Skip to the text

Feria V post Dominicam primam in Quadragesima

Misericordiae, qua vult, quod indigenlibus affectu vel manu subveniamus. Adimpletio vero huius facit, esse matrem Christi. Quando enim homo fovet et nutril pauperem, nutrit et fovet Chistum in eo ad modum matris foventis filium; Ecclesiastici quarto: Miserebilur tui magis quam vmter. — Rite autem debemus facere hanc triplicem volnntateni Dei. Nam ipse fecit nos condendo naturam bene institutam; Psalmus: Ipse fecit nos, et non ipsi nos; quos refecit assumendo naturam lapsam; Lucae decimo: Quis horum trium videtur tibi pi-oximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in iUum; quos perfecit conferendo gratiam et gloriam; Psalmus: Converlere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi.

post primam dominicam quadragesimae.

Sermo I

Sermo fratris Bonaventurae coram rege Franciae et consilio et familia.

Ecce, mulier Chananaea, a finibus illis egressa, clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine, fili David; fiUa mea male a daemonio vexatur, Mattiiaei decimo quinto.

Proponit verba ista muher Chananaea dupliciter, scilicet quantum ad claniorem universalem sive infatigabilem quantum ad orationem humilem, ibi: Miserere mei, Domine etc.; quantum ad confessionem veracem, ibi: filia mea etc... In mysterium Ecclesiae investigandum, cum dicitur: Ecce, mulier Chananaea a finibus illis egressa; in exemplum poenitenliae imitandae, cum additur: clamavit: Miserere mei, Domine etc.; quantum ad hoc commendandus est fervor.

Quantum ad totum nota, quod mulier liaec ge- rit figuram Ecclesiae de gentibus congregalae allegorice, quia gentihs erat; moraUter vero significat animam sua peccata deplorantem; secundum vero anagogicum intellectum significat animam ad caelestia suspirantem; et secundum haec tria est tri- plex clamor, scilicet praedicationis, quo clamat Ecclesia per affectum ad prolem suam, ut eam perducat ad aeternam hereditatem. Haec est mulier illa, Apocalypsis duodecimo quae amicta sole, Christo sponso, et coronata duodecim stellis, id est Apostolis tanquam duodecim stellis, m utero /labens, clamabat parluriens. — Confessionis, quo clamat peccatrix anima per geraitum, ut consequatur divinae misericordiae plenam pietatem. Haec est mulier illa, quarti Regum octavo, quae clamabat ad regem pro domo sua et pro agris suis. — Orationis, quo clamat devota anima per suspirium ad caelestem suavitalem. Haec est illa mulier, quae quarti Regum quarto clamabat ad Eliseum et replevit vasa de oleo.

Prima muher, scilicet Ecclesia, clamat clamoribus triformibus, scilicet decla-anlibus omne verum; Isaiae quadragesimo: Vox dicentis: Clama. El dixi: Quid clamabo? Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. Exsiccatum est foenum, et cecidit (los, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere foenum est populus: exsiccatum est foenum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in aeternum. Omnis enim veritas vel est creata, vel est creans; prima transit, secunda manet. — Suadentibus omne bonum; Lucae tertio: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, reetas facite semitas eius. — Inerepanlibus omne malum; Isaiae quinquagesimo oclavo: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum. et domui facob peccata eorum; Apocalypsis decimo: Vidi alium Angelum clamantem voce magna, quemadmodum cum leo rugit, et cum clamasset, loeula sunt seplem tonilrua voces suas. Isla tonitrua septem sunt sepLem terribiles increpationes Christi, quibus increpabit nos propter universalem abusum: naturarum, Scripturarum, gratiarum, hierarchiarum, iustitiarum, misericordiarum, aeternarum rationum. — Item, propter contemptum summae maiestatis, summae veritatis, summae bonitatis, summae creationis, summae gubernationis, summae redemptionis, summae remunerationis. Haec sunt septem tonitrua luciformia, quae loquentur contra nos voces suas et loquuntur tota die in Scripturis sacris et praedicatoribus evangelicis. to: Cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua et indutus est sacco, spargens cinerem capiti, et in platea mediae civitatis voce magna clamabat. — Veridico; Levitici decimo tertio: Quicumque maculatus fuerit lepra, omni tempore clamabit se immundum. — Satisfactorio; lonae tertio: Surrexit rex Ninive de folio suo etc, el clamavit: Operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine.

