatio est omnibus et ab oranibus imploranda et memoranda. Venit enim ad nos Dei Filius ut mecliator gratiae ad exhibenda remedia pacis et concordiae; ad Ephesios secundo: Veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis qui prope etc. — Ut doctor sapientiae ad dauda documenta pietatis et iustitiae; Osee decimo: Veniet qui docebit vos iustitiam. — Ut pastor animae ad influenda solatia suavitatis internae; loannis decimo: Ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant. — Ut ordinator vitae ad exhibenda exempla sanctitatis et innocentiae; Matthaei vigesimo primo: Ecce, rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam etc.

III. Quantum ad tertium nota, quod nomen Iesu est nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, sicut dicitur Actuum quarto. Et ideo est nobis super omnia amandum, venerandum et desiderandum. Ipsum enim nomen Iesu est tam mirificum, tam gloriosum, tam gratiosum, quod scriptum lucet sive resplendet; loannis decimo nono. — Meditatum recreat et delectat; ad Galatas ultimo o. — Nominatum dirigit et confortat; ad Colossenses secundo K — Invocatum animal et inflammat; ad Hebraeos quarto. — Praedicatum clarificat et illustrat;.secundae ad Corinthios quarto. — Disputatum solidat et confirmat; Actuum decimo quinto -*. — Lectum ampliat et dilatat; Apocalypsis primo s. _ Depietum intonat et inclamat; ad Hebraeos duodecimo. — Ruminatum suavificat

et laetificat; ad Hebraeos duodecimo. — Contemplatum elevat et sublimat; secundae ad Corinthios duodecimo. — Desideratum componit et ordinat; ad Philippenses primo. — Honoratum perficit et salvat; primae Petri secundo.

Sermo III

Sermo fratris Bonaventurae editus secunda Dominica de AdTentu in ecclesia cathedrali Lugdnni, coram clero et populo.

Cum audisset Joannes in vinculis opei'a Christi, mitlens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectanms? Matthaei undecimo.

Dominus noster Lesus Cliristus, qui dignatus est venire ad nos sicut regula vitae aeternae, sicut doctriha sapientiae supercaelicae, sicut forma iustitiae evangelicae, ipse de fonte suae lucis nos irradiet, de fonte suae suavitatis nos reficiat, de fonte suae bonitatis nos fecundet, ut possimus etc.

Cum audisset loannes etc.

In isto Evangelio hodierno continetur quaestio, quam proposuit praecipuus discipulus veritatis, loannes Baptista, quam etiam optimus magistrorum dissolvit Dominus Lesus Cliristus, respondens: Caecivi- (icnt, claiuU ambulant etc. Quaesivit autem loannes, non quia de persona Domini dubitaret, sed ratione nobilis mysterii, quo, secundum Glossara i, « Lex ad Evangelia transmittit »; ratione commissi officii, quo scire volebat, utrum deberet eum nuntiare inferis; ratione proprii magisterii, in quo quod per se non poterat satisfacere discipulis satisfaceret per ipsum superiorem magistrum. In pi-oponendo ergo quaestionem loannes ostendit se plenum pietate, Dominus vero in solvendo ostendit per illa septem, quae respondit, se esse universaleni mundi Reparatorem et plenum gratiae et veritatis '-.

I. Notandum quantum ad omnia intelligenda praedicta, quod homo factus ad imaginem Dei et similitudinem per hoc fuit capax et particeps pro modo possibilitatis suae earum conditionum nobilium, quae 7 sunt in Deo sicut in sua fontali origine. Deus autem est fons lucis, ac per hoc homo formatus factus est particeps aeternae lucis per sapientiam; fons virtutis, ac per hoc homo factus est particeps aeternae virtutis per constantiam; fons puritatis, ac per hoc homo factus est particeps aeternae puritatis perpwdicitiam; fons legis iustitiae, ac per hoc homo factus est particeps legis iustitiae per obedientiam; fons immortalitaiis, ac per hoc homo factus est particeps aeternae vitae per impassibilitatem; fons opulentiae, ac per hoc homo factus est particeps aeternae opulentiae per universorum possessionem; fons felicitatis aeternae, ac per hoc homo factus est particeps aeternae felicitatis per quandam inchoatam beatitudinem.

