Dominica in Albis
Spirilualiter autem exemplo eius debemus oijtinere: speciosilalem claritatis florendo per sapien- Flore temperantiam;
Sermo I
Gavisi sunt discipuli, viso Domino, loannis vigesimo.
Quoniam, sicut in alicuius cari amissione magna est desolatio, ita in eius recuperatione magna est consolatio; hinc est, quod Apostoli, dolentes de amissione corporalis praesentiae Filii Dei, quera plus quam se et super omnia diiigebant, cum iam eum cernunt visu corporeo a mortuis resurrexisse, gavisi sunt gaudio magno. Sed quia homo, nisi primo habeat timorem filialis reverentiae, deinde splendorem caelestis intelligentiae, non potest experiri gaudium et dulcedinera spirituahs laetitiae; ideo ad hoc, ut recto ordine littera construatur, primo in verbo proposito notatur subiectio reverentiae et humilitatis; secundo, contemplatio divinae maiestatis; tertio, obleetatio internae iucunditatis. Subiectio reverentiae et humilitatis notatur, cura dicilur: Discipuli, non raagistri, non doniini, nonsocii; conteraplatio divinae maiestatis notatur, cum subditur: viso Domino; oblectatio internae iucunditatis notatur, cum subinfertur: gavisi sunt.
I. Primo ergo notatur in proposito verbo subiectio reverentiae et humilitatis, cum dicitur: Discipuli. Illi autera sunt reverenles et discipuli subiecti Christo, qui secundura Christum et eius exemplar et secundum eius doctrinam vivunt et vitam salutarem regulant. Vita et doctrina boni magistri, Iesu Christi, docet, querahbet suura discipulum habere primo, humilitatem fidelis obedientiae respectu niundi contemnendi; secundo, confoederationem caritatis et benevolentiae respectu proximi diligendi; tertio, perpetuationem finalis perseverantiae respectu boni inchoati continuandi. Et haec tria necessaria sunt cuilibet adulto ad salutem.
Primo esse in discipulo oportet humiliationem fidelis obedientiae respectu mundi contemnendi; Lucae decimo quarto: Omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidot, non potest meus esse discipulus. Magister sapiens, Christus, dat necessariam salutis cuilibet Christiano doclrinam, cum dicit: Nisi quis renuntiat omnibus, quae possidet, floridus. — Levitatem agilitatis florendo per iustitiam; Canticorum secundo: Ego flos campi etc. — Sanitatem sive impassibilitatem florendo per patientiara; Psalmus: Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri ftorebunt. non potest meus esse discipulus. Et licet non teneamur orania, quae possidemus, relinquere, sive pauperibus erogare et ad exeraplura Christi ostiatira mendicare, sive in monasterio Deo servire, nisi perfecti, qui astricti sunt voto paupertatis; tamen omnes tenemur renuntiare omnibus, quae possidemus, affeclu, secundura illud Psalmi: Divitiae si affluant, nolite cor apponei-e, ut sic, exstirpata de corde cwpiditaie, quae est radix omnium malorum, plantetur paupertas, quae est primarium fundamentura omnium virtutum.
Secundo in discipulo Christi debet esse confoe- 1 deratio caritatis et benevolentiae respeclu proximi diligendi; et de hoc dicit Dominus loannis decimo tertio: Mandalum novum do vohis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. — Mandatum de dilectione, licet sit vetus quantum ad lationis antiquitatem, dicitur taraen novuni quantum ad obligationis firmitatem; unde, ne crederetur dispensabile propter antiquitatem lationis, addidit Dominus novitatem obligationis, cumdicit: Mandalum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; quia raaius signura dilectionis non potuit nobis dare, quam ut pro nobis animam suam poneret. Sed quia signura veri discipuli, imitantis Chrislum est confoederatio mutuae dilectionis, ideo addit: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei eslis, si dilectionem habueritis ad invicem. illud ergo mandalum sive praeceptum adeo Dorainus de novo firraavit, ut ratione suae firmae obligationis cura nullo dispensetur. Unde Bernardus in tertio de Consideratione dicit, quod « ratio dispensationis in praeceptis est evidens necessitas, vel coramunis utilitas. Ubi autem necessitas urget, dispensatio est excusabilis; sed ubi communis utiUtas non provocat, dispensatio est inexcusabilis ». Cnm ergo habere odium nuUi sit utile, sed nocivum et mortale peccatum, « nec unquam in veritate de diligendis inimicis propter aliquara necessitatera potest aliquis se excusare », secundura beatura Augustinura; quia non generat capiti vertiginem, non dolorem, non stomacho torsionem vel constipationem sive aliquam
passioneni, non corporis debilitatem, sicut forle faceret vigilia vel ieiunium, non inducit egestatem, sicut posset facere abrenunliatio mundanae prosperitatis: ideo non fuit conveniens, ul cum aliqno dispensaretur, sed omnes tenemur invicem diligere.
