Skip to the text

Feria sexta in Parasceve

Christus in utero Virginis fuit conceptus sine virginitatis corruptione et natus sine violenta corporis apertione, oportet, quod Spiritus sanctus ipsum doceat.

Secundo, ad hoc, quod homo digne suscipiat e corpus Christi, oportet, quod habeat robur perfeclae virtutis ad conformationem Sacramenti. — Audivi de quodam laico, qui magnam fidem habuit in Sacramento altaris; infirmabatur, nec poterat retiiiere; et cum presbyter non audebat ei dare corpus Christi, rogavit, saltem ut permitteret eum videre; et cum vidit, dixit: Domine, quam libenter te reciperem; et cura sacerdos iam recessit, fecit ipsum vocari et dixit: Ex quo non possum recipere Salvatorem meum, permittatis, domine, quod lavetur pectus meum, et ponatur raanutergium super pectus meum, et ponatis super pectus meum Salvatorem meum. Quod cum fecisset, omnibus videntibus, corpus Christi penetravit eius pectus et pervenit ad cor, et tunc cum magna consolatione decessit. — De magistro Hugone de sancto Victore, qui magnae fldei fuit, legitur-, quod cura infirmaretur usque ad mortem, venit ad eum sacerdos,qui illo die celebraverat; et rogavit eum magister Hugo, quod

Sermo de mysterio redemptionis nostrae.

Vidi, et ecce, in medio throni et quatuor unimalium et in medio seniorum Agnum stantem etc.

(Prothema). Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno, Apostolus ad Hebraeos. Thronus gratiae, Virgo Maria; thronus misericordiae, crux Christi. Quia sumus miseri, indigemus misericordia; quia sumus peccatores, indigemus gratia; adeamus igitur etc. Hodie coniuncli sunt Mater sive thronus gratiae et thronus raisericordiae, scilicet Virgo Maria et crux Christi. Stabant enim iuxta crucem etc. Rogemus ergo etc.

Vidi, et ecce etc. Dictum est de coena quanxnvR ad couvivii apparatura, convivandi modum et convivarum elegantiam; nunc dicendum est de mysterio redemptionis nostrae, quod describitur nobis ut pium et redemptivum in passione, quod tangitur Eadem fere narrantur de S. Virgine luliana de Falcone- Huic Sacramento debemus conformari: primo per sanctitudinem pudiciliae; et ideo dicit: vestros accingetis. Secundo, per promptitudinem. obedientiae; et ideo dicit; calceamenta in pedibus, scilicet ut sine offendiculo ambulare possimus. Unde Apostolus: Calceati pedes. Tertio debemus ei conformari per fortitudinem patientiae; et ideo dicit: baculos in manibus. Quarto deberaus ei conformari per sollicitudinem vigilantis prudentiae, in quo notatur virtus temperantiae; ideo dicit: Festinanter comedetis, non haesitando. — Ex praedictis colligitur, quod ad esum istius Sacramenti septem virtutes requiruntur: tres theologicae: fldes, spes, caritas, quae sit caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Requiruntur etiam quatuor cardinales, quae tactae sunt; et cum habueriinus istas virtutes, dicet Dominus: Comedite, amici, et bibite et inebriamini. Et si fueris sine istis virtutibus, dicet tibi: Amice, ad quid venisti? Osculo Filium hominis tradis? iuxta illud Apostoli: Qui indigne manducat iudicium sibi manducat. Rogabimus Dominum etc. ibi, cum dicitur: tanquam occisum. Agnus enim, de quo locuti sumus, non tantum edebatur, sed etiam immolabatur. Est enim Sacramentum et sacriflcium; signum est reraemorativum eius, ut est sacriflcium; unde Apostolus dicit, quod morlem Domini annuntiamus, quotiescumque illud celebramus et accipiraus. Si istam occisionem Agni consideremus exterius quantum ad impietatem ipsorum cruciflgentium, ipsa fuit irapiissima et crudelissiraa; si quantum ad voluntatem Patris et Filii, ipsa fuit piissima: a parte ludaeorum impiissima, quia voluerunt eum exterminare, ex parte Dei piissima. Et est triplex causa, quare Dominus voluit, ipsum occidi, scilicet arf so/- vendum redemptionis nostrae pretium, ad prosternendum humani generis inimicum, et ad probandum perfectae virtutis exemplum. Eramus enim servi, et ideo indigebamus pretio redimente; eramus victi, et ideo indigebamus pugile triumphante; eramus caeci, et ideo indigebamus exemplo dirigente. Et ideo Deus Pater voluit, hunc Agnum occidi, ut eo hberareraur a servitute et evadereraus diabolicam tyrannidem et perveniremus ad veritatera.