II. Verumtamen, cum peccatum sit aversio ab in- r commutabili bono et conversio ad commutabile bonum, necessario subsecutum est ad peccatum primi parentis, ut, quia recessit cum tota posteritale a Deo, evenerit, quod, dum recessit a fonte lucis, factus est ignarus, ac per hoc caecus; dum recessit a fonte f virtutis, factus est infirmus, ac per hoc claudus; dum recessit a fonte puritatis, factus est immundus, ac per hoc leprosus; dum recessit a fonte iustitiae, factus est inobediens, ac per hoc surdus; dum recessit a fonte opulentiae, factus est pauper et egenus; dum recessit a fonte vitae, factus est mortalis et necessitati moriendi addictus; dum recessit a fonte felicitatis, factus est miser, ac per hoc calamitosus. Sed quia impossibile erat, quod per se consurgeret caecus ad lucem, claudus ad rectitudinem, leprosus ad munditiam, surdus ad auditum, mortuus ad vitam, pauper ad opulentiam, miser ad felicitalem; ideo aut necesse erat, hominem in his miseriis derelinqui, aut a fonte bonitatis per condescensionem misericordiae visitari. Ex quo apparet multiformis necessitas nostra, ex cuius consideratione misericordia Dei fuit dulciter inclinata, iuxta quod figuratum fuerat Exodi tertio: Vidi afflictionem populi mei in Aegypto etc. Et descendi, ut liberem eum.

III. Ex harum autem afiflictionum septem spiritualium praemissarum consideratione sancti Patres clamabant ad Deum Patrem, ut mitteret quem missurus erat. — In harum etiam consideratione nos humihari debemus, cum simus caeci per ignorantiam, claudi per virtutis amissionem, leprosi per

immunditiae turpitudinem, surdi per malignilatem, morlui per gratiae absentiam, pauperes per defectum meritorum, infelices per multitudinem poenalitatum. — Ex harum tandem consideratione assurgere debemus ad implorandum adventum gratiae lesn Christi. — Clarescit etiam nobis ex his septem, quanta fuerit necessitas a parte nostra, ut Filius Dei in hunc mundum veniret. — Clarescit etiam ex his modus adveniendi ipsius et dignitas, propter quae sacer et sanctificatus praecursor loannes non immerito suis discipulis septem sacramenta praefata sui adventus per propriam et specialem quaestionem ad Dominum et ordinariam solutionem reserari volebat, dicens: Tu es, qui venlurus es, an alium exspeclamus? et audiens: Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, et beatus, qui non fuerit scandallzalus in me. Quia enim Christus venit ad septem incommoda relevanda praemissa, ut novis remediis et contrariis opponendo pericula pelleret; ideorespondit septem, ut simul assereret et probaret, se venisse secunduai septiformem necessitatem praemissam, quasi secundum septiformem proprietatem septem diebus conditionis primariae mirabiliter consonantem. — Ostendit etiam de his septem, quae respondit, septiformem utilitatem evidentem sui niisericordis adventus.

IV. Venit ergo secundum praemissa ut lux ignoranin tenebris non maneat; Isaiae trigesimo quinto: Tunc aperientur oculi caecorum. — Ut virtus infirmorum per exempla virtutis; Isaiae quadragesimo: Ecce, Dominus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabilur; et Isaiae trigesimo quinto: Tunc saliet sicut cervus claudus. — Ut sanctitas immundorum per Sacramenta salutis; loannis primo: 'cce, /Iccwm Dei, ecce, qui tollit peccatum mundi. Hic esl, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est; quarti Regum quinto: Vade et lavare septies in lordano. — Ut legislator inobedientium per praecepta claritatis; Isaiae trigesimo tertio: Dominus legifer noster, ipse satvabit nos; Isaiae trigesimo quinto: Aures surdorum patebunt. — Ut vita mortuorum per charismata Spiritus sancti; loannis decimo: Ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant; ad Romanos quarto: Qui vivificat mortuos et vocat ea quae non simt tanquam ea quae sunt. — Ut copia pauperum per consilia Evangelii provehentis;.ggaei secundo: Et veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria; Isaiae vigesimo nono: Pauperes homines in sancto Israel exsultabunt. — Ut beatitudo miserorum per praemia paradisi glorificantis; Matthaei vigesimo quinto: Ecce, sponsus venit, exire obviam ei; Lucae vigesimo secundo: Vos estis, quipermanjistis mecum in tenlationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibalis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.

