Skip to the text

In Resurrectione Domini

Seb.mo I.

Exsurge, Domine, saluum me fac, ijuoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa.

Prothema. Domine Deus, propitius esto, obsecro; quis suseitahit lacob, quia parvulus esl? Verba nobis secnndo loco proposita leguntur Amos septimo, in quibus Cliristi resurgentis iramensa nobilitas quantum ad sui excellentiam proprie demonslratur, dum ex sui celsitudine quodam modo moritur in nostra opinione; ex sui certitudine fallitur in nostra cognitione; ex sui;)i((/y(i//'frf«/ie despicitur in nostra proportione. Et quia in nostra opinione moritur ex sui celsitudine, ideo sollicite quaerit Amos: quis suscitahit? mortuum scilicet in nostra opinione. In nostra cognilione fallitur ex sui certitudine, ideo dicit: /aco, qui interpretatur supplantalor; de eius certitudine noslra cognitio supplantatur, dum satagit comprehendere Excellentem, secundum illud Psalmi: Accedet liomo ad cor altum, et exaltabitur Deus. In nostra proporlione despicitur ex sui magnitudine; ideo subiungit: quiaparvulus est. Sol enim, cum sit decies maior terra, tamen, si eius flt proportio ad terram, apparet brevior, cum sit maior. Solvens ergo inconvenientiam Amos a fidelium mentibus, invocat primo Patris auctoritatem ad mortuum suscitandum, dicens: Domine, scilicet qui potes raortuum in nostra opinione suscitare; secundo, aeternam Fe?-itofew ad incognitum demonstrandum; tevlio, paternam pietatem, ut in nostra proportione Christum exaltel, ut tandem in nobis suscitalus qui cuncta viviflcat, et ex nobis demonstratus qui cuncta clariflcat, et in nobis exallatus qui omnia superat, ipso mediante possint de eius resurrectione a me dici et a vobis audiri aliqua, quae ad ipsius resurgentis sinl gloriam et honorem et aniraarum nostrarura consolationera. Amen.

Exsurge, Domine etc.

Hodie illuxit nobis festivus dies exsultationis et laetitiae, advenit paschale gaudium iucunditatis immensae, eo quod invitamur ad nuptias Agni resurgentis et eius sponsae, matris Ecclesiae. Ideo, carissimi, gaudeamus in animo, exsultemus in signo, Deo gloriam demus in verbo, ut Christo Redemptori tem vivum. Ad liunc fontem perducit iustos mortuos ille qui de se dicit Apocalypsis primo: Ego sum primus et novissimus; et vivus, et fu.i mortuus; et ecce, sum vivens in saecula saeculorum. Amen. nostro et eius sponsae sit iucunda decoraque laudalio 5. Gaudeamus, inquam, propter increraentum nostrae laetitiae, exsultemus propter fructum nostrae fiduciae, Deo gloriam demus propter Iriumphura victoriae; et dicamus Christo triumphanli cum laetitia nostri cordis: Tu, spes nostri certarainis, lu, gloria nostri generis, quia onines adversarios superasti. In nascendo namque contulit consortiura nalurae, in paliendo beneficium gratiae, sed in resurgendo coraplementum gloriae. lioc autem paschale gaudiura et infinitura gloriae beneflciura desiderans propheta David fieri in diebus suis, exclainahat flagrantissimis desideriis, dicens: Exsurge, Domine, salvum me fac etc. In quo quidera verbo rectissirao ordine tria notantur, videlicet dorainicae resurrectionis affectuosa exclamalio, captivi hominis perfecta liberatio et diabolicae potestatis iusta exterminatio. Hodierna namque die Dominus noster Lesus virtute propria resurrexit, caplivura hominera de diabolica potestate liberavit et diaholura cura eius exercitu in profundum maris inferni submersit. Prirao ergo notatur dominicae resurrectionis ajfectuosa exclamatio, cura dicit: Exsurge, Domine, scilicet a mortuis; secundo, captivi hominis perfecla liberatio, cum subdit: salvum me fac; tertio, potestatis diabolicae iusta exterminatio, cum subinfert: quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Sine autera causa dicitur, eo quod, licet horao iuste detineretur, taraen diabolus iniuste detinehat; ideo iusta fuit eius potestatis exterrainatio.

I. Dicit ergo: Exsurge, Domine, ubi notatur affectuosa exclamalio dominicae resurrectionis. Vere ista resurrectio affectuose ex totis medullis cordis erat desideranda et mellifluis vocibus, laxis flbris'gutturis exclaraanda propter Iria specialia privilegia, quae Christus habuit in sua resurrectione nobis super omnia expedientia. Primum ergo privilegium fuit pnm?'tos insoiilae novilalis; secundum privilegium fuit virtuositas propriae potestatis; lertium privilegium fuit exemplaritas nostrae nece-mtatis sive resurrectionis.