[. Prima ergo causa est ad solvendum redemplionis nostme pretiim; unde Petrus: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversalione palernae traditionis, sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati, Christi, et incontaminati. Loquitur Petrus universitati salvandorum, qui praecesserunt, sunt et erunt. Omnes erant per peccatum servi; unde dicitur: Gratis venundati estis et sine argento redimemini. Et ad omnes oportuit, quod pretium esset conveniens et sufjiciens. Tale pretium fuit Christus; quia enim ipse fuit homo, et iiomo debuit; ideo ipse secundum quod homo prelium conveniens fuit; et in quantum Deus fuit pretiuni sufficieiu. Et nuUa creatura essepotuit, quia nulla creatura est, quae valeat universitatem salvandorum. Per solum ergo istum Agnum redempli sumus; loannes Baptista: Ecce, Agnus Dei, ecce, qui tollit peccatum mundi. Et sicut praevaricatio facta fuit in ligno, sic pretium fuit suspensum in ligno. Unde nullus salvatur nisi per istum Agnum; quod bene figuratur in Apocalypsi, ubi dicitur, quod nullus salvabitur de numero eorum qui adoraverunt besliam, et nemo eorum quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni; omnes ab origine mundi salvantur in sanguine huius Agni; ideo dicitur occisus ab origine jnundi. — Unde ista redemptio et pretium figurata fuit in morte Abel et in omnibus sacriflciis. Nullum pretium fuit sufficiens nisi istud quod potuit Deum placare et peccata hominum purgare. Solus Christi sanguis fuit talis. De illo in Levitico: Si obtulerit agnum coram Domino, ponet manum suam super caput victimae suae, fundentque filii Aaron sanguinem eius per circuilum altaris. — Altare locus est sacrificii et divinae placationis; Adam transgressus fuit, sed Filius Dei se voluntarie humiliavit usque ad mortem, et in tantum, quod Deus Pater non potuit istam placationem non acceptare; ad Hebraeos: Christus, assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius el perfectius tabernaculum, non manufactum, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Illa sacrificia tantum erant signa istius veri sacrificii; unde differebant sicut umbra et veritas; et tamen aliquid efficaciae habebant, quia signa huius erant.

Ilem, est istud pretium purgativum animi a peccatis; unde quaerit unus de senioiHhus in Apocalypsi: Hi qui amicti sunt slolis albis, qui sunt et unde venerunt? Et respondetur ei: Hi sunt, qui venerunt de magna tribulalione et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Et alibi in Apocalypsi: Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. — Quomodo me, quoniam non contingit me? Verum esl corporaliter; unde oportet, quod nos contingat spiritualiter; et contingit, si adhaereamus ei per fidem, spem et amorem el compassionem; aliter non lavat te. Apostolus ad Hebraeos: Si sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, quiper Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram! Si quis bene istam passionem consideraret et Christura vere diligeret, in eius siraihtudinem transformaretur; unde Hugo: « Sentio, anima, quod anior est vila tua; sed ea vis est araoris, quod in eius quem diligis sirailitudinem transforraaris». Sic ergo consideremus et araefnus; nunquam enira horao compaginatur virtuti, nisi conipaginetur per fidem et amorera sanguini Christi. Sic ergo sanguis isle elliisus est propter oflensas placandas et peccalorura maculas delendas. — Qui peccat et peccatum iterat, quantum in se est, islud pretium conculcat; ad Ilebraeos: Irritam quis faciens Legem Moysi etc. Quando peccatum iteras, quantura in te est, iterura Christum crucifigis, quia causam mortis eius iteras; Apostolus: fiursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei. Nihil ergo tantum displicet Deo, sicut quod homo redit ad peccatum. — Unde exeraplum refert beatus Dionysius, quod erat quidara sacerdos, noraine Carpus, ita simplex et ita devotus, quod vix unquara celebravit Missara, quin reciperet aliquara revelationem a Deo. Iste converterat quendam horainera ad fldem; postea venit quidam infidelis et iterura pervertebat eura; et videns hoc Carpus, intolerabilera indignationem concepit contra illos duos et in tantum, quod ad templum suura illo die non accessit. In nocte sequenti visum fuit ei, quod tectura domus suae aperiebatur, et vidit raaximum lumen ibi intrare. Et respexit deorsum et vidit unara foveara profundissimam valde et super illam vidit illos duos infideles stantes, et veniebant quidara nigri daemones cum nialleis et incipiebant eos percutere, el quidam serpentes veniebant de fovea et incipiebant illos deorsum trahere. Et Carpus incipiebat de hoc laetari, quod illi sic praecipilarenlur; et cum sic exspectaret praecipitationem illorum, videbatChrislum cum suis Apostolis descendentera de caelo; et venit ad illos et apprehendebat illos per manum et liberavit eos. Et veniebat Christus ad Carpum, ei: Putasne, iuste irascaris his duobus? Adhuc, quit, paratus essem pro his cruciflgi, si necesse set. Et postea Deus dedit illi consolationem. — Ecce ergo, quod Christus dicit, Dionysius narrat. Carpus vidit, quod Christus paratus esset iterura cruciflgi

pro peccatoribus, si necesse esset; per quod patet, quod sumnie ei peccatuni displicet. — Considera igitur, quod quando peccas, causa es plagarum Christi. Magis voluit Dei Filius pati quam peccatum dimittere impunitum. Et ego miser maculabo vesteui innocentiae meae? Maximum quid est de fide christiana. Philosophus dicit, quod « rectum est quoddam medium inter duo extrema ». Nihil valet hoc ad salutem; sed ego, Christianus, considero, quod ipsum peccatum est ostensa Dei et perditio animae... et virtus placativa et salutaris. Mailem esse cenlies mortuus quam ipsum Chrislum crucifigere, quod flt per peccatum. Si possit homo habere paradisum cum peccato, tamen eo carere deberet nec deberet facere peccatum pro eo habendo; tam vile est.

