Skip to the text

Dominica de Passione

II. Quantum ad secundum nota, quod aucillaris. sJve servilis conditio detestabilis reputatur et ignominiosa, quia est: laboriosa propter defectum affectionis sive delectationis, quocontra Genesis vigesimo nono: Servivit Jacob pro Rac/iel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine elc. — Trepida propter metum punitionis, quocontra ad Romanos octavo: Non enim accepistis spiritum servitutis ilerum in timore. — Inculta et sordida propter studium sive exercitium vilificationis; lob trigesimo: Squalenles calamitate et miseria etc. — Tristis et moesta propter opprobrium acceplationis(?); Exodi primo: Ad amariludinem perducebant uitam eorum operibus duris luti et laleris omnique famulatu etc.

Sermo I

Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum, loaimis octavo.

Quoniam mos boni hortulani est arborem non producentem fructum radicitus evellere et extra hortum proiicere, ne in vanum occupet terram; hinc est, quod Dominus noster Lesus Christus tanquam bonus hortulanus desiderans, quamlibet arborem sui horti, scilicet miiitantis Ecclesiae, fructificare, ne securi aelernae damnationis succidalur, propositum verbum proponit, dicens: Si quis sermonem servaverit etc. Sed quia prius arbor recipit radii influentiam, deinde producit fructuum abundantiam, et postea habetur super ea, ne pereal, diligens custodia; ideo convenienti modo proceditur in verbo proposito. Nam primo notatur emanatio divinae irradialionis, cum dicit: Sermonem meum; secundo, fructificalio bonae operationis, cum subdit: Si quis servaverit; terlio, eoasio aeternae damnationis, cum subinfert: non gustabit mortem in aeternum.

I. Primo igitur notatur divini radii emanatio, I. cum dicit: Sermonem meum. Sicut arbor materialis per influentiam radii solaris disponitur ad producendum bonos fructus, sic arbor spiritualis, id est anima, per emanationem boni sermonis divini disponitur secundum omnes suas potentias ad multiplicandum opera sanctitatis et iustitiae. Nam sermo divinus primo illustrat rationalem per intelligentiam veritatis fldei; secundo inflammat concupiscibilem per benevolentiam caritatis Christi; tertio roborat irascibilem per Vers. 20; sequunlur Rom. 8, 13. et lob 30, 3.

Vcrs. 14.

Vers. 11. 17.

Ex Valicana et C D E F liabetur eliam in cod. Tudert III. Quantum ad tertium nota, quod hereditas aeterna, qua privatur malus et dotatur bonus, est e contrario: quieta propter sempiternitatem pacis et gloriae; Psalmus: Cum dederit dilectis suis somnum, ecce, hereditas Domini, filii; merces, fruclus ventris. — Secura propter dignitatem libertatis et amicitiae; Ecclesiastici vigesimo quarto: In hereditate Domini morabor, et in plenitudine sanctorum delenlio mea. — Speciosa propter claritatem sanctitatum et munditiae; leremiae terlio: Ponam te in filios et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem praeclaram. — Amoena propter deliciositatem suavitatis et laetitiae; Isaiae quinquagesimo quarto: Fimdabo te in sapphiris etc. Haec esi hereditas servorum Domini etc. perseverantiam longanimitatis spei. Cum enim anima habet haec tria, scilicet fldem, caritatem et spem, quae sunt necessaria ad salutem; tunc est valde bene disposita secundum omnes sui potentias ad bene operandum.