Prirao, Christus in sua resurrectione habuitr*- mitatem vasolitae novitatis-. Christus enim, deposita mortis lamentabili vetustate, novae vitae inaestimabilem laetitiara inchoando resurrexit a mortuis.

quia homo, Dominus Lesus Chrislus fuit pnmogenitus morluorum S qui, devicto mortis imperio, coronatus est diademate novae incorruptionis. Quis enim debuit prior vincere moestitiaQi inveteratae mortis et inchoare laetitiam nostrae perpetuilalis, nisi qui habebat clavem reserandi aditnm aeternitatis? Ipse enim, tanquam auctoritatem habens, potuit Angelis praecipere: AUollile portas, principes, vestras, el ekvamini, porlae aelernales. Nam per meum sanguinem facta est reparatio concordiae universalis et relaxatio vindictae iudicialis. Nunc ergo, amoto gladio flammeo de porta paradisi, volo, ut fiat reseratio ianuae caelestis, quia ego, Dominus virlutum, per proprium sanguinem, devicto diabolo, acquisivi regnum caeleste. Et ideo non tantum in quantum Deus, sed etiam in quantum homo Ckristus esl rex gloriae. De ista autem novitate dicitur primae ad Corinthios decinio quinto: Christus resurrexit a mortuis, primiliae dormieniium, quoniam quidem per /wmineni mors, et per hominem resurrectio morluorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ila et in Christo omnes vivificabuntur. — Ita Apostolus, tanquam prudens et discretus, in exprimendo primitias novitatum, quas Christus habuit in >>s resurgendo, primo, ne conototo dissoivatur in laetitiam, proponit miseriam mortis, quae est materia desolationis, cum dicit: per hominem mors; secundo, ne desolatio absorbeatur in tristitiam, adiungit medicinam resurrectionis, quae est materia consolationis, cum subiungit: efper hominem, Christum, resurrectio mortuorum. Ut ergo unum ex altero mitigetur, et quia, licet mors trahat occasionem a fraudulentia hostis, tamen causam sive originem habet ab arrogantia raentis et consummationem a concupiscenlia carnis; ideo dicitur: Sicut in Adam omnes moriunlur, merito suae praevaricationis. Sed quia medicina raortis est per divinam misericordiam merito dorainicae passionis; ideo subdit: ila el in Christo omnes vivificabuntur, merito suae passionis. n- — Unde prima et immediata causa morlis non est Deus, cum sit summe ens et indeflciens, et mors sit maximus inter omnes defectus poenalitatis, sed voluntas cadens a rectitudine et perpetuitate iustitiae, sicut dicitur Sapientiae primo: Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione morientium. C7-cavit enim Deus, ut essent omnia, el sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non esl in illis medicamentum exlerminii nec inferorum regnum in terra. lustilia enim perpetua esl ei immortalis; iniustitia autem acquisitio est mortis.

Secundo Christus in sua resurrectione habuit lo- virtuosilatem propriae potestatis. Non enim indiqui locus additus est ex C. guit suffragio orationis devotae nec adminiculo administrationis angelicae, quamvis usus sit obsequio caelestis militiae; et de hoc dicitur in Psalmo «: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. — Pauperes el inopes erant sancti Patres in hmbo positi quasi in carcere teterrimo, non habentes, unde se redimerent; et ideo valde miseri et gementes affectuosis desideriis anhelabant, accelerari illud beneficium resurrectionis; quorum vota exaudiens, dicit Dominus: Nunc exsurgam, loquens in prima persona, quasi poiesialem habens ponendi animam suam in passione ei iterum sumendi edm. in resurrectione.

Sed dicet forsilan philosophus naturalis: quomodo poterit hoc fieri, ut corpus animale et corruptibile et ex contrariis compositum sit indissolubile et perpetuo darabile? — Cui fheologus: Si vis, ut argumentum tuum in omni materia teneat, ad multa inconvenientia te adducam. Nam primo vis, quod Deus non possit plus quam natura, et opifex plus quam opus; quod inconveniens esse, nullus dubitat. Arguit enim sic: Est impossibile secundum naturam: ergo est impossibile simpliciter. Consequens non sequitur. — Secundo, inconveniens est, quod tu vis, quod natura habeat virtules occultas — sicut et nos etiam volumus, quia sunt occultae nobis, ut in calamita, quae atlrahit ferrum, et in salamandra, quae conservatur in igne, et in multis aliis — Deus autera vis quod non habeat virtutem, nisi quam tuis oculis possis conspicere; quod maximum inconveniens esse conslat, cum paicca sint, quae videmus operum Dei, et multa abscondita sunt maiora his, sicut dicitur Ecclesiastici quadragesimo tertio. — Tertio, inconveniens est, quod vis, quod Deus promiserit obedientiara naturae; quod si verura esset, non illuminasset caecum, non mundasset leprosum, non suscitasset mortuum. — Quarto, supponis falsum: procedis per inconcessa dicendo, corpus animale esse et ex contrariis compositum; quia non animale (est), immo spirituale et ab omni contrarietate elevatum per habitum gloriae et dispositura, ab aninia in perpetuuni in vita conservari. Sententia horum verborum potest ehci ex verbis Augustini, in Epislola ad Consentiura, ubi dicit sic: « Ex consuetudine rerum expertarum inexperta opera divina infirmitas raetitur huraana et acutule se garrire arbitratur, cura dicit: Si caro est, et sanguis est; si sanguis, et ceteri humores; si ceteri huraores: ergo et corruptio. Eodera modo diceret: Si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo tres pueros in camino ignis incendit. Si ergo credis, illud miraculum esse, quare de rebus mirabilibus Psalm. 11, 6; sequitur loan. 10,

ambigis? Quod si non credis, ludaeorum eris caecior caecitate. Valet ergo divina potentia de corporali natura, quibusdam nianenlibus, auferre quas voluerit qualitates, ac per hoc valet membra mortalia, mortalitate semota, stabili vigore flrmare, ut vera sit effigies, nulla sit labes; vera sit motio, nulla sit fatigatio; vera comedendi potestas, nuUa esuriendi necessitas ».