  1. Secunda causa passionis Christi est, quod passus fuit ad proslernendum humani generis inimicum; unde in Apocalypsi: Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos. — Loquitur de decem regibus, per quos intelligitur immensa potestas malorum, sive sint daemones, sive homines. Non fuit qui pugnaret contra eos nisi iste Agnus. Iste antiquus hostis vicit primum patrem nostrum contrahendo eum ad lasciviam et ad malitiam, quando se excusavit el voluit peccatum retorquere in Deum; et diabolus ipsum decepit per mulierem, secundum quod dicitur in Ecclesiastico: De vcstimentis procedit tinea et a muliere iniquitas viri. — Per mulierem significatur caro, quae propinat lasciviam et perducit ad mentis malitiam. Et ideo oportet, quod pugil sit nnmdissimus et mitissimus. Et haec duo nullus alius habet ita bene sicut agnus; et Christus est agnus mundissimus, natus de Virgine, mitissimus, pendens in cruce, in qua ipse vicit omnes malos principes. Psalmista: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum etc. Scriptum est in Lege, quod Dominus voluit hberare populum de Pharaone; dixit Dominus ad Moysen: Immolabit agnum universa multitudo filiorum Jsrael ad vesperam, et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum. Nec erit in vobis plaga disperdens. — Quid per hoc significatur, nisi quod victor Pharaonis, id est diaboli, est Agnus noster occisus? Quid per hoc, quod sawguis ponitur super utrumque postem etc, nisi credere, quod Christus est dator gratiae et gloriae et salvator animarum et corporum? Apostolus: Salvatorem exspectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostrae etc. Ubi est iste Agnus, non potest esse plaga disperdens, quia Deus non permittet, vos tentari supra id quod potestis. Et notandum. quod non sine causa Agnus dicitur nos liberare de manu Pharaonis, quia habet virtutem contra duplicem manum diaboli, scilicet attraetioneni et deentionem in peccato. Manum illara, qua diabolus homines detinebat in inferno, Agnus amputavit; unde in Zacharia: Tu quoque in sanguine tui mnisisti vinclos tuos de lacu, in quo non erat aqua. Quia enim misit manum in Christum innocentem, ideo amisit illos quos detinebat; sic ergo victus est. Et ideo dicitur in Apocalypsi: Vidi eos qui vicerunt bestiam, stanles super mare vitreum et cantantes canticum Moysi, servi Dei, et canticum Agni. Alludit illi verbo Exodi decimo quinto: Cantemus Domino gloriose etc. illud canticum veraciter impletum est per Agnum. — Secunda est manus impulsiva, et haec per Agni sanguinem debilitatur; unde in Apocalypsi: Proieclus est accusator fratrum nostrorum; et sequitur: Et ip.si vicerunt eum propter sanguinem Agni. — Unde considerando passionem Christi vincitur ab omnibus diabolus (tentans) de superbia. Video Christuai in cruce humiliatum, factum opp?'obrium hominum; non appetam honores. Vade viam tuam, lucifer, tentator de malignitate; considera Christum orantem pro inimicis suis; quando tentat te de accidia, vide Christum clavis confixum et dicas: ego etiam pendebo in cruce poenitentiae. — Exemplura: Quidam Fraler Minor fuit valde accidiosus; contigit, eum semel obdormire in choro; credo, postquam Matutina erant cantata. Et vidit Christum solum portantein unam crucem magnam super humeros suos ultra aquara quandam. Et dixit Christus ad illum: Sequere me, et non mireris, quia non potes venire ad requiem nisi per laborem. Et ille postraodum factus est valde fervens. — Si tentat te de avaritia, considera Christum in cruce nudum; sola Mater sua dicitur eum texisse ibi. Si de gula, cogita amaritudinem potus; si de luxuria, considera durum lectum crucis. Si vellemus ista aspicere, fugeret diabolus; Isaias: Pavebit Assur virga percussus. — Assur, id est diabolus; virga, id est cruce. Et Petrus: Christo passo in carne, et vos eadem cogilalione armamini. — Haec sunt nostra: passio et crux Christi. Dicitur, quod David, quando ivit contra Philisthaeum, accepit baculum et tulit quinque limpidissimos lapides de torrente. Baculus, crux; tepwfes qMin/Me, quinque plagae Christi. Ista debemus recogitare; ad Hebraeos: Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem etc.; et in libro Machabaeorum: Elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium.