Primo sermo divinus illustrat rationalem per intelligenliam vei-itatis fldei; unde dicitur in Psalmo: Declaratio sermonum tuorum illuminat et intelleclum dat parvuUs. Os meum aperui et altraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam. — Qui enim vult radio divini sermonis illustrari debet se ipsum praeparare et disponere exemplo David dicentis: Os meum aperui, per divini nominis invocationem in oratione cum desiderio observandi divina praecepta. Nam nulla est melior praeparatio ad cognitionem veritatis quam invocatio divini nominis in oratione cum observaflone praeceptorum. Et attraxi spiritum, per recollectionem tam sensuum quam actuum exteriorum ad interiora, quia qui minoratur actu percipiet sapientiam. Et tunc declaratio sermonum tuorum, per propria verba ad expositionem divini eloquii facientia, illuminat, quemlibet audientem exterius; sed intellectum, exsequendi diligenter quod auditur reverenter, dat parvulis, non superbis, quia ohstaculum veritatis est tumor mentis, qui « dum inflat, ohnubilat », sicut dicit Gregorius in Moralibus De hoc dicitur loannis octavo: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei erilis; et cognoseetis veritatem, el veritas liberabil vos, scilicet a tenebris ignorantiae et caecitatis; unde loannis decimo septimo: Sanctifi.ca eos in veritate, quia sermo tuus veritas est. n. 104. fol. 137 V., qui lamen in aliquibus ab aliis differt. —

Secundo sermo divinus inflammat concupiscibilem pBi benevolentiam carilatis Cliristi; unde Proverbiorum trigesimo: Sermo Dei ignitus elypeus est omnibus sperantibus in se, supple: in divina misericordia. — Est clypeus ignitus, quia inllammat affectum ad modum ignis, ne tepescat interius per pusillanimitatem timoris, et protegit totum corpus ad modum clypei et loricae, ne laedatur exterius, sive impugnelur diabolica tentatione. De hoc similiter dicitur ad Hebraeos quarto: Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipili et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus.

Tertio divinus sermo corroborat irascibilem per perseverantiaui longanimitatis spei; unde Lucae;

venit ad me et audit sermones to: Omnis, qm meos et facit eos, ostendam vobis, cui similis sit. Similis esl homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum super petram. Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; fundala enim erat super petram. — Omnis, qui venil ad me, per fidem, et audit sermones meos, cum devotione, et facit eos, per operis exsecutionem; similis est liomini, id est Christo mediatori, aedificanti domum, Ecclesiae in expositione intellectuali; qui fod.it in altum et ponit fundamentum super petram, id est non in mutabilitate terrenorum, sed in perpetuitate aeternorum. Unde Glossa: « Fodit in altum, qui praeceptis humilitalis terrena omnia de suorum coi'dibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat, ut inconcussam in eis habeat mansionem». Inundatione autem facta, id est persecutione insurgente, illisum est flumen, id est carnis lascivia, mundi oblectamenta et daeraonum impulsio, domui, id est ilh aediflcationi virtutum, et non potuit eam movere, id esl diruere; et ratio huius est: quia fundata erat super petram, id est Christum; quae autem cadit non in Christo aedificatur. De his similiter secundi Machabaeorum ultimo: Singulos autem illorum armavil non clypei et hastae munilione, sed sermonibus optimis.

II. Sequitur: Si quis servaverit, ubi secundo II. notatur fructificatio bonae operationis. Quia enim anima ex influentia divini sermonis est illustrata veritate fldei, inflammata caritate Christi, corroborata longanimitate spei; ideo est valde bene disposita ad observandum divinum sermonem, ex cuius observatione producit fructum bonorum operum in magna abundantia. Unde secundum praedictam triplicem dispositionem ex influentia divini sermonis debet tripliciter fructificare, sive observare divinum sermonem, quod idem est quod fructificare per bonas operationes. Nam prirao, quia illustrata veritate fidei, debet servare divinum sermonem cum puritate conscientiae in contemnendo mundum; secundo, quia inOammata per benevolenliam caritatis Christi, debet servare divinum sermonem cum latitudine benevolentiae in diligendo Deum; tertio, quia corroborata per perseverantiam longanimitatis spei, debet servare divinum sermonem cum firmitale patientiae in tolerando malum.