Tertio erat desideranda ista resurrectio propter exemplaritatem nostrae resurrectionis sive necessitatis. Christus caput et exemplar nostrae resurrectionis ad hoc resurrexit, ut nos,eius membra, de nostra resurrectione certificaret; alioquin monstruosa res esset, si caput resurgeret sine membris. El propter hoc arguebat Apostolus valde bene et efficaciter contra illos qui negabant resurrectionem, dicens primae ad Corinthios decimo quinto: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Si ergo necesse est, Christum resurrexisse, quia quod fuit modo impossibile est non fuisse; necesse est ergo, mortuos resurgere. Unde statim sequitur: Oportet enim, corruplibile hoc imhiere incorruplionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Unde ad inserendam cordibus fidelium fidem resurrectionis el ad amovendam ambiguitatem diffidenliae et desperationis dicit primae ad Thessalonicenses quarlo: Si enim credimus, quod Lesus mortuus est et resurrexit; ita et Deus eos qui dormierunt per fesum, addueet cum eo. Hanc ergo firmam fiduciam cum beato lob habentes, non debemus de alicuius boni Christiani raorle contristari sicut et ceteri, qui spem non habent.

II. Secundo sequilur captivi hominis perfecla II. liberatio, cum subdit: salvum me fac. Perfecte namque Christus miserum hominem liberavit sive salcundo salvavil eum ab obligatione reatus poenae per tolerationem mortis satisfactoriae; tertio liberabit eum complete in generali resurrectione a calamitate corporalis miseriae per collationem reformantis gloriae.

Primo salvavit eum ab offensione totalis culpae in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivipcavit nos in Christo, cuius gratia estis salvali. — Vere dives et superaiiundans fuit Deus Pater in misericordia, quando ad ostendendam nimiam caritatem et dilectionem, quam erga nos habuit, voluit nos morluos in peccatis vivificare et salvare a morte quorumlibet peccatorum, infundendo nobis vitam gratiae merito passionis unigeniti Filii sui. Certe, si torrens tantae dulcedinis attingit christianam animam, non est locus ingratitudinis, immo prae nimia devotione resolventur in lacrymas et prae valida dilectione continue referent gratiarum actiones multifarias. Similiter de hoc dicit Angelus Virgini Mariae Matthaei primo =: fpse est, qui salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Secundo salvavit eum ab obligatione reatus poe- s nae per tolerationem raortis satisfacloriae, sicut di- i citur Isaiae sexagesimo tertio: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? fste formosus in stola sua, gradiens in multitudim fortitudinis suae. Ego, qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum. Quare ergo ruhrum est indumentum tuum, ei vestimenta tua sicut calcantiuniSji torculari? Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. — Angelici namque spiritus, videntes Christum fonnosum in sua stola, gradientem in muUitudine virtutis suae, prae nimia admiratione proruinpunt in haec verba: Quis est iste, qui venit, sanguinolentus, de Edom? Edom enim interpretatur sanguinolentus; timctis vestibus, ex abundanti aspersione proprii sanguinis, qui Huxit de manibus et pedibus in crucifixione, de capile in coronatione, de toto corpore in flagellatione et de corde in lateris apertione. Quis est iste, iterum, qui venit de Bosra, de loco tribulalionis et angustiae? Bosra angustia interpretatur. Respondit eis Lesus: Ego, qui loquor iustitiam, verbo proferendo et facto adimplendo; nam morleni suscepi propter inflexibilem rigorem punientis iustitiae ratione primae praevaricationis; et propugnator sum ad salvandum, patres vestros de limbo inferni, propter inviolabile decretum sive iusiurandum, divinae raisericordiae poilicentis, quod iuravit, Deus Pater, ad Abraham, daturum me ei in pretium liberationis; ut sine timore, populus meus, de manu, daemonum, liberatus, hbere serviat Deo. Et ideo rubrum el sanguinolentum est indumenlum mei corporis; el vestimenta, id est membra raea, compressa sunt sicut calcantium, racemos, in torculari, eo quod torcular est vas aptum ad premendum racemos. Torcular, raortis et angustiae, calcavi solus, ut de raeo sanguine coinpresso ex toto corpore solveretur debiti reatus poena pauperrirai hominis. Unde Psalmus: Liberavit pauperem a potente, et pauperem, cui non erat adiutor. Parcet pauperi et inopi el animas pauperum salvas faciet. Rex noster, Christus, ante saecula operatus esl salulem in medio terrae.

Vers. i. seq.

Tertio salvabit hominem perfecte in generali resurrectione a calamilale corporalis miseriae per collationem reformantis gloriae; et de hoc dicitur ad Philippenses tertio: Salvalorem exspeciamus Dominum lesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, confyuratum corpori claritatis suae. Qui enim vult, ut configurelur corpus suum corpori claritatis Christi in patria, debet primo in via ad exemplum Christi suum corpus conterei-e ieiuniis el humiliare affilictionibus et etiam submittere iiigo servitutis; quia tanlo in gloria consurget clariluti corporis Christi conformior, quanto pro eius amore fuit in vita ista humilior.

III. Tertio in verbo proposito notatur diabolicae potestatis iusta exlerminatio, cum subinfert: quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Dicitur autem ista diaboli exterminatio iusta iriplici de causa: primo, propter dolositatem deceptionis et fraudulentiae in usurpando dominationem primi hominis; secundo, propter wia%wtoewi praesumtionis et iniustitiae in suggerendo occisionem innocentis Christi; tertio, propter rectitudinem aequitatis et iuslitiae in non patiendo perturbationem totius universi. Unde iustura fuit, ut exterminaretur diaboli polestas, tum quia dolose et fraudulenter usurpavit dominium primi hominis, tum quia iniuste et nequiter persuasit mortem innocentis Christi, lum quia aequilas divinae iustitiae non debebat pati deordinationera totius universi.