  2. Tertia causa est ad damlum perfeclae vir- De tuHs exemplum. Principaliter duae virtutes sculptae sunt in cruce Domini; de quibus Dominus dicit: Discile a me, quia mitis sum et humilis corde. Virtus mansueludinis facit liominem amabilem liominibus, humilitas vero Deo. « Homo est animal socialis naturae » ct <( animal mansuetum ». De ista mansuefttrfme leremias: Ego quasi agnus mansuetus, qui porlatur ad victimam, el non cognovi, quia cogilaverunt impii super me consilia. Et dicit: non cognovi, id est, quasi non cognovissem, pro nihilo liabui. Et sequitur ibi: Dicentes: Mitlamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memorelur amplius. Istud. factum est, quando Christo Barabbam, homicidam praetulerunt; quod improperat eis Petrus in Actibus: Petislis, virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitae interfecistis. Mirabile est de sua mansuetudine, qui, cum malediceretur, non maledicebat etc.; et mirabile est de Christianis! ludaei habuerunt legem ralionis: oculmn pro oculo etc; sed Christiani non sunl in hoc contenti; iramo pro uno verbo volunt occidere hominem. — De virtute eius humilitalis dicitur in Isaia: Sicut ovis ad occisionem ducetur el quasi agnus coram tondenle se obmutescet et non aperiet os suum. Si homo obedit domino suo, iinmilitas est; si servo, maior; si inferiori, ma.xima. Talis Christus. 0 rex caeli et terrae, quale exemplum humilitalis dedisti nobis I Christus esl passus; cogita copulam sive inedium. In subiecto est quidquid est nobilitatis; in praedicato, quidquid est vilitatis; quid coniungit ista? Anima Christi, quae quanto magis est unita illi nobilitati divinae naturae, tanto humilior. Nulla tanta humihtas, nec in omnibus.ngehs; nec habeant hoc Angeli pro malo; ad Philippenses: Hoc sentire in vobis, qiiod et in Christo Iesu etc. Humiliavit semetipsum, factus obequia naturam nostram assumsit, quasi se annihilavit. — Alia conditio est, quod, cum ipse esset innocentissimus, ipse tunc vixit sicul homo miser, pauperculus et unus homo peccator. Unde et in via natus est in diversorio. Et notatur ibi: In simililudinem hominum factus est el habitu inventus ut homo. Ipse fujt sicut agnus intcr hoedos et lupos. — Tertia conditio fuit summa eius humilitas, quae notatur ibi: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Deus est, « quo nihil maius recogitari potest »; et tamen sic se humiliavit; el hoc, ut nobis exemplum daret. Unde dicit: Si ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debelis alter allerius lavare pedes; et alibi: Qui non abnegat semetipsum non potest meus esse discipiUus. — Haec est igitur doctrina Christi; unde dixit: Ecce, ego mitto vos sicut oves in medio luporum, scilicet humiles in medio superborum; pascuntur agni iuxta ordinem suum, id est, remunerantur humiles secundum extensionem humihtatis; Psalmista: Elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Rogabimus Dominum etc.

Sermo I

Venite ad me etc. — Dicebam heri, quod Dominus Lesus Christus invitat invitatione perfecta ad praesentem solemnitatem, el invitat ad coenam, ad crucem et ad requiem. Invitat autem invitatione ad coenam pro die heslerna, invitatione ad crucem pro die hodierna, quae est Veneris; et invitat invitatione ad requiem pro die sabbati. De prima invitatione aliquid diximus pro modulo paupertatis nostrae; modo dicemus de invitatione ad crucem. Dura res est invitatio ad crucem, et difficile est persuadere istam invitationem nisi devolis animabus; et nisi cum devotione suscipiatur, verbum Dei stultitia est iis qui pereunt etc. Sed si de cruce aliquid volumus dicere, indigemus divina visitatione. Ideo in principio etc.

Venite etc. Sicut dixi, Dominus invitat primo ad refectionem; secundo, ad crucem; tertio, ad requiem; et nobiUssime facit, quia, si invitaret ad nudam crucem, lioc esset terribile; ideo praemittit refectionem et tertio subiungit requiem, secundo interponit crucem, cum dicit: ToUite iugum meum etc. Rectissime Spiritus sanctus in veteri Testaraento et in novo utitur verbis figurativis, quia mysteria, quanto profundius investigantur, tanlo profundiora inveniuntur. Et quia in verbis sacrae Scripturae multiplex invenitur sententia, ideo ad crucem invitat nos Spiritus sanctus sub metaphora iugi. Et secundum hoc invitaraur ad crucem, primo tanquam ad obedientiae iugum; secundo, tanquam ad sapientiae librum; tertio, tanquam ad armaturam protectionis; et quarto, tanquam ad virgam potentiae. Crux Christi debet toni in obedientiae iugo, ut humiliemur in conversatione; in sapientiae libro, ut erudiamur in contemplatione; in armatura protectionis, qua tueamur

in tentatione; in m-a potentiae, qua sublevemur in tribulatione.