Primo, quia illustrata veritate fidei, debet servare divinum sermonem cum puritate conscientiae < in contemnendo mundum; unde dicitur loannis decimo seplimo: Mamfestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo; tui erant, et mihi eos dedisti; et sermonem tuum servaverunt. — Verbum est Christi dicentis ad Patrem: Manifestavi nomen tuum hominibus, id est humihbus et simplicibus, quod abscondisti a prudentibus et sapientibus; quos dedisti milii de mundo, per conservationem puritatis el raunditiae, quae in hoc mundo conservari non potest. Nam omne, quod est in mundo, aut esl concupiscentia carnis, faciens lubricos et voluptuosos, aut concupiscentia oculorum, faciens cupidos et avaros, aut superbia vitae, faciens tumidos et ambitiosos. Tui erant, per gratiani benignae adoptionis, et milii eos dedisti, in discipulos, ut nolam facerem eis viam salutis aeternae. Unde primo Deus Pater adoptat quemlibet in filium et postea tradit eum Christo in discipulum, vel eius vicario, ut instruatur eonteranere terrena et appetere caelestia. Unde Apostoli, quia mundi et immaculati fuerunt per contemptura terrenorum et appetituni divinorum, ideo sermonem divinum servaverunt cum puritate conscientiae, sine qua divinus sermo servari non potest.

Secundo, quia inflammata carilate Christi, debet servare divinura sermonem cum latitudine benevolentiae in diligendo Deura; unde dioitur loannis decirao quarto: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Quia «probatio divini araoris exhibitio est operis», ideo dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, quasi dicat: mea dilectio opere probatur, eo quod « amor Dei operatur magna, si est; si autein operari renuil, amor Dei non est »; et Pater meus diliget euyn, propter observationem raei sermonis. Nam dignatio divinae amicitiae sive dilectionis fructus est humanae benevolentiae sive bonae operationis. Et ad cum veniemus, per septiformis gratiae Dei collationem, et mansionem apitd eum faciemus, per boni operis multiplicationem et consuramationera. Et propler hoc dicitur Sapienliae sexto: Concupiscite ergo sermones meos, dillgite illos, et

fiahebitis disciplinam, paternae correptionis, non sententiam aelernae damnationis.

Tertio, quia corroborata longanimitate spei, debet servare divinum sermongm cum firmitale patientiae in tolerando malum; unde dicilur Apocalypsis tertio: Quoniam servasli verbum patientiae meae, el ego servabo te ab hora tentationis. — IUe observat verbum patientiae Christi, qui exemplo patientiae ipsius nullis suppliciis, nullis daainis, nullis contumeliis illatis ab observatione divini sermonis cessat; et tali dicit Christus: servabo te ab hora tentationis, et maxime in morte, in qua hora maxime nititur diabolus hominem tentare, ut eum fmaliter possit subvertere. Gregorius in Moralibus -: « Nisi Dominus misericors cura viribus tentamenta modificet, nullus est, qui malignorum spirituum insidias non corrnens portet ».

  1. Tertio sequitur: mortem non gustabit in aeternum, ubi notatur liberatio sive evasio mortis aeternae. Sed quia nulUis polest liberari a morte aeternae calamitalis, nisi primo praeservetnr sive liberetur a morte propriae iniquitatis; et aliquem liberari a morte propriae iniquitatis est impossibile, nisi prius liberetur a morte culpae originalis: ideo quilibet adultus observans divinum sermonem primo liberatur a morte originalis culpae per gratiam baptismalem; secundo liberalur sive servatur a morte iniquitaUs propriae per gratiam poenitentialem; terlio liberatur a morle poenalitatis aeternae per gloriam deiformem.

Primo liberatur homo a morte originalis culpae per gratiam baptismalem; unde dicitur. ad Rolimaiios quinto: Si enim vnius delicto mors regnavit, multo magis abundanliam gratiae et donationis et iusiiliae accipientes in vita regnabunt per unum lesum Christum. — Si enim unius, scilicet primi parentis, deliclo mors regnavit, in omnes alios, qui descendunt ab eius stipite per viam libidinis et concupiscentiae; multo magis accipientes abundantiam gratiae, in benigna adoptione, et donationis, in charismatum Spiritus sancti replelione, et iuslitiae, in bonorum operum promotione; in vita, gratiae per Sacramentum baptismi, regnabunt, tanquam heredes et reges rogni caelorum, per unum lesum Christum. Et arguit hic Apostolus a minori, eo quod efficacior est gratia Christi in bonum quam culpa primi hominis in malum. Ideo dicitur primae ad Corinthios decimo quinto: Sicutin Adamomnes moriuntur, merito suae primae praevaricationis, ita et in Christo omnes vivificabuntur, merito suae passionis per Sacramentum baptismi.