Tertio in discipulo Cliristi esse debet perpetua- Ho finalis perseveranliae respectu boni inclioati continuandi; et de hoc dicitur loannis oclavo: Si. vos mameriiis in sermone meo, vere discipuli mei erilis. Et vos cognoscetis verilateni, el veritas liberabit vos. — Ille est vei-us discipulus Christi, qui semper mwnet in eius doctrina et sermone, nec unquam per aliquam tentationem separatur ab eius dilectione nec unquam quibuslibet damnis, opprobriis et suppliciis illatis cessat ab eius nominis confessione, quia tunc meretur illuminari a prima Veritate. Et hoe est quod dicit: Cognoscetis veritalem, adiuvati a divina virtute sive potestate; et hoc est quod subdit: veritas liberabit vos, ab omni adversitate, et nihilominus meretur praemiari a divina bonitate.
II. Secundo sequitur contemplatio divinae maieslalis, cum subditur: viso Doniino. Viderunt sive contemplati sunt Apostoli divinam maiestatem triplici modo: uam primo viderunt in mundana crealura Dominum eminentem proprietatibus; secundo viderunt Dominum in assumta natura resurgentem cum cicatricibus; tertio viderunt Dominum in propria conscientia regnantem in caelestibus. Per primam visionem, appropriate loquendo, iiiuminati fuerunt aenigmatica cognitione ad intelligendum, divinam potentiam omnium esse creatricem; per secundam visionem illuminati et informati fuerunt ecclesiastica fide ad credendum, divinam sapientiam esse omniuni reparatricem; per tertiam visionem elevali fuerunt ecstatica dilectione ad cernendnm, divinam clementiam esse omnium remuneratricem.,
Primo viderunt Dominum Christum Creatorem Mi mundana creatura eminentem proprietatibus. Et de hoc dicitur Sapienliae decimo terlio: A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit Creator horum videri. Videmus enim invisibilia Dei per ea quae facta sunt, cum elevamur a cognitione crealurae ad cognitionem Dei quasi per scalam mediam, secundum Bernardum: « Magnitudo enim et pulcritudo creaturae clamat magnitudinem et speciem Creatoris ». Nam sapientia artiflcis manifestatur in opere et relucet in effectu; unde David: Caeli enarrant gloriam Dei. Unde Damascenus: « Enarrant caeli gloriam Dei, non quod eiusmodi vocem mittant, quae auribus sensibilibus percipialur, sed ex propria magnitudine Conditoris virtutem nobis ostendentes; quorum inspecta pulcritudine excogitantes, Factorem sicut optimum artiflcem admiramur et glorificamus ». Et propter hoc non est sistendum in pulcritudine creaturae, sed per eam est tendendum in summum Creatorem; alioquin faceret de via terminum, quod est summa perversio et abusio. Unde.ugustinus de Libero Arbitrio: « Vae illis! qui dereliquei'unt le ducem et oberrant in vestigiis tuis, qui nutus tuos pro te amant et obliviscuntur, quid innuant ».
Secundo viderunt Dominum lesum Christum Re- 1 demplorem omnium in natura assumta resurgentem cum cicatricibus; et de hoc dicitur Lucae ultiino: Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Dominus noster Lesus Christus ad hoc voluit divina dispensatione cicatrices, quas in passione recepit, retinere posl glorificationem in suo corpore et discipulis demonstrare, ut pi'obaret identitatem sui corporis patientis et resurgentis. Nam si idem servatur accidens sive cicatrices, necesse est, idem esse corpus sive subiectum; impossibile est enim, accidens mutare subiectum. El propter hoc Dominus primo proponebat ad videndum iiianns, in quibus servatae erant cicatrices, cnm dicebat: Videte manus meas; deinde concludebat identitatem corporis patienlis et resur-gentis, cum addebat: quia ego ip.se sum, qui passus fui, non aiins. De ista visione similiter dicitur loannis vigesinio: Infer digitum luum huc et vide manus meas et afjfer manum tuam el mitle in latus meum, el noli esse incrcdulus, sed fidelis. Unde dicit Gregorius: « Minus mihi profuit Maria Magdalene, quae citius credidit, quam Thomas, qui diu dubitavit. Ille enim dubitando cicalrices tetigit et de nostro pectore dubietatis vulnus amputavit, quia beali qui non viderunt et crediderunt.».