Primo iusta fuit diabolicae potestatis extermii- natio propter dolosilatem deceptionis et fraudulentiae in usurpando dominium primi hominis, et de hoc potest exponi illud Numerorum vigesimo quarto: Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel et peixutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth. El eritldumaea possessio eius. — Stella ista est Virgo Maria propter refulgentiam virtutum et gratiarum; sed virga, habens virilitatera ad expugnandum, ut fiat miseris in adiutorium, est Dominus noster, qui virtute proprii sanguinis percussit infernales duces superbi Moab, et arte suae multiformis sapientiae fallens, fraudem proditoris diaboli per mortis inductionem, abstulit sibi captivum hominem, quera possidebat, et medelam salutis inde tuht, scihcet de ligno, hostis unde laeserat decipiendo De hoc similiter dicitur in praedicto themate: Exsurge, Domine, salvum me fac, quoniam tu percussisli omnes adversantes mihi sine causa.

Secundo fuit iusta diabohcae potestatis exterrai- natio propter malignitatem praesumtionis et iniustitiae in persuadendo mortem innocentis Christi. Unde dicitur Habacuc tertio: Percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum eius usque ad collum. MaMixisti scepiris eius, capiti bellatorum eius, venientibus ut iurbo ad dispergendum me. — Quia diabolus praesuratuose et iniuste iniecit manus in Christum, super quem nihil iuris habebat, persuadendo eius infernalibus membris venienlibus ut iurbo ad dispergendum, innocentera, ut crucifigerent eum; ideo iustum fuit, ut ipse impius diabolus, capul domus infernalis, percuieretur, et potestale et dorainio proprii servi denudaretur vel privaretur.

Tertio iusta fuit diabolicae potestatis exterrainatio propter rectitudinem aequilatis et iustitiae in non patiendo perturbationera universi; unde Exodi decirao quinto: Dextera tua, Domine, percussit inimicum, et in muUiiudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quae devoravii eos sicut stipulam. — Aequitas enim divinae iustitiae « ordinera universi conservari iubet, perturbari vetaf». Unde ne diabolus de sua malitia et peccato, per quod turbaverat totum universum, reportaret commodum, dignum fuit percuti, privari et puniri. Et propter hoc dicitur: Pavebit Assur virga percussus. — - Assur diabolum significat, qui pavescit, cum percutitur virga, divinae aequitatis. Rogemus etc.

Sermo I

Dominica Eesurrectionis. Sermo fratris Bonaventnrae in Conventu Pratrum, Parisius.

Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram, ad Colossenses tertio.

In his verbis ostendit Apostolus nobis tria, scilicet quahter debet conformari resurrectioni dorainicae nostra conversaiin, cuni dicit: Si consurrexisiis cum Chi-isto; ubi debet ferri nostra cogitatio, cum subdit: ubi Christus est, in dextera Dei sedens; ubi debet poni nostrai affectio, cum a.Mt: quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

I. Circa primum nota, quod conformitas strae resurrectionis spiritualis ad resurrectionem Domini attendenda est circa tria: ut sicut ilia sit vera, non phantastica per duplicitatem; Lucae ullimo: Surrexit Dominus vere etc. — Accelerata, Et medelam ferret inde,

Hostis unde laeserai».

noii relarilata propter fragilitatem; Matthaei vigesimo oclavo: Cito eunles, dicile discipulis eius, quia surrexit etc. — Non ileraUi, sed unica per stabilitatem; ad Romanos sexto: Christus, resurgens mortuis, iam non moritur. — Resurrectio autem p,jj[j,jy,. yg.j gj habet experimentuni quinque sensuum integritatis sicut Christus, qui probavit, se surrexisse, per visum, auditum, oifactum, gustuni et tactum; per visum, cum dixit: Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum; per auditum, cum dixit: Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum; per odoratum, cum insufjlavil; per gustum, cuin manducavit; per tactum, cum dixit: Palpale et videte. — Accelerala probatur, si non infirmitate vel periculo, sed sanitate et opportunitate se ofTerente fiat sicut in Christo, qui resurrexit ante incinerationem et putrefactionem. — Non iterata probatur, si post poenitentiam homo non recidivet in mortale.... sive in id ipsum, sicut et Chrislus semel mortuus tantum serael resurrexit.

H. Quantum ad secundum nota, qiwd quaerere deheimK quae sursum sunl, scilicet Deum et divina, cuin sinceritate benevolentiae; Sophoniae secuodo: Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati. — Cum serenitate conscientiae; Sapienliae prirao: In simplicitate cordis quaerite illum, quoniam invenitur ab his qui non tmlant illum. — Cura longanimitate perseveranliae; Psalmus: Quaerile Dominum et confirmamini, quaerite faciem eius semper.

III. Quantum ad tertiuni nota, quod sa.pere debemus quae sursum sunt, non quae super lerram, per sublimitatem contemplationis contra concupiscentiam oculorum, pro qua dicit Apostolus priraae ad Timotheum ultimo: Divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerlo divitiarum, sed in Deo vivo. — Per suavitatem devotionis contra concupiscentiam carnis, pro qua dicitur ad Romanos octavo: Qui secundum carnem sunt quae carnis sunl sapiunt, qui vero secundum spiritum sunt quae sunt spirilus sentiunt. — Per aviditatem repressionis contra superbiam vitae, pro qua reprimenda dicit Apostolus ad Romanos undecimo: Noli altum sapere, sed time.