Secundo liberatur homo a morle propriae iniquitatis per gratiam poenitentialem; unde dicitur ad Ephesios quinto: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et iUuminabit ie Christus. — Surge, per mali detestationem, exsurge, per desertionem peccati, a mortuis, id est ab operibus mortuis in peccato mortali factis et extra caritatem, sine qua nihil dignum est aeterna remuneratione; et iUuminabit te Chrislus, per illuminantis graliae infusionem, per quam cognoscitur distantia boni et mali, cuius adhaesione et delectatione, bono incommutabili spreto, cognoscit homo, se errasse. Et de hoc dicitur in Psalmis: Quis est homo, qui vivet et non videbit morlem, eruet animam suam de manu infert? — Ille vivet, vita gratiae, et non videbit mortem, culpae, qui eiuet animam suam de manu infert, exercendo se operibus poenitentiae.

Tertio liberatur homo a morle poeiialitatis aeternae per gloriam deiformem; unde dicitur primae ad Corinthios decimo quinto: Oporlet enim, corruptibile hoc imluere incorruptionem., et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriplus est: Absorpta est mors in victoria. — Oportet autem, hoc corruptibile et morlale induere incorruptionem et iiBmorlalitatem per confguralionem ad claritatem corporis Christi, qui est caput nostrum; alioquin inconveniens esset, si caput esset pulcrum et immortale, membra vero corruptibilia et deformia. Cum autem hoc erit, tunc mors absorbetur in victoria, resurrectionis Christi; quod nobis praestare dignetur etc.

Sermo II

Sermo fratris Bonaventurae Parisius, in Capitulo Fratrum.

Per p?'oprium sanguinem introivit semel in sancla, aeterna redemptione inventa, ad Hebraeos nono.

In verbis his evidenler exprimitur mysterium dominicae passionis et beneficium humanae redemptionis, ut excitentur corda nostra his diebus ad celebrandum devotissime memoriam passionis. Quis enim audiens el considerans pro se effusum sanguinem Filii Dei, non excitetur et inflammetur ad divinum amorem, mundi contemptum et carnis macerationem? Tanguntur autem hic duo ad redemptionem humani generis pertinentia, scilicet nostrae iniquitatis abundantia, quae non nisi per sanguinem Filii Dei potuit aboleri, cum dicitur: Per proprium sanguinem introivit semel in sancta; divinae pietatis efficacia, qua sibi complacuit nostri perfecte misereri, cum additur: aeterna redemptione inventa. Considero enim oblalum sanguinem, et invenio peccati immensitatem; attendo effusionem, et video doloris acerbitatem; video, quod pro nobis effudit

proprium sanguinein, et considero liberalissiraam caritatem; probo tandem ex liis oblationis excellentem dignilatem.

I. Fuit igitur oblatio Filii Dei per proprium sanguinem in sancla introeuntis: pretiosa ratione personae exsolventis; primae Pelri primo: Non corruptibilibus auro vel argento 7-edempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sedpretioso sanguine quasi Agni immaculali, Clirisli, et incontamvnati. — Sumtuosu ralione poenae affligentis; lob decimo sexto: Terra, ne operias sangxiineni meum etc. — Opportuna ratione indigentiae exposcentis; ad Hebraeos duodecimo: Accessi-. stis ad testamenti novi medialorem lesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. — Amorosa ratione efQcaciae subsequentis: Apocalypsis primo -: Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

II. Invenit autem nobis aelernam redemptionem per proprium sanguinem semel in sancla introeundo, quia nobis vUam perditam rerfcMzi; Levitici decimo septimo: Anima omnis carnis in sanguine e.H. — Maculam contractam delevit; Matlhaei vigesimo sexto: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro mullis effundelur in remissionem peccalorum. — Iram divinam placavit; ad Colossenses secundo: Delevit chirographum decreti, pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris, sive quae in caelis sunl. — ianuam- caelestem aperuit;.pocaIypsis decimo nono: Vestitus erat veste aspersa sanguine, et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur, quod fuit in die ascensionis.