Tertia mulier, scilicet anima ad caelum suspiad runs, claiiiat similiter triformi clamore: clamat enim iustificationes tuas requiram. — Pro ardoribus aeternae vulnerationis; Psalmus: /'meye?i« inmaluritate et clamavi; quia in verba tua supersperavi etc. — Pro excessibus aeternae quietationis; Psalmus: Clamabo ad Dominum altissimum, Deum, qui benefecil mihi.

Omnes aulem clamare debemus clamoribus laudis magnificantibus celsitudinem altissirai Creatoris; Isaiae sexto: Duo Seraphim clamabant, alter ad allerum: Sanctus, sanctus, sanclus etc. — Extollentibus mansuetudinem benignissimi Redemptoris; Matthaei vigesimo primo: Turbae autem, quae praecedebant et quae sequebanlur, clamabant, dicentes: Hosanna Filio David etc. — Glorificantibus rectitudinem iustissimi Remuneratoris; Apocalypsis septimo: Vidi turbam magnam etc, stantes ante thronum etc, et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo noslro.

Ad lioc autem, quod hi clamores exaudiantur, requiruntur tria, scilicet exhibilio reverentiae; Psalmus: Ad tc, Domine, clamabo etc Nunquid conjitebilur tibi pulvis, aut annuntiabit verilatem luam? — Observatio iustitiae; Psalmus: Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivil eos. — Erogatio misericordiae; Proverbiorum vigesimo primo: Qui oblurat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur.

Possumus etiam dicere, quod mulier ista Cliananaea, id est zelolypa, est superior pars rationis; sic dicta mulier propter agendorum diligentiam, pietatem et seduhtatem; eius filia est inferior portio, quae habet instar filiae regi et enutriri et erudiri a ratione, id est a superiori portione. Daemonium vexans est sensitiva sive appetitiva, in omnibus cum brutis communicare volens. Superior ergo pars rationis ut doraina, inferiorem sentiens tota die a daemoniaca sensitiva sive appetitiva vexari, dum non vult nisi brutalia et pedestria agere, non divina, cogit exclaraare in oratione ad Dominum indesinenter. Qua quidem sic pro hac oratione continuante, advocati Ecclesiae et omnes animae christianae, Apostoli et alii Sancli, compatientes loto dolore animae, pro spiritualibus huiusmodi apud Deura interpellant, et illa semper renovante easdeni preces, meretur eius oratio exaudiri, ut audiatur a Christo: 0 mulier, magna est fides tua elc Et in hunc raodum sic redditur inferior portio cura sensitiva sive appetitiva obedientiae superioris rationis, et fit animae regnum Psalm. 118, 145; dein sequitur v. 147. el Ps. 56, 3. pacatum et universaliter Deo subiectum, expulsa omni daemoniaca vexatione. De ista muliere, id est superiori ratione, dicitur Proverbiorum ultimo: Mulierem fortem quis inveniet? De isla fllia habetur ludicum undecimo, ubi dicitur in figura, quod fiha leplite plangebat virginitatem suam in montibus. De isto daemonio habetur Tobiae tertio, nbi dicitur, quod daemonium, nomine Asmodaeus, occidit septem viros Sarae, filiae Raguelis, quia exstinguit septem virtutes principales in anima, in qua dominatur.

1'0st prnram dominicam quadragesimae.

Sermo II

Est lerosolymis probatica piscina, quinque porlicus habens, quae cognominatur hebraice Belhsaida. In his iacebal etc, loannis quinto.

Moraliter notandum est hic, quae est ista piscina quinque porticus habens, qui sunt infirmi et quomodo curantur.

I. Ista piscina, quae ex aquis pluvialibus congregalur, poenitentia est, in qua est effusio lacrymarura pro amissione aeternorum. De hac pluvia dicitur leremiae quinto: Non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam, id est corapunclionem pro malis coraraissis, et serotinam, pro bonis omissis. Ilaec pluvia descendit ad valles nec est in montibus, id est in superbis; secundi Regura primo: Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum.

Haec piscina habet quinque porticus, in quibus requiescitur, quia quinque suiit considerationes, debent facere, hominem in poenitentia permanere. Prima est consideratio reatus peccati, quo se obligavit ad poenitentiam; Psalmus: Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. — Secunda est severitas iudicii; Ecclesiastici secundo: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum; ad Hebraeos decirao: Horrendum est incidere in manus Dei viventis. — Tertia est opportunitas loci, quia post non est locus poenitentiae; Ecclesiastae nono: Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. — Quarta est consideratio incertitudinis diei extremi; Ecclesiastae nono: Nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur; sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. — Quinta est consideratio

Chapter 21 of 64