Recognoscentes ergo, Fratres, supra dicta beneflcia adventus Filii Dei, his sanctis diebus recurramus ad eum sicut ad fontem lucis, fontem virtutis, fontem sanctitatis, fontem legis, fontem immortalilatis, fontem opulentiae, fonteni felicilatis; ut sic hberemur a septem defectibus praemissis nostris.

Sermo IV

Item, sermo fratris BonaTenturae editus Parisius eadem Dominica secnnda de Adventu, coram Fratribus omnibus in Capitulo de mane.

Erit radix lesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt, ad Romanos decimo quinto.

Dominus Lesus, qui exivit per aelernam generationem a Patre et venit in mundum per carnis assumtionem, ipse in quantum lux omnium scietitiarum et luminum nos illuminet, in quantum fons omnium bonitatum et sanctitatum nos informet, in quantum Verbum universarum rationum viventium nos irradiet et erudiat, ut possimus ad suam laudem '1 etc.

Erit radix lesse etc. — In hac Epistola hodierna allegat Aposlolus ad Romanos decimo quinto auctoritatem, quam sumit de Isaiae undecimo-, in qua exphcat adventum Salvatoris et ostendit, quod iste adventus est pro Ecclesia, quamvis processerit de synagoga. Unde Isaiae nono: Verbum misit Dominus in lacob et cecidit in Israel, id est in populum christianum, veros ludaeos et vere Dominufii videntes. Describitur autem adventus Christi in verbo praesenti quantum ad tria, scilicet quantum ad orlum nobilissimum, quantum a.(i profectum &e progressum gratiosissimum et quantum ad fructumsaluberrimum. Primum, ibi: Erit?-adix lesse; secundum, ibi: et quiexsurget regere gentes; tertium.

ibi: in euin gentes sperabunt. Haec tria similiter declarat clarius ad Titum secundo: Apparuit gralia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, quoad primum; erudiens nos, ul, abneganles impielatem et saecularia desideria, sobrie el iuste et pie vivamus in hoc saeculo, quoad secundum; exspectantes beatam spem. et adventum gloriae niagni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, quoad tertium.

Quantum ad primam partem scire debemus, quod, sicut duplex est regio, scilicet caelestis et infernalis, sic duplex est genus radicum et plantationum in boc mundo; unde dicitur Matlhaei decimo quinto: Omnis planlatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. Secundum ergo quod est duplex plantatio, una scilicet caelestis, alia infernalis, sic duplex esl radix, una scilicet plantationis caelicae, alia plantationis gehennae.