Sermo III

Item, sermo fratris Bonaventurae in Conventu, Pari- Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? loannis oclavo.

Quoniam ludaei erant liomines inflexibiles ad intelligendum divina mysteria, excaecati et seducti per idolorum vana sacrificia, timidi et muti ad praedicandum divina magnalia; ideo Magister veritatis, Salvator noster, ad nostram aedificationem tria hic facit. Primo eliminat errorum fallaciam per veritatis suppositionem contra falsitatem, cum dicit: Si verilalem; secundo animal ad audaciam per veritatis annuntiationem contra timiditatem, cum subdit: dico; tertio increpat dtwiftam per incredulitatis exprobrationem contra infidelitatem, cum addit: waj-e vos non creditis mihi? — Dicit igitur: Si veritalem dico etc. Re vera, si Prisciano creditur in ordinatione litterarum,.ristoteli in assignatione fallaciarum, Ptolomaeo in decursu et motu planetarnm, Galeno de propinatione medicinarum, lustiniano in determinatione causarum; quia Christus erat peritissimus in scientia et cura animarum, et non sibi credebatur nec creditur a multis; ideo merito conquerebatur el conqneri potest, dicens: Si veritalem dico etc.

I. Circa primuni nota, quod, quia magister falsitatis, diabolus, obnubilat intellectum respectu credendorum, corrumpit aflectuni respectu cavendorum, depravat effeclum respectu opeiandorum, inducit defectum respectu appetendorum; ideo Magister veritatis, Christus, contra hanc quadruplicem falsitatem annuntiabat et annuntiat quadruplicem veritatem, scilicet fidei, quae docet, quid credendum; morMm, quae docet, quid fugiendum; opermn, quae docet, quid agendum; praemiorum, quae docet, quid attendendum. Verilas auteni lidei est ut lux rationis illuminativa; veritas niorum est ut herba fuUonum affectionis sanclificativa seu mundativa; veritas operum est ut regula actionis directiva; veritas praemiorum est ut scutum in tentatione protectivum.

Veritas ergo fidei per Christum annuntiata est ut lux, et qui hoc non credit insensatus est; ad Galatas tertio: 0 insensati Galatae! quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Lesus Christus praescriptus est, in vobis crucifixu.s? loannis octavo: Cognoscetis veritatem, et verilas liberabit vos. — Veritas morum est ut herba fullonum lavans sive mundificans, quia docet veterem hominem deponere et novum induere; ad Ephesios quarto: Renovamini spiritu mentis veslrae et induile novum hominem etc, totum. Non ambulelis, sicut el gentes ambulant in vanitate semus sui. In ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu. — Veritas operum est ut regula directiva; ad Ephesios quarto: Veritatem facientes in carilate, crescamus in illo per omnia, qui est caput, Christus. — Veritas p7-aemiorum est ut scutum in tentatione protectivum; Psalmus: Seuto circumdabil te veritas eius etc.

II. Circa secuhdum nota, quod secundum quod est quadruplex verbum, scilicet expressum sive prolatum respectu docuinenlorum, impressum sive innatum respeclu diclaminum, rationale sive eollativum respectu argumentorum, infusum sive inspiratum respectu appetendorum; sic veritates praefatas Lesus astruit, sicut dicit, quadruplici ratione. Etenim veritatem fidei astruit legah testificatione; unde loannis octavo dicebat Lesus: In Lege vestra scriplum est, quia duorum hominum testimonium verum est. — Veritatem morum mentali impressione;

Chapter 26 of 64