Sermo II

Si consurrexislis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei scterram, ad Colossenses tertio.

Eleganter nos docet in his verbis egregius praedicator, Apostolus, resurrectionis dominicae digne solemnia celebrare; propter quod hoc verbuni, tanquam resurrectionis tempore convenientissimum, secundum consuetudinem Romanae Ecclesiae a Pascha usque ad Ascensionem Domini post Primam quotidie recitatur. Digne quidem in resurrectione Deum colimus, si resurgenti Domino conformaraur, « cuius scilicet omnis actio nostra est instructio"», qui est exemplar, forma et regula nostrae vitae. Hanc autem conformationera docet Apostolus quoad tria, in quibus c consistit totius christianae vitae processus. Priraum est perfectio integrae conversionis: Si consurrexistis etc.; secundum est sollicitudo strenuae operationis: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens; tertiura est praegustatio devotae contemplationis: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Primura esi poenitentium, quorum est bonum incipere; secundum esl activontm, quorum est in bono proficere; terliura est conlemplativorum, quorum est bonum perficere vel consumrnare.

I. Notatur ergo primo perfeclio integrae con- i versionis, quam debemus habere; et ideo dicitur: Si consurrexistis cum Christo, in quo nolatur perfectio integrae conversionis. Quod patet, si facias vim in his verbis: consurrexistis cum Christo, gratia quorum notandi sunt hominum quinque status: qui- 1 dam enim sunt, qui nec resurgunt nec resurgere se ostendunt; alii sunt, qui videntur surgere, sed non surgunt; tertii surgunt quoad quid, sed non simpliciter; quarti surgunt, sed non cum Christo; quinti autem perfecle surgunt cum Christo, de quibus hic habetur. Primi sunt manifesti peccatores, secundi hypocritae et simulatores etc, et sic deinceps.

Primi ergo sunt, qui nec resurgunt nec resurgere se ostendunt, sdWcet manifesti peccat07'es, non qui publice peccant coram hominibus, sed omnes illi, qui nec habent interius conscientiae puritatem nec praetendunt exterius conversationis aliquam honestatem. Hi autem sunl in triplici fovea, quae directe opponitur statui surrectionis. Quidara enim sunt iacentes in lecto, quidara sedentes in terra vel in hurao, tertii sunt cadentes vel proslrati in luto. His enira tantum tribus generibus hominum solet dici, ut surgant. Primi sunt voluptnosi, qui iacent in lecto pigritiae et corporis carnalitatis, quasi irapotenles ad orane opus spiritus, licet multum ad carnis opera

sint utiles. UDde recte signiflcantur per paralyticum Matthaei nono: Offerebant ei paralyticum iacentem in leclo. Tinieant tales de hoc quod accidit Isboseth, qui occisus est iacens in leclo, el domus ostiaria dormietite, secundi Regum quarto. Sic tales saepe morte praeoccupantur, ratione in illis dormiente per negligentiam, cum potius deberent vigilare et ostium cordis et sensuum fenestras claudere, carnalilatis occasiones praecavendo, ne mo7-s per fenestras a.qia.- tenus intret in domum cordis, leremiae nono. Hi sunt sicut afflnes diaboh, fortes in posterioribus, debiles in anterioribus, ubi est crux; sicut iacenti tanquam paralytico praecepit Dominus, ut surgat; unde sequitur Matthaei nono: Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam; Proverbiorum sexto: Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam etc. Usquequo, piger, do7-mies? Quando consurges e somno tuo? — Secundi sunt cupidi et avari, qui sedent in humo natibus terrae, cordis afiectionibus terrenis adhaerendo; Threnorum secundo: Sederunl in terra, conticuerum senes filiae Sion. Dicit senes, licet et iuvenes multi sic sedeant, quia magis regnat hoc malum cupiditatis in senibus, secundum illud Senecae: Cum « alia vitia, nobis senescentibus, senescant, sola avaritia non senescit, iuvenescit». Sicut in eis per naturam refrigescit caUditas corporalis, sic tepescit in multis spiritualis calor, qui est caritas. Hos monet Psahnus: Surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris, quod fit per veram largitatem, quae est in reddendo male habita et etiam in non retinendo superflua et ijgne dispcnsando propria. — Tertii sunt superbi, qui sunt cadentes in luto et in fovea et in vilitate et profunditate peccati. Quanto enim magis elevant se vel exaltantur in sua propria aestiraatione, tanto inferius cadunt divina repressione et severitate, exemplo sui patris diaboli,qui, postquam dixit: In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum etc, Isaiae decimo quarto, statim audivit quod sequitur: Verumtamen adinfernum detrahe- 7-is in pi'ofundu7n laci. Sic de superbis dicit Psalmus: Deiecisli eos, dum allevarentur. Et quia tales non surgunt per veram humilitatem, conqueritur Dominus per leremiam: Nunquid qui cadit non resurget, et qui aversus est non 7-evertetur? Qua7'e ergo aversus est populus iste in lei-usalem aversione contentiosa? Apprehende7-unt mendacium et nohierunt 7-evei-ti. Econtra dicunt vere humiliantes se cum Psalmo: Ipsi obligati sunt et ceciderunl, nos autem surrexinus et electi sumus. Hic est ergo primus stalus eorum qui scilicet nec resurgunt nec resurgere se ostendunt, quorum est Iriplex differentia, ad quam omnes peccatores huiusraodi reducuntur, secundum illud priraae loannis secundo: Omne, quod est in mundo, concwpiscentia carnis est eXc; et intelligamus, praedicta dici per appropriationem, scilicet quod voluptuosi iacent etc. Comrauniter enim loquendo, in illa raateria possent siraul convenire.