I. Radix vero planlationis caelicae est Filius Virtatem in tactu, cui attestatur in Christo passibilitas carnis; Isaiae quinquagesimo tertio: Ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti, non est ei species neque decor etc. — Profunditatem in situ, cui attestatur in Christo humilitas mentis; iob vigesiiiio nono: Radix mea aperta est.lecus aquas, humilitas enim ad se trahit humorem gratiae sicut radix. — Fecunditatem in fructu, cui attestatur in Christo virtus Divinitatis; ad Romanos undecimo: Si radix sancta, et rami; Lucae primo: Quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. — Haec vero radix plantationis caelicae pullulat incessanter charismata spiritualia; Isaiae undecimo: Egredietur virga de radice lesse, et flos de radice eius ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini. — Lumina sapientialia; radix enim omnis cognitionis in via est Verbum incarnatum, et radix omnis cognitionis in patria est Verbum increatum; Ezechielis decimo septimo: Aquila grandis magnarum alarum etc. Venit ad Libanum et tulit medullam cedri. Et tulit de semine terrae et posuit illud in terra pro semine, ut jirmaret radicem super aquas multas; in superficie posuit illud, cumque germinasset, crevit in vineam latiorem humili statura, respicientibus ramis eius ad eam, et radices eius sub illa erant. — Exercitia iustitialia; Ecclesiastici vigesimo quarto: Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine Sanctorum detentio mea. Quasi cedrus exaltata sum in Libano etc. In electis meis milte radices. Ubi ponil sapientia sex arbores, per quas significatur exercitalio virtutum, scilicet cedrum, cypressum, palmam, rosam, olivam et platanum. Exercitatur enim iustus in actionibus virtuosis quoad lumina fidei, quoad solatia caritatis, quoad tolerantiam adversitatis, quoad condescendentiam pietatis, quoad aedificationem Ecclesiae universalis.

II. Sed huic radici et huic plantationi caelicae adversatur radix plantationis infernalis et eius plantatio gehennalis, quae quidem non est essentia, sed casus ab illa; secundum illud Psalmi: Evellet radicem tuam de terra viventium. Hanc eradieabit Dominus, secundum illud Malthaei tertio: lam enim securis ad radicem arborum posita est; securis est divina iustitia. Istaautem radix plantationis inferni est triplex, scilicet infructuosa per concupiscentiam oculorum; lob trigesimo: Radix iuniperorum erat cibus qorum; arbor iuniperi est aspera et spinosa, sed radicem habet mollem, quia avari appetunt spinas divitiarum. — /1 mara per concupiscentiam carnis; ad Hebraeos duodecimo: Ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur mulli. Haec est quae ingreditur blande, novissima autem illius amara quasi absinthium. — Venenata per superbiam vitae; Isaiae decimo quarto: De radice enim colubri egredietur regulus, id est error schismaticus vel haereticus, qui ortum habent a superbia vitae. — De hac triplici radice infernali dicitur Ezechielis decimo sexto: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, id est negotiationis, hoc est avaritia, pater tuus Amorrhaevs, hoc est diabolus per superbiam vitae, et mater tua Cethaea, hoc est concupiscentia carnis. Haec autem radix infernalis plantationis pullulat peccata culparum et calamitates miseriarum in praesenti et incendia poenarum sempiternarura in futuro.

Sermo VI.

Item, sermo fratris Bonaventurae Parisius coram Universitate secunda Dominica de Adventu prolatus.

Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ad Romanos decimo quinto.

Pro tempore islo adventus gratiae Salvatoris in verbis his duo facit Apostolus: innuit sacrarum Scripturarum de Christi adventu, vita et morte loquentium multiformitatem, cum dicit: Quaecumque scripta sunt; Glossa: « De Christo ». Secundo exprimit Verba securis elc. suinsimus ex B.

causam, quae movit scribenles, universalem scilicet nostram utilitatem, cum dicit: ad nostram doctrinam scripla sunt.

Notare itaque possumus ad nostram doctrinam, quod quaedam legimus scripta in Christo, quaedam de Christo, quaedam a Christo et quaedam p7-o Christo. — Invenimus enim quaedam scripta in Chrislo sub ratione exprimentis et continentis christianam religionem, et hoc tripliciter, scilicet, si est in exemplo immutabiliter explicante claritatem exemplorum; Psalmus: In libro tuo omnes scribenlur, id est « in me », dicit Filius, quem dedisti omnibus formam. — In vita indelebiiiter conservante dignitatem meritorum; Isaiae quarto: Sanclus vocabitur omnis, qui scriptus est in vita in lerusalem. — In signo memorabiliter praesenlante necessitatem flliorum; Isaiae quadragesimo nono: Ecce, in manibus meis descripsi te, muri tui coram oculis meis semper.