I. Primo dico, si volumus lioneste conversari, oportet, nos toUere crucem ut obedientiae iugum, ut humiliemus nos. Istud iugum non portavit Adam circa lignum scienliae boni et mali S unde convenit sibi illud: A saeculo confregisti iugum meum, dixisti: Non serviam. — Confregit enim istud iugum per praevaricationem; et sicut inobedientia et praevaricatio illius fuit nobis causa perditionis, sic obedientia crucis Christi fuit causa salutis; faclus enira est obediem usque admortem, morlem aulem crucis; et statuit Dominus, salutem per obedientiam in cruce reparari. Dicit igitur Christus: Tollite etc, quasi dicat: nolite sequi Adae inobedienliam, sed me, qui tuli iugum obedienliae. Et non videatur nobis asperum portare hoc iugum, quia dicit leremias: Bonum est viro, cum porlaverit iugum Domini ab adolescentia sua. Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit super se. Ponet in pulvere os suum. Salurabitur opprobriis. — De Christo el Christiano intelligitur, quod qui crucem accipit humilietur in conspectu Dei el proximi. Sed contemptor Dei et proximi non portat crucem Christi, et tahs humiliabitur in futuro coram Deo; econtra, qui hic humiliatur coram Deo exaltabitur; unde beatus Petrus: Humiliamini sub potenti manu Uei, ul vos exaltet in tempore visitationis. — Debel enim homo humiliari in se; unde Prophela: Ponet in pulvere os suum et saturabitur opprobriis, scilicet considerando vilitatem. — llem, debet humihari in conspectu mimdi; unde sequitur: Dabit percutienti se maxillam, id est, omnibus ludibriis se exponet; Psalmus: Bonum mihi, quia humiliasti me etc. Et discipuhs dixit Dominus: Si quis vultpost me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Se ipsum abnegare est se ipsum nihil repulare. Sed quomodo flt hoc? Certe, ut homo tollat crucem suam. Ad istam crucem invitat beatus Petrus in prima Canonica sua: Cliristus, inquit, passus estpro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Sed quae sunt vestigia Christi? Certe, exinanitio sui sub seipso, humiliatio sub Deo el despectio coram toto mundo. Quantum ad primum dicitur de Chrislo: Exinanivit.9«- metipsum, formam servi accipiens etc. Christus, qui purissimum et nobihssiraum e.wehabuit, se exinanivit, et priraus homo se exaltavil. Quantum ad secundum dicitur de Christo: Humiliavit se, factus obediens etc. Quantum ad tertium dicitur: mortem aulem crucis. Haec fuit coram toto mundo detestabilis mors. Ideo, si salvari volumus, oportet, quod cum Christo crucem tollamus, non in angaria, sed spontanea voluntate, et tunc iugum Doraini s!(.at;e est, salutiferum et gloriosum, si sponte feratur.

Prirao dico, si spontanea voluntate tollamus crucera Christi, est nobis iugum Domini suave; unde in Evangelio =: Jugum meum suave est, et onus meum leve. — Secundo est salutiferum; unde in Luca: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam, id est per voluntariam obedientiam; et alibi: Qui voluerit anima.m suam salvam facere perdet illam. — Tertio est iugum Domini gloriosum; unde Aposlolus: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi etc. Gregorius «: « Sicut superbi honoribus, sic humiles in sua despectione gratulantur ».

Si autera crux Christi in angaria tollitur, est iugum asperum, mortale et ignominiosum; quod significatur in Marco, ubi dicitur: Angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum, venientem devilla, patrem Alexandri et Rufi. Tria sunt genera hominum, qui portant crucem in angaria, scilicet qui aeterna dcspiciunt, temporalia concupiscunt et qui carnaliter vivunt. Nota istas conditiones in Simone Cyrenaeo. Qui aeterna despiciunt tangit ibi: Angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem. — Simon praeleriens est ille qui aeterna despicit; et talis non reficiLur in cruce Christi; unde Gregorius: « Cor, quod in aeternitate fixum non est, omni mutabilitate mutabihus est ». — IIIos qui terrena concupiscunt tangit ibi: venientem de villa. Istorura iraitatores sunt hodie multi, de quibus Apostolus: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum- Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. — Aratrura iunctum iugo habet dispositionera, ut portet fructura; sic horao continue portans crucem Christi reportat fructura; unde in Evangelio: Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei. — Ideo, si volumus sancte onerari, oportet tollere crucem Christi tanquam obedientiae iugum.

II. Secundo, si voluraus spiritualia contemplari, oportet tollere crucem ut librum, quo erudiamur; de quo libro in Deuteronoraio: Tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini. — Arca foederis Domini est beata Virgo, in qua omnia arcana sunt recondita. Liber sapientiae est ChrJstus, qui scriptus est intus apud Patrera, cura sit ars oranipotentis Dei; etforis, quando carnera assumsit. Iste liber non est apertus nisi in cruce; istum librum debemus tollere, ul intelligaraus arcana sapientiae Dei.

<= Libr. L Dialog. c. S. in Hne. Cap. 13, 21.

Iste liber designatur per librum Moysi, de quo dicitur, quod accipiens Moijses sanguinem vitulorum et hircorum cuni aqua el lana coecinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnmn populum aspersit. — Cliristus enira aspersus est sanguine emananle per sudorem et flagellationem, et sanguine mananle e duabus manibus et duobus pedibus et latere ipsius. Et isto sanguine omnis populus christianus est aspersus. — Iste liber signatus est sigillis septem et apertus per internecionem Agni; unde in Apocalypsi: Vidi in dextra sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis seplem. EtvidiAgnum fortem elc; seqmlnr: Dignus es, Domine, accipere librum et aperire signacida eius.