Secundus est status eorura qui videntur surgere, sed non surgunt, ut hypocrilae et siraulatores, quorura cuihbet dicit Dominus Apocalypsis tertio: Scio opera lua, quia nomen habes, quod vivas, et mo7'- tuus es. Unde phantastice tantura surgunt, non Deo operante, sed diabolo instigante, quasi « magica quadam arte », sicut Samuel primi Regura vigesimo octavo secundum opinionem, secundura Glossam Augustini. Et ideo nec vere comedunt nec bibunt, id est, non reflciuntur spiritualiter his quae faciunt; propter quod optirae flgurantur per Bel; Daniehs decimo quarto: Dixit rex ad Daniel: Nonvidetur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides, quanta comedat et bibat quotidie? Et ait Danel arridens; Ne ei'res, rex; iste enim intrinsecus luteus est et fori7isecus acreus neque comedit aliquando. Expone. — Ex quo patet, quod nec vere suscitantur nec surgunt, quia vera comestio verae suscitationis est ostensio, sicut dicit Glossa super illud Lucae octavo: lussit dai-i manducare puellae, scilicet suscitatae. Unde nec Domino conforraantur, quia surrexit Dominus vere, Lucae ultimo. — Est autem istorura vita sicut apparens tantum surrectio detestanda propter tria: primo, propter nimiam operura laboriositatem; deest enim caritas, quae omnia facit levia, ut dicit Augustinus: « Omnia saeva et imraania prorsus facilia et prope nulla efficit amor»; propter quod dicitur Ecclesiastae decimo: Labor stultorum affliget eos etc.; et Matthaei sexto: Cum ieiunatis, nolite fiet'i sicut hypocrilae tristes; exterminant enim facies.suas, ut apparea7t hominibus ieiunantes. Unde Bernardus: « Circuit sedulus explorator »; sequitur: « Si quo modo tandem aliquando se ingerere queat in patrimoniura Cruciflxi et bona Domini ». Et ita, « age nunc, age, sequere ducem tuum »; paulatim ascendes, sed non paulatim descendes; videbam enim satanam sicut fulgur de caelo cadenlan. — Secundo detestanda est propter laboriosorum operura sterilitalem; lob decimo quinto: Congregalio hypocritae sterilis, et ignis devo7'abil tabernacula eorum qui munera libenter accipiimt. Istorum enim operatio non valuit ad beatitudinem aeternam, quae in Dei

visione consistit, quia nec etiara hoc intendunt; unde lob decimo tertio: Non veniet in conspectu eius omnis hypocrila; nec immerito, quia ad conspectum hoQiinum tantum illa facit, sicut dicit Salvator Matthaei vigesimo tertio: Otmiia opera sua faciunt, ul videantur ab hominibus. Et non solum aeterna mercede, sed etiam temporali, quam intendunt, frustrantur; Sapientiae tertio: Vacua esl spes illorum, et labores sine fructu et inutilia opem eorum. Araneae tehs optime comparantur, et ipsi hypocritae araneis, quae eviscerant se, ut faciant lelas ad capiendum muscas, et tamen saepe deficiunt; sicut et hypocritis accidit, quia spes hypocritae peribit, lob oclavo. Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia eius. Innitetur super domum suam, et non slabit, fulciet eam, et non comurget. — Tertio detestanda est propter culpae et poenae detestabilitatem. « Simulata enim aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas», in hoc scilicet, quod non solum nialitiam diligunt, sed ahud, qaoAturpe est dicere, faciunt, ad Ephesios quinto et sic etiam iustitiam falso praetendunt; simihter non solum culpam, verum etiam poenam sibi provocant; lob trigesimo sexto: Simulatores et callidi provocant iram Dei; et ideo maxime invehebatur Salvator contra eos Matthaei vigesimo tertio: Vae vobis, scribae et Pharisaei, hypocritae! quia comedilis domos viduarum, orationes longas orantes; et sequitur: Propter hoc amplius accipietis iudicium. Isti autem sunt simiae diaboh, quae quantum ad exteriora niagis quam cetera animalia assimilantur hominibus, minus autem quantum ad interiora; porcus enim magis assimilatur homini quantum ad interiora. Talibus dicit Dominus, quod surgant; per Michaeam Prophetam enim ait: Surgite et ile, quia non habetis hic requiem. Hic est secundus status eorum qui nec surgunt nec etc.