De ipso sub ratione intendentis et exseqnentis nostram redemptionem, et hoc tripliciter, scilicet de ipso aeternaliter generato; Matthaei secundo: Diclum est per Prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur; haec enim Scriptura respicit mirabilem illam dignationem in nostrae carnis assumtione. — Temporaliter incarnato; Psalmus: In capite libri scriptum est de me; haec enim Scriptura respicit aeternam voluntatem de nostra reparatione. — Immortaliler resuscitato; Lucae ultimo: Necesse est, impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me; haec Scriptura respicit finalem illam utilitatem in beatiflcatione nostra totali.

Ab ipso sub ratione dirigentis et disponentis humanam conditionem, et hoc tripliciter. Scriptum est enim ab ipso in tabulis lapideis ad directionem ignorantiae viatorum; Exodi trigesimo secundo: Scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. — In animabus beatificandis ad perfectionem excellentiae comprehensorum; Apocalypsis tertio: Qui vicerit, scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Deimei, novae lerusalem, quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novum. — In pulverihus terreis ad declarationem nequitiae peccatorum; loannis octavo: Inclinans se deorsum, digito seribehat in terra; item leremiae decimo septimo: Recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.

Pro ipso sub ratione possidentis et requirentis > nostram snbiectionem, et hoc tripliciter, pro ipso scilicet honorando singulariter propter irrefragabilem potentiam; Matthaei quarto: Scriptum est: Doniinum Deum tuum adorabis et illi soli servies. — Audiendo suaviter propter incomparabilem sapientiam; Matthaei quarto: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. — Praedicando laudabiliter propter ineffabilem clementiam; Psalmus; Scrihantur haec in generatione altera,etpopulus,qui creahitur, laudabit Dominum.

Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus, ad Romanos decimo quinto.

II. In verbis istis triplex notatur Scripturae sacrae utilitas secundum triplicem vim ipsius animae: est enira utilis ad erudiendum rationalem contra ignorantiam, ad fortificandum irascibilem contra impatientiam, ad consolandum concupiscibilem contra tristitiam. Propter primum dicit, quod ad nostram doctrinam; propter secundum: ut per patientiam, quam scilicet suadet Scriptura; propter tertium addit: et consolationem Scripturarum spem habeamus.

I. Quantum ad primum notandum, quod ad nostram eruditionem Scriptura sacra continet repreheisionem peccatorum, ut ingerat dolorem; comminationem suppliciorum, ut incutiat timorem; propositionem mandatorum, ut excitet ad laborem; oslensionem exemplorum, ut stimulet per pudorem; promissionem heneficiorum, ut alliciat ad amorem. — De primo, leremiae decimo septimo: Peccatum De luda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, in quo notatur indelebilitas, donec fuerit per confessionem revelatum; tunc enim fit quod dicitur Michaeae ultimo: Deponet iniquitates nostras etproiiciet in profundum maris omnia peccata nostra, quia non requiret illa ultra ad puniendum. — De secundo, De primaead Corinthios decimo: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverujt, et sequitur: Scripta sunt autem ad correptionem nostram, scilicet, utex consideratione punitionis illorum timeamus similia committere. — De tertio, Exodi vigesirao quarto: oe Ascende ad me in montem et esto ibi, daboque tihi duas tabulas Iwpideas et Legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas fllios Israel, scilicet observare quae praecipio; notandum, quod praecipit Dominus. Tuderlinis G et H, qui non pauca sermonum Bonaventuriano-