Tertio viderunt Dominum lesnra Christum omnium Remuneratorem in propria conscienlia regnantem in caeleslibus. Et de hoc dicitur Matthaei quinto: Beali mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Ecce, quod ad videndum Deum in propria conscientia requiritur puritas conscientiae. Unde Augustinus, libro decimo quarto de Trinitate: « In agnitione Dei iustitiaque et sanctitate veritatis qui de die in diem proficiendo renovatur, transfert amorem a temporalibus ad aeterna, a carnalibus ad spiritualia, a visibilibus ad inlelligibiha ». Et non solum ad divinam visionem requiritur purgatio a peccato, sed etiam abstractio ab amore mundano, secundum illud Psalmi: Vacate el viilete, quoniam suavis est Dominus. — Vacare, ab operibus et desideriis saecularibus per quietationem mentis; el videte, Domimim in propria conscienlia per excessum contemplationis; quoniam suavis est Dominus, propter dulcedinem Vers. 27. — Sequilur Gregor., II. Ho
Vers. 8. — Sequitur Augu
li respicitur 11. Cor. 4, 16.
sapientialis oblectationis, quam quidem dulcedinem experitur anima, quando eius affectus est purgatus a peccatorum foeditatibus, eius intellectus abstractus a sensibilibus speciebus, a phantasticis imaginibus et philosophicis rationibus. Unde Augustinus de Trinitate: « Haec visio rapit sui desiderio omnem animam, tanto ardentiorem quanto mundiorem, et tanto mundiorem quanto ad spiritualia assurgentem, et tanto ad spiritualia assurgentem quanto a carnalibus morientem ».
III. Tertio notatur inlernae iucundilaiis obleclai tio, cuni subinfertur: gavisi sunt, quia illud gaudium sapientialis oblectationis nuUus potest experiri nisi prius, appropriale loquendo, a sapientia Filii illuminetur, deinde a potentia Patris in fllium adoptetur et postea deliciis Spiritus sancti repleatur. Ideo Apostoli et eius imitatores ad hoc, ut haberent perfectum gaudium internae oblectationis, gavisi sunt primo.de cognilione primae Veritatis; secundo, de acquisitione perpetuae hereditatis; lertio, de praegustatione-dmadie suavitatis. Ratione primi eorum gaudiura fuit verum per amotionem falsi; ratione secundi eorum gaudium fuit perpetuum per exclusionem termini; ralione tertii eorum gaudium fuit plenum propter completionem desitlerii.
Primo gavisi sunt veraciter sine admixtione falsi 1 in cognitione primae veritatis. Et de hoc dicitur leremiae decimo quinto: Factuni est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei. Verbum divinum, postquam perfecta flde creditur, ita miro modo delectat, cum intelligitur, ut fiat in gaudium et laetitiam cordis intelligentis. Unde Bernardus: « Nihil libentius intelligimus, quam quod credimus flde », cura tamen homo non assentiat primae veritati propter rationera, sed solum propter eius amorem, quia tunc ratio humana non evacuat meritum, sed auget cordis solatium.
Secundo gavisi sunt perpetualiler sine praeflxione termini de acquisitione perpeluae heredilatis. Et de hoc dicitur Lucae decimo: Gaudete et exsultate, quod nomina vestra scripta sunt in caelis; Glossa: « Sive caelestia, sive terrestria opera quis gesserit, per haec quasi litteris annotatus, apud Dei memoriam aeternaliter est afQxus». Cum ergo discipuli Christi gerant opera caelestia, et eorum con- Versatio in caelis sit; merito atlribuuntur regno perpetuo, ad cuius memoriam tota anima gaudet in praesenti secundura rectitudinem fidei et exspectationem spei; odor enim illius supernae hereditatis omnem animara ad gaudendum trahit, eo quod in ea concupiscentias excitat aeternales.