Seplem sigilla sunt septem considerationes pas- 7 sionis Christi, quas circa dominicam passionem debet quilibet considerare. Prima consideratio est, quod Christus fuit morte damnatus post multas ventilationes; unde convenit ei illud: Causa tua quasi impii iudicata; et in libro Sapientiae: Morte turpissima condemnemus eum. — Secunda consideratio passionis Christi est, quod fuit opprobriis affectus. Quis posset explicare, quae el qualia opprobria ei facta fuerunt in domo Caiphae, quando velata est eius facies et sputis illita, quando flectebant coram eo genua, dicentes deridendo: Ave, rex fudaeorum. Tunc potuit dicere: Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominuni el abiectio plebis. Omnes videntes me deriserunt me, loculi sunt labiis et moverunt caput; Isaias: Vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum, despectum et novissimum virorum. — Tertia consideratio est, quod fuit conviciis lacessitus, quoniam vocaverunt eum seductorem et blasphematorem, dicentes: Vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud reaedificas t Omnes infuriati sunt in ipsum et blasphemaverunt eum, dicentes: Alios salvos fecit, se ipsum nonpotest salvum facere. Tunc potuit dicere Christus: A dversum me loquebantur qui bibebant vinum etc. Et factuM cst in opprobrium mihi. — Quarta consideratio est, quod fuit vinculis ligatus et flagellatus, ita ut sanguis deguttarel; Psalraus: Fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matulinis. Qui hoc diligenter consideraret paratus esset omnia ludibria pro Christo sustinere. — Quinta consideratio esl, quod veslimentis fuit spoliatus; Psalraus: Diviserunt sibi vestimenta mea etc.; unde nudus fuit iste qui vestivit lilia agri. — Sexta consideratio est, quod fuit clavis transfossus et in medio latronum suspensus. Eius passio fuit durior quam alicuius hominis, quia eius complexio tenerrima fuit, sirailiter et nervi; Psalraus: Foderunt manus meas et pedes meos.

lob 36, 17; sequilur Sap. 2, 20. dinumeraverunt omnia ossa mea; Isaias: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. — Ultima consideratio passionis Christi esl, quod fuit felle et aceto potalus; Psalmus: Dederunt in escam meam fel etc. loannes dicit, quod ibi consummata est passio; unde, ubi incepit transgressio, ibi consumniala est rederaplio. — Ista debemus frequenter reducere ad memoriara; leremias: Recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Patet modo, quoraodo iste liber signatus est sigillis septem.

Iste est liber noster, et qui respicit eum abhorret eum; qui autem perscrutatur eum interius delectatur in eo. In isto libro scripta est tota sapientia Christi; unde irapletura est in eo illud lereraiae: Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi. Sed quid scriptum sit in illo, narrat Ezechiel: Manus missa ad me, in qua erat involulus liber, el scriptae erant in eo lamenlatioodire; secundum est, qualiter debemus Deum diligere; tertium est, qualiter iudicium deberaus foi-- midare. Videte, quomodo ista addisciraus. Si attendamus causam passionis Christi, addiscimus peccatum odire; si SiiienALmni personam patienlis, addisciraus Deum diligere; si attendamus passionis utilitatem, addiscimus iudicium formidare.

Prirao dico, si attendamus causam passionis Christi, addiscimus peccatum odire. Quae fuit causa passionis Christi? Cerle peccatum. Peccatum autem non venit in animara nisi propter amorem inordinatura teraporalium potestatuni, aut temporaliura celsitudinum, aut teraporaliura honorum, sive teraporalium gloriarum sive laudum, aut quietura, aut divitiarum, aut libidinum, aut epulationura. — In septera istis tota praevaricatio humana consistit. Propter inordinatum amorem teraporalium potestatum eflicimur elali; propter amorem inordinatum temporalium celsitudinura efficimur inanis gloriae cupidi sive arabitiosi; propter amorera inordinatum temporalium honorura eflicimur invidi; propter amorem inordinatum temporalium laudura sive gloriarum irati; propter amorera quielura, accidiosi; propter araorem divitiarura, avari; propter ainorem libidinura, luxuriosi; propter araorera inordinatuni epulationura efficiraur gulosi. Haec sunt seplem capita draconis introducta in orbem terrarum. — Modo Dominus noster Lesus Christus, qui medicus magnus est et venit > solvere opera diaboli, voluit primo daranari et morte adiudicari ad expiandam humanara nequitiam; secundo, ad expiandara huraanam arrogantiara voluit opprobriis affici; tertio, ad expiandam humanam

invidiam voluit conviciis lacessiri; quarto, ad expiandam humanam negligentiam voluit ligari et flagellari; quinto, ad expiandam humanam avaritiam voluit in cruce denudari; sexto, ad expiandam luxuriara voluit crucifigi et clavis transfigi; septimo, ad expiandam humanam gulositatem voluit felle et aceto potari. — Videte, quantum debemus peccatum odire. Deus Pater tradidit Filium suum crucifigendum propter peccatum destruendum. Qui igitur modo peccant Christum iterum crucifigunt. Unde Apostolus: Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur. Quanto magis putatis deteriortt mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinnm testamenti pollulim duxerit? Docemur igitur hic summo horrore vitare peccatum. Si poneretur in optione cuiuslibet, utrum potius vellet crncifigi, vel quod Christus crucifigeretur; credo, quod quilibet in persona sua eligeret potius crucifigi; sed Christus pro peccato crucifixus est: igitur qui modo peccat Christum iterato crucifigit. Unde Apostolus ad Hebraeos: Rursum crucifigentes sihimetipsis Filium Dei et oslentui habentes. Si igitur consideremus causam passionis Christi, addiscimus vitare peccatum.