— De quarto dicitur ad Romanos quarto de Abraham, qui cont?'a spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium, et sequitur: Non est autem scriplum tantum propter ipsum, sed et propter nos; verecunduni enim valde est Sanctorum praecedentium exempla non imitari; propter quod dicitur Isaiae vigesimo nono: Non modo confundetur lacob, nec modo vultus eius erubescet, sed eum viderit filios suos, opera manuum mearum, in medio sui sanclificanles nomen meum. — De quinto, Psalraus: Quoniam aedificabit Dominus Sion, et videbitur ingloriasua, etsequitur: Scribantur haec in generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum, cognoscentes scilicet, quanta bona conferat Dominus electis suis; Psalmus: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Dominel II. Quantum ad secundum notandum, quod inter. alia, quae nos informant ad patientiam, sunt ea quae scripta sunt de Christo, qui est exemplar patientiae nostrae. De ipso autem multa scribiintur, videlicet promptitudo obedientis, mansuetudo conversantis, amaritudo patientis, rectitudo iudicantis, magnitudo regnantis. — De primo, Psalmus: Jn capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam etc.; ad Philippenses secundo: Factus obediens usque ad mortem. Istius consideratio facit nos obedientiam patienter portare, quando innocens Dominus tam duram obedientiam a Patre accepit; ideo dicitur primae Petri secundo: Si bene facientes patienter sustinetis; haec est gratia apud Deum. — De secundo dicitur loannis duodecimo: Turba multa, quae venerat ad diem festum, post: Et invenit Lesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est: Noli timere, filia Sion, ecce, rex tuus venit, sedens super pullum asinae. Si vilipendamur et vilificemur ab aliis, (cogitemus), quia Filius Dei non fastuosus, sed humilis venit; ideo dicitur Ecclesiastici secundo: In humilitate lua patientiam habe, id est, quando ab aliis humiharis et vilificaris. — De tertio, Matthaei vigesimo sexto: Scriptum est: Percutiam pastorem, scilicet crucifigi permittendo, et dispergentur oves gregis; Lucae decimo octavo: Ecce, ascendimus lerosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt de Filio hominis etc. Istud nos informet ad patientiam in adversis, si tanta pro nobis FiUus Dei sustinuit; ideo dicitur ad Hebraeos duodecimo: Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consum.maiorem lesum, qui, p7-oposito sibigaudio, sustinuit crucem. — De quarto dicitur i Apocalypsis primo: Quod vides scribe in libro, et sequitur de iudice: Vox illius tanquam vox aquarum multarum, et de ore eius gladius utraque parte acutus exibat. Iste gladius est sententia recta et dura contra malos, incidens eos et puniens quantum ad animam et quantum ad corpus. Istud inforraet nos ad patientiam in labore poenitentiae, ut non deficiamus, quia poena parata est deflcienlibus; Ecclesiastici secundo: Qui timent Dominum custodiunt mandala illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, dicentes: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini elc. — De quinto dicitur Apocalypsis decimo nono: Habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominanlium. Istud inducit ad compatiendum aliis et ad supportandum invicem defectus, ut invicem cum illo regiiemus; ideo dicitur ad Ephesios quarto: Cum patientia supportantes invicem in caritate; ad Colossenses tertio: Induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitalem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem el donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam etc.

III. Quantum ad tertium notaiidum, quod consolari nos debet memoria apud Deum nostrae operationis; forma nobis data sanctae dilectionis; locus devotae orationis; sermo sanctae exhortationis; merces aeternae retributionis. Haec enim omnia scripta sunt ad utilitatem et consolationem nostram. — De primo, Lucae decimo: Gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in caelis; Isaiae quadragesirao nono: Nunquid oblivisci potest mater infantem suum? et post: In manibus meis descripsi te. Hoc debet nos multum consolari, quod Deus sic recordatur de nobis; Isaiae quadragesimo: Consolamini, consolamini, popule meus. — De secundo dicitur Lucae decimo, cum ille peteret, quid faciendo vitam aeternam haberet, dixit: In Lege quid,scriptum estf quomodo legis? Diliges Dominum Deum tuum etc. Haec est via directa ad vilam, sicut odium est via ad mortem. Hoc debet esse nobis magna consolatio, quod ostendit nobis Dominus viam salutis; Isaiae quadragesimo nono: Consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebilur. — De tertio, Matthaei vigesimo primo: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur, ibi enim frequenter multa consolatio recipitur; Fsaiae ultimo dicitur de illis qui frequentant