Tertius status est eorum qui non surgunt nisi quoad quid; sic sunt pro parle poenitentes, et illi decipiuntur propter tria impossibilia, ad quae conari simo quarto: Unus aedificans et unus destruens, quid prodest illis nisi labor? — Tertium impossibile est, ut Deum placent vel Deo placeant, diabolo serviendo. Duobus enim dominis, contrariis in voluntatibus et praeceptis, simul serviri non potest, Matthaei sexto Propter quod consnrgendum est, id est totaliter surgendum, sicut admonet Apostolus ad Ephesios quinto: Surge, qui dormis, el exsurge a mortuis, et illuminabit te Chrislus. Exsurge, id est, totaliter surge; surge a mortuis, hoc est a peccatis, quibus homo moritur Deo; a peccatis pluraliter dicitur, non a peccato uno tantum. — Et figuratum fuit losue sexto, ubi dicitur, quod filii Israel, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicul dispositum erat, seplies. Per septenarium dierum et vicissitudinum notatur septenarium virtulum sive donorum et vitiorum, per quod designatur, quod omnia vitia totaliter deberent purgari ad hoc, quod virtutes et dona ibi valeant radicari. Sic est igitur status eorum qui non consurgunt, id est, totaliter non surgunt, sed in parte.

Quartus est status eorum qui surgunt, sed non cum Christo, qui sunt ab integra poenitentia recedentes; tales non consurgunt Domino cum Christo, quia Christus, resurgens ex mortuis, iam non moritur, mors illi uUra non dominabitur, ad Romanos sexlo. Sed hi ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt, ludaei scilicet; quorum peccatum a tribus gravatur. Primum est, quia sunt Domini irrisores, dum ipsum, quantum in se est, falsa promissione deludunt. Unde Isidorus de Summo Bono 1": « Irrisor est, non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet, nec videtur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus». Unde Dominus de illis conqueritur per leremiam Prophetam: Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. Bene dixi, quod Dominum irrident, quantum in ipsis est, quia re vera Dominus non irridetur; quae enim seminaverit homo, haec et metet, ad Galatas sexto; immo e contrario Dominus ipsos irridebit; Psalmus: Qui habitat in caelis irridebit eos. Quam timenda est haec irrisio, sicut Spiritus sanctus comminatur Proverbiorum primo: Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis id quod timebatis, advenerit. — Quia sunt tradit07'es et proditores sicut ludas; post osculum enim reconcilialionis poenitentiae statim, nondum furiente bello, sed tantum ingruente, quidam convertuntur in hostes, qui inimico se iungunt. Unde bene significantur per Absalom, qui post (osculum) reconciliationis ad patrem suum David, secundi Regum decimo quarto, statim machinatus est insidias et bellum gravissimum, sicut

sequitur ibidem decimo quinto. Post osculum enim conciliationis secutae, quae fuit in sanctissimi corporis sui receptione, ipsum postea turpiter de sua domo, scilicet cordis, eiiciunt, cum ibi diabolum per consensum mortalis peccati recipiunt. Unde de ipsis potest dici sicut de luda, quod post buccellam introivit in emn satanas, loannis decimo tertio Notatur, quod ludas tunc non accepit corpus Domini, sed iam acceperat cum aliis discipulis. — Heu! quanta proditio est et quam gravis: magna quidem in laicis, maior in clericis, maxima in Religiosis. Unde specialiter sacerdotibus et clericis dicit Bernardus: Quid tibi cum mulieribus, qui ad altare cum Domino familiaris es? Dic, sacerdos, dic, clerice: qualiter eisdem labiis oscularis Filium Virginis, quibus osculatus es carnes meretricias. 0 luda! osculo Filium hominis tradis? — Quanti sunt sibi ipsis culpam et poenam accumulantes! unde pro talibus dicitur Matthaei duodecimo: Reuertar in domum meam, unde exivi etc. El sequitur: Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus; et secundae Petri secundo: Si enim, 7'efugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Chrisli, his rursus implicati super-antur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod ilLis iraditum est sancto mandato. — Sed tunc obiiciet aliquis: Tunc malum est illis prius poenituisse, cum necesse videatur. — Sed non sequitur, sicut non est malum, sacerdotem esse, licet in malum aggravaretur; sic bonum fuit ei qui ita poenituit, quia pro illo tempore non punietur, et si tamen poeniteat, praemiabitur in futuro, quia talis poenitentia reviviscet. De poena damni dicitur Lucae nono: Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei; de poena sensus, quod augeatur, aperte dicit beatus Gregorius: « Qui commissa plangit, nec taraen deserit, poenae gravioris culpae se subiicit». — Sic igilur est quartus status eorum qui surgunt, sed non cum Christo.

Quintus est status eorum qui consurgunt cum Christo, scilicet in integra poenitentia persistenies, qui cum Christo confixi sunt cruci, ad Galatas secundo, nolentes de cruce poenitentiae descendere ad suasionem ludaeorum, id est malorum hominum vel daemonum. Ad hoc aulem movere debet triplex commodi magnitudo. Primum est restauralae gratiae mulliplicoJio; lob octavo: Tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae; in tantum, ut, si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. — Secundum est omnis praesentis adversitatis sedalio;xmde Osee sexto: In tribulalione sua mane consurgent ad me. Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit et sanabit nos, percutiet et curabit nos. — Sanabit nos, a tentationibus, percutiet et curabit, a tribulatione poenitentiae. Et sic tales poterunt dicere cum Apostolo: Certus sum, quia neque mors neque vita etc. Sed in his omnibus superamus propler eum qui dilexit nos. Et sic possunt dicere: Ut, quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambukmus, ad Romanos sexto i. — Tertium est aeternae gloriae adeptio cum omnimoda securilate; unde Isaiaequinquagesiraosecundo: Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion, induere vestimentis gloriae tuae, lerusalem, civitas Sancti, quia non adiiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.