Secundo, si consideremus personam patientis, addiscimus, qualiter debemus Deum diligere. In Isaia dicitur dc Christo: Quis est iste qui venit de Edom, tinclis vestihus de Bosra, aspersus sanguine? Certe, hic est dulcissimus, unigenitus Dei Filius, quem Deus dare voluit pro nobis ad crucifigendum. Item, in Apocalypsi: Dilexit nos et lavit nos a peccatis noin sanguine suo. Hic est Rex excelsus, glo- 'riosus, benedictus, omnipotens, opulentus, sempiternus et plenus iucunditate. Rex excelsus voluit morte condemnari; Rex gloriosus, opprobriis afflci; Rex benedictus, blasphemari; Rex omnipotens, flagellari, ligari et caedi; et Rex opulentus, nudari; Rex sempiternus crucifigi, el ex plenus iuctmditate oluit amaricari 'pro te salvando. — Morte, dico, voluit condemnari, et tu versa vice debes velle morte condemnari pro ipso; quia opprobriis voluit affici, ideo et tu pro ipso debes velle affici opprobriis; et quia Rex benedictus voluit biasphemari, ideo et tu convicia crucis non debes abhorrere; et quia Rex omnipotens vohiit flagellari, ideo et tu flagella non debes abhorrere paupertatis; et quia pro nobis est cruciflxus, igitur et tu non debes timere vulnera et inedias pro ipso sustinere. Ecce, qualis commulatio! Tradiditse pro vermiculo; quomodo ergo nos non debemus nos tradere pro Christo? Propler hoc dicit Dominus in Canticis: Pone me ut signaculum super cor tuuni, ut signaculuni super brachium tuum, quia fortis ut mors clilectio, dura sicut infernus aenmlatio. — Qui frequenter legeret hbrura istum Sapientiae multum inflararaaretur ad amorera Dei. Beatus Franciscus pauper fuit et frequenter istum hbrura legit, ita quod cor inflamraatum habuit supra modum; quod bene patuit. Habuit enim stigmala Cruciflxi impressa in raanibus et pedibus et latere. Et Apostolus Paulus bene habuit cor inflaramatum; undedixit: Non enim iudicavi, me scire aliquid inter vos nisi lesum Christum, et hunc crucifixum. Christo, inquit, confixus sum cruci. Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus. — Debemus igitur frequenter iegere (hunc) librum Sapientiae et considerare personam patientis, ut addiscamus Christum diligere.

Tertia pars libri Sapientiae est, in qua docemur formidare iudicium, si attendamus utilitatem passionis. Sed quae est ista utilitas? Ad quid scriptus est liber iste? Certe, ut nos liberaret a sempiterna reprobatione, a sempiterna confusione, maledictione, servitute, egestate sive pauperie, a sempiterna calamitate, a sempiterna amaritudine. — Prirao, dico, Christus morte est damnatus, ut nos liberaret a senipiterna dawmaftone sive reprobatione; secundo, opprobriis est affectus, ut nos liberaret a sempiterna confusione; tertio, ut nos liberaret a sempiterna maledictione, conviciis est lacessitus; quarto, est flagellatus et vinculis ligatus, ut nos liberaret a sempiterna servitute; quinto, est nudatus, ut nos liberaret a sempiterna pauperie; sexto, est crucifixus, ut nos liberaret a serapiterna calamitate; septimo, felle et aceto est potatus, ut nos liberaret a sempiterna amaritudine.

Impossibile est ista evadere, nisi sentias aliquid de cruce. Sola crux potest te liberare. Feras istud signura in extremo examine, quando hbri aperientur, quoniam liber vitae iudicabit, liber conscientiae accusabit; necesse est tunc, quod liber crucis excuset te, si vis salvari »; ahter oportet, quod aeternaliter reproberis, quod avertat Deus. — Necessarium igitur est, quod addiscimus timere, si volumus aeternam daranationem evadere, quia, ut dicit Sapientia, initium sapientiae, timor Domini; odium peccati et formidalio iudicii est progressus; amor Sapientiae aeternae est consnraraatio. — Multi istum librum tenent clausum et sunt insipientes, quia non ponunt ipsum ante oculos nisi in morte. Optimum est semper in cruce meditari. Nullus est, qui possit pervenire ad inlelligentiam Scriplurarura nisi per crucera, quia in cruce est manna et unctio. Crux est clavis David, per quani arca testamenti aperitur et religatur; Christus dicitur Unctus, et a Christo dicimur Christiani, et ab Uncto uncti. Sic igitur debemus secundo tollere crucem Christi ut librum Sapientiae, in quo conleraplemur.