ecclesiam et oralionis locum: Quomodo, si cuinialer blandiatur, ita et ego consolabor vos, et in le- rusalem consolabimini. — De quarto, Malachiae tertio: Locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum. proximo suo, et attendit Dominus et audivit, et scriptus est liber monumenti corani eo; et Dominus de talibus ait: Parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. De iioc autem debemus multum consolari, quia Deus orania bona verba nostra in scriptum redigit; primae ad Thessalonicenses quarto: Consolamini invicem in verbis istis, quae scilicet de Deo loquimur. — De quinto, Apocalj'psis decimo quarto: Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriunlur etc. Hoc debet esse nobis magna materia consolationis, quod illi qui moriuntur in manibus Domini, hoc est in bono statu, transeunt in continenti ad regnum; lob decimo quinto: Nunquid grande est, ut consoletur te Deus? supple: immo.

llem notandura, quod est deleclatio carnalis delectationis peccatorum, purgationii temporalis delictorum, materialis relevationis afflictorum, spiritualis refectionis amicorum, aeternalis fruilionis Beatorum. — De primo, Zachariae decimo: Somniatores frustra locuti sunt, vane consolabantur; Lucae sexto: Vae vobis divitibus, quia habetis con- solationem vestram! — De secundo, Psalmus: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt; lob sexto: Haec mihi consolatio, ut affligens me dolore, non parcat. — De tertio, Isaiae duodecimo: Conversus est furor tuus, et eonsolatus es me; ludith octavo: Exspectemus humiles consolationem eius. — De quarto, Psalmus: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam; secundae ad Corinthios primo: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni <nbulatione nostra; Threnorum primo: Adduxisti diem consolationis. — De quinto, Matthaei quinto: Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; Lucae decimo sexto dixit Abraham divili damnato de Lazaro: Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.

Sermo V

Item, sermo fratris Bonaventurae iu Conventu Lngdani editns in Capitulo coram.... eadem Dominica In mane.

Deus aulem spei repleat vos omni pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti, ad Romanos decimo quinto i.

In verbis his Apostolus, maximus zelator humanae salutis, pro isto sacro tempore Christi adventus optat Christianis quinque, quae sunt eis valde necessaria, scilicet serenitatem sive suavitatem beatae aeternitatis, cum dicit: Deus autem spei repleat vos omni gaudio; ad Philippenses quarto: Gaudete in Domino semper, ilerumdico: Gaudele. — Tranquillitatem sive quietem silentii devotae mentis, cum dicit: et pace; ad Philippenses quarto: Etpax Dei, quae exsuperat omnem sensum, cuslodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Iesu. — Sinceritatem seu puritatem fidei Christi Divinitatis et humanitatis, cum dicit: m credendo; secundae ad Timotheum secundo: Si non credimus, ille fidelis permanet, negare se ipsum non potest. — Soliditatem sive integritatem spei aeternae felicitatis, cum dicit: ut abundetis in spe; secundae ad Corinthios primo: Ut spes nost?-a firma sit pro vobis. — Firmitatem sive perseverantiam in fortitudine geminae carilatis, cum addit: et virtute Spiritus sancti; ad Romanos octavo: Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque Virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, nequeprofundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro; supple: geminata ad nostrum exemplum.

Sermo VI

Dominica secunda de Adventu sermo fratris Bonaventurae, quem explicavit ad petitionem reginae Franciae in illa die.

Cum audisset loannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?

In isto Evangelio, quod sumitur de Matthaei undecimo, quatuor principaliter continentur. — F mum est venerabilis Baptistae mirabilis devotio et amor ad Christum, qui etiam in carcere satagebat et zelabat clarificationem nominis eius et ipsum mentibus discipulorum suorum praecordialiter imprimere nitebatur.

Secundum est mysterialis et nobilis quaestio, quam per discipulos dubios non dubius ipse, sed plenus fide et pietate et zelo communis aedifiicationis Christo magistro direxit.