II. Talibus ergo dicitur: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite; Glossa: « Spiritualia; haec autem sunt vel gloria aeterna, vel quae ad eam ducunt »; Malthaei sexto: Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius etc. Et nota, quod haec sunt principaliter quaerenda propter tria, scilicet propter eorum dignilatem vel pretiositatem; unde dicitur in Glossa: Quae sursum sunt quae- rite, « non loco, sed merito excellentiae, scilicet spiritualia »; Sapientiae septirao: Praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Et bene, quia dicitur Ecclesiastae primo: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas etc. Et propter hoc dicil Psalmus: Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? — Secundo, propter habendi utilitatem, immo necessitatem; Sapientiae octavo, positis quatuor virtutibus cardinalibus, dicilur: Quibus utiliu nihil est in vita hominibus. De gloria dicitur Lucae decimo: Porro, unum est 7iecessarium; Lucae nono: Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se aulem ipsum perdat? Propter quod dicit Dominus per Isaiam, vigesimo primo: Si quaeritis, quaerite. — Tertio, propter inveniendi certitudinem et facilitatem. Certe, si ita esset certum et facile invenire bona, multo magis tunc quaererent

qui in niagno dubio quaeFunt fugienlia, quia quuM qui apprehendit umbram el persequitur ventum, sic et qui altemlit ad visa mendacia, Ecclesiaslici trigesimo quarlo, et undecimo: Si secutus fueris, nm apprehendes. Econtra dicitur de sapientia, quae nunc habetur per gratiam et in fuluro per gloriam, Sapientiae sexto: Clara est el quae nunquam. marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt eam. Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens el in viis ostendit se illis hilariter; Lucae undecimo: Omnis, qui petit, accipit etc.

III. Postea sequitur: quae sursuni sunt sapite, in quo notatur praegustatio divinae contemplatio- nis supernorum bonorum et aeternorum. Et notandum, quod hoc facit in praegustante tria, sciUcet omne terrenum bonum despicere, quia « gustato spiritu, desipit omnis caro'»; unde Psalmus: Quid enim mihi est in caelo, et a le quid volui super terram? Primum quidem ponitur admirative, secundum descriptive, et est exemplum de Petro, Matthaei decimo septimo, qui, gustata praefiguratione summae gloriae Christi, statim dixit: Bonum est, nos hic esse. Gregorius: «Si consideremus, quae et quanta sunt, quae nobis promittuntur in caelis, vilescunt animo omnia, quae habeotur in terris». Et.ugustinus dicit: « Tanta erit felicitas, tanta erit iucunditas lucis aeternae, ut, etiamsi non iiceret amplius in ea manere quam unius diei mora, propter hoc solum innumerabiles anni huius vitae, pleni deliciis et circumfluentia temporalium bonorum recte meritoque contemnerentur. Non enim falso aut parvo affectu dictum est in Psalmo: Melior est dies una in atriis tuis super millia ». — Omne malum non timere, etiam mortem; unde Dominus Petro dicenti Domino volenti ire ad passionem: Absit a le, Domine etc, respondit: Vade retro me, satana! quoniam non sapis quae Dei sunt, quasi dicat: si ea quae Dei sunt, saperes, mortem non timeres nec tibi nec mihi, sicut postea patuit: Obedire oportet Deo magis quani hominibus. — Nec solum facit non timere malum, sed etiam duke reputare; lob sexto: Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustitt cibi mei sunt. Exemplum de Apostolis, Actuum quinto: Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pali. Et hoc est quod dicitur Deuteronomii trigesimo tertio: Inundationes maris quasi lac sugent, sicut patet, quod leccator ad odorem assatae rei dulciter comedit panem siccum, cum ad superna ardentius aspiraret, sicut leccator, cura guslat de manu.... paululum boni vini, non cessat, quousque veniat ante dolium. Ita tanquam spirituales leccatores nunc debemus saporare caelestes delicias et continuo ardere, donec his satiemur et donec scimus, ut...., ubi torrente voluptatis eius potabit nos, ubi fluminis inipetus laetifieat civitatem Dei; Psalmus: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Econtra dicitur de non saporantibus Deuteronomii trigesimo secundo: Gens absque consilio est et sine prudentia. Utinam saperent el intelligerent ac novissima providerentt unde Psalmus: Jntelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite. Dicant ergo saporantes sicut sponsa in Caoticis: Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Et Bernardus dicit: « Si sic currunt ad odorem, quid facient ad saporem »? Rogemus Dominum etc.

Sermo III

Item, sermo fratris Bonaventurae in capella regis Franciae.

Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni, Lucae vigesimo quarto.

Declaratur nobis his verbis veritas dominicae resurrectionis dupliciter, scilicet quantum ad certitudinem rei factae, ibi: Surrexit Dominus vere; quantum ad manifestationem propriae personae, ibi: et apparuit Simoni.

. Circa primum nota, quod resurrectionis dominicae tanta solemnitas debet esse nobis materia gaudii et exempli: gaudii, quia hodie Salvator noster de inimicis suis plenarie triumphavit; Numerorum decimo: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui. — Quia perfectam vitam gratiae nobis benignissime condonavit; primae ad Corinthios decimo quinto: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. — Quia ab omni culpa nos penitus iustificavit; ad Romanos quarto: Tradilus est propter delicta nostra elc. — Quia spem futurae resurrectionis nobis veraciter confirmavit; primae ad Corinthios decimo quinto: Si Christus praedicatur, quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?

Debet esse etiam in nobis materia exempli, ut scilicet exemplo eius resurgamus ad Deum requirendum, qui de adversariis triumphavit; Canticorum terlio i: Surgam et circuibo civitatem, per vicos et

Chapter 31 of 64