III. Tertio, si volumus in certamine protegi, debemus toUere cruceDi ut armaturam, qna. nos defendamus; unde beatus Petrus: Christo in carne g vos eadem cogitalione armamini. Crux Christi est armatura ad expugnandum diabolum, mundum et corpus proprium. Istos tres hostes haet beuius st contra istos tres hostes haberaus tria bella, gpjjjggj bellum campestre, civile et intestiniim; et vincuntur per virtutem crucis; unde crux Christi significatur per baculum David, hastam Sanus et glodium Goliae. — Primo dico, crux Christi est armatura ad impugnandum diabolum in bello campestri; unde significatur per baculum David, de quo in libro Regum: TnMt David buculum. suum, quem semper habebat in manibus, et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente el interfecil Philisthaeum. — Philisthaeus, id est diabolus, qui pro sua superbia genus humanum impugnavit et de ipso triumphavjt; venit David, id est manu fortis, id est Christus, accepit baculum crucis cum quinque lapidibus limpidis.simis de torrente, id est cum quinque vulneribus dominicae passionis, et diabolum superavit et prostravil, et maxime in plaga lateris, quae signiflcatur per plagam, quam fecit David Philisthaeo in fronte. Et sicut Christus baculo crucis et quinque lapidibus, id est vulneribus, triumphavit; sic, quando diabolus nos infeslat et tentat, debemus recurrere ad crucem. Iste est nobilis baculus, qui de diabolo facit ti-iumphare. Si invocamus Trinitatem, non timet diabolus, sed si invocatur Christus crucifixus, statira expavBscit, ct aufertur ei posse per crucem. — Exemplum habemus de hoc. Accidit, non est diu, quidam iuvenes lascivi iuxta Narbonem ludebant in navi. Venit uiulier quaedam in navi et fecit signuin crucis in fronte; lunc illi deriserunt ipsam, dicentes: Ecce, quod ista mulier timet et confidit in signo crucis. Post modicum omnes iuvenes sunt submersi, et sola muher evasit, quia signata fuit signo crucis. Unde in Apocalypsi dictum est.ngelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere lerrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in fronlibus eorum; et tunc aiuplius non potuerunt nocere eis.

Secundo est crux Christi ai"matura ad impugnandum mundum in bello civili; et secundum hoc significatur per haslam Saulis; unde in libro Regum dicitur Abisai; Tolle hastam, quae est ad caput Saulis, el scyphum aquae etc. Saul, qui fuit primo rex a Deo electus et postea reprobatus, signiflcat populum ludaicum, qui primo fuit Domino acceptus, postea paravit crucem Saivatori suo. Saul quaesivit David in domo sua, et David ludebat, et factus est Episl. I. Pelr. 4, 1; sequitur I. Reg. 17, 40. -50. spiritus Domini malus in Saul, et voluit interficere David, et casso vulnere perlata est lancea m parielem. — David manu fortis significat Christum; Saul, rex reprobatus, significat populum ludaicum, qui reprobatus est a Domino et voluit inter'ficei'e Dominum; sed illaeso Domino, perlata esl lancea in parietem, quia Divinitas nullatenus nihil mali passa est. Sed cum dormiret Saul, ablata esl ei lancea. Hasta ista est crux Christi, quae primo fuit apud ludaeos, sed imperator Constantinus transtulit ipsam ad Christianos. Saul, qui dormit, significat populum ludaicum, qui adhuc dormit. In ista pugna conlra mundum crux Christi divisionem facit inler nos et mundum. Sine hasta ista omnes currimus ad infernum.

Tertio est crux Christi armatura ad irapugnandum corpus proprium; et sie significatur per gladium Philisthaei; de quo in libro Regum: Achimelech dixit ad David: Ecce, hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisli in valle Terebinthi, esl involutus pallio post Ephod. Si vis lollere, tolle. — Gladius Golialh est crux Christi, per quam diabolus est superatus; et lu, si vis pugnare conlra corpus proprium, accipias gladium Golialh, quo David, id est Christus, superavit Goliath, id estdiabolum, et accingei-e gladio isto crueifigendo carnem tuam, quia qui Christi sunt carnem suam crucifixeruni cum vitiis et concupiscenliis; Psahnus: Accingere gladio tuo super femur tuum etc.

IV. Quarto debemus tollere crucem Christi ut virgam potentiae, qua sustentamur in tribulalione; Psalmus: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolala sunt. — Haec est virga Moysi et est tollenda primo, quia est flageUalrix rebellium, unde Moysi dictum est: Tolle virgam tuam el proiice eam coram Pharaone in terram, om verletur in colubrum. — Virga ista est crux Christi, quae omnes rebelles flagellat. Quis est ergo, qui libenter nolil flagellari cum Christo, si velit consolari? Haec virga serpentes raagorum devoravit et Aegyptios flagellavit.

Secundo est crux Christi liberalrix fidelium; unde in Exodo dixit Dorainus Moysi: Tu autem eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare et di.vide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siecum. Quando aliqui sunt in amaritudine tribulalionis, debent reducere ad raemoriam crucein Christi, et omnis amaritudo convertetur in dulcorera. Unde cum Moyses percussisset raare virga, transierunt filii Israel per siccum in medio. Sirailiter ad memoriam crucis oranis araaritudo tribulationis sedatur. Quod significatur in libro Exodi, cura filii Israel invenerunt aquas amaras, ex Libr. 1. Reg. 21, 8. seq.; sequuntur Gal. S, 24. et Ps. 44, 4.

Chapter 29 of 64