Tertium notabilis et universalis Christi ad propositam sibi quaestionem satisfactio respondens et

nuUum debere dubitare, eum esse universaleni mundi Reparalorem propter septem illa, quae exercebat in mundo, quoniam venerat in mundum et vivebat et agebat in mundo ut caecorum, id est ignorantium, clarilas; claudorum, id est spiritualiter debilium, soliditas; leprosorum, id est immundorum, sanctitas; surdorum, id est inobedientium, lex et verilas; mortuorum in peccatis vita et immortalitas; pauperum Dei saturitas; perseverantium et non a fide cadentium felicitas.

Quartum est ipsius dilecti Praecursoris propter aartmn. suspicatiouem turbarum tacita per Christum excusatio et miranda eiusdem de conslantia mentis, iustitia austeritatis, vita sanctitatis et doctrina veritatis commendatio.

Sermo VII

Item, sermo fratris Bonaventurae editus Lugdnni in domo Praedicatorum, praesente curia Eomana ibidem.

Lignum vitae desiderium veniens, Proverbiorum decimo tertio.

Describitur in verbis his adventus Christi in carnem tripliciter, scilicet ut universaliter peroptatus, ibi: desiderium; ut singulariter praeoptandus, ibi: lignum vitae; xi praesentialiter exhihitus, h:

I. Circa primum nota, quod adventum hunc Pars I. sancti Patres desideraverunt ex quadruplici consideratione, scihcet ex consideratione miseriae iniquita- ™°' tis, quae est pronitas ad malum, et tali modo desiderabat David, in iniquitatibus conceptus; Quemadmodum desiderat cervus ad fonles aquarum, ecmida. ita desiderat anima mea ad le, Deus. — Miseriae infirmitatis, quae est difficultas ad bonum, et hoc modo desiderabat lob: Quis mihi tribuat auditorem, ut desideiHum nieum audiat Omnipotens? Tertia. — Miseriae caecitatis, quae est ineptitudo ad cognoscendum verum, et hoc modo desiderabat Tobias:

Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video? et tertii Regum decimo:

Universa terra desiderabat vultum Salomonis, ul Qnaria. audiret sapientiam eius etc. — Miseriae captivitatis, quae est impedimentum ad aeternum regnum, et 1 Ex A fol. 33 V. hoc modo fuit desiderium in Daniele; Danielis decimo: Daniel, vir desideriorum, intellige verba, quae ego loquor ad le, et sta in gradu luo. Desiderabat enim, ut Christus veniret sicut iustificatio contra miseriam iniquitatis, sicut corroboratio contra miseriam infirmitatis, sicut illuminatio contra miseriam caecitatis et sicut liberatio contra miseriam captivitatis.

I[. Nec poterat Christus venire melius contra has miserias, quam quod veniret sicut lignum vitae. Si autem attendamus lignum vitae huiusmodi, scihcet Christi propter nos incarnati originem, invenimus, quod est lignum vitae purissimae; Genesis secundo: Produxit Dominus Deus de humo lignum vitae in medio paradisi; quarti Esdrae secundo: Lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur. — Dispositionem, invenimus, quod est lignum vitae pukherrimae; Levitici vigesimo tertio: Sumetis vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium etc. — Fructum, invenimus, quod est Wgnum vitae plenissimae; Apocalypsis ultimo: Ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fruclus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. — Situm, invenimus, quod esl lignum vitae promptissimae; Genesis secundo: Lignum etiam vitae in medio paradisi; Canticorum secundo: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios.

III. Istud vero lignum vitae Christus fuit plenus pulcritudine viae; Proverbiorum tertio: Viae eius viae pulcrae, et omnes semitae illius pacificae. Li- gnum vitae est his qui apprehenderint eam. — Plenus dignatione clementiae; Matthaei vigesimo primo: Venit tibi mansuetus. — Plenus illustratione sapientiae; loannis duodecimo: Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. — Plenus religione sive perfectione vitae; Lucae duodecimo: Ignem veni mittere in terram; Matthaei quinto: Non veni solvere Legem, sed adimplere. — Plenus remuneralione gloriae; Apocalypsis vigesimo secundo: Ecce, venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.

Chapter 2 of 64