Tertio gavisi sunt superessenlialiter in completione desiderii cum degustatione divinae suavitatis; et de hoc dicitur Isaiae ultimo: Gaudete cum lerusalem gavdio universi, quilugetis super eam, ut sugatis et repkamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis. — Qui enim volunt devenire ad excessum contemplationis prius debent se per lamenta poenitentiae exercere in statu actionis, quia tunc aniraa contemplaliva tantam dulcedinem gratiae suget ab uberibus consolalionis Spiritus sancti, ut tota repleta et perfusa supra humana in caelestibus elevetur et supra se ipsam in sublimitatibus suspendatur et a se ipsa alienetur et tanto interno tripudio delectetur et iucundetur, ut magis ebria quam sobria videatur. Unde et sacra Scriptura quandoque illam dulcedinem gustum appellat, quandoque ebrietatem vocat. Ideo, si Deus modica stilla, de illo torrente tantae dulcedinis dilapsa et distillata menti humanae, ita perfecte inebrfat, quid erit, quando anima totaliter absorbebitur et inebriabitur in illo pelago inflnitae felicitatis? Cum ergo in una gutta perfecle anima liquescit, dulcoratur et iucundatur, ut non possit exprimi neque narrari; multo rainus tota abyssus poterit cognosci. Unde Chrysostomus: « Gaudeamus nos meriti raagnitudine donorura, quae hic accipimus et quae illuc exspectaraus ». Rogemus ergo etc.
Sermo II
Dominica in octava Paschae. Sermo fratris Bonaventurae Fratribus Parisius, in Capitulo de mane.
Omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum, primae loannis quinto.
Duae propositiones in brevi verbo isto tanguntur, scihcet una universalis, mittens ad originale principium recognoscendum, cum dicitur: Omne, quod natum est ex Deo, per conformitatem; altera particularis, mittens ad verum mundi huius contemptum, cura additur: vincit mundum, per virtutem.
Circa totnm nota, quod nos, qui simus ex Deo nati, per gratiam regeoerantem, debemus vincere mundum, id est mundi stoliditatem, per fldei veritatem; loannis primo: Dedit eis potestatem, filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neqve ex voluntate carnis neque ex volunlate viri, sed ex Deo nati sunt. — Fragilitatem, per spei stabilitatem; loannis decimo sexto: Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non
meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. — Malignitatem, per Spiritus sancti caritatem; loannis tertio: Quod natum est ex carne caro est, et quod nalum esi ex spiritu spiritus est. — Ingratitudinem, pergratianim actionem; primae Petri primo: Benedictus Deus el Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Chrisli ex mortuis etc.
Sermo III
Item, sermo fratris Bonaventurae coram rege et regina Franciae et familia tota, in capella.
Pax vobis, loannis vigesimo.
Verbum est veri Samsonis et e.xemplum veri leonis, de quo defuncto comedenti egressa est dulcedo haec. In hoc verbo, in quo discipulis pacem annuntiat, pacem optat, ad pacem invitat, secundum quod haec verba possunt tripliciter accipi, scilicet indicative, et sic est verbum reconciliationis perfectae; optalive, et sic est verbum dilectionis eximiae; hortative, el sic est verbum informationis.salutiferae.
Secundum primum modum annuntiat Christus resurgcns pacem reconciliationis inimicitiae habitae inter hominem et Deum propter pi'aecepti transgressionem; inter hominem et Angelum propter impeditam Angelorum restaurationem; inter hominem et hominem propter diversarum legum aemulationem. Christus aulem fecit hanc triplicem pacem: primam ut raediator, secundam ut pacis emptor, tertiam ut lapis angularis. Propter quae Christus ter dicit in Evangelio bodierno: Pax vobis. — Secundum modum autem secundum optat eis pacem unionis sive tranquillitatis cordis, quam in testimonio reliquerat, qua quidem nihil pretiosius ad acquirendum, nihil delectabilius ad possidendum, nihil felicius ad conservandum. Propter quae tria, loannis decimo quarto in sermone ter pacem nominavit et eis recommendavit dicens: Pacem relinquo vobis, pacem- meam do vobis; ut in me pacem habealis, in mundo pres- habebitis. — Secundum tertium modum hortatur eos ad pacem conversationis, quae quidem consistit in custodiendo se a noxiis vitiis; Psalmus: Pax multa diligenlibus legem tuam; ad Romanos decimo quinto: Deus autem spei repleat vos onini gaudio el pace in credendo. — In conformando se ceteris; Matthaei quinto: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. — In neminem laedendo verbis aut factis; tertii Regum secundo: Pacificusne est ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus.
Item, sermo fratris Bonaventnrae apud Carcassonam.
Gavisi sunt discipuli, viso Domino, loannis vigesimo.
In verbis bis tria nota, quae a Christo apparente et resurgente veri humiles consequuntur, scilicet gratiae sanctitas disponens ad informalionem, ibi: i Discipuli; inlelligenliae puritas erigens ad contemplationem, ibi: viso Domino; conscientiae iucunditas laetificans ad delectationem per caritatem, ibi: gavisi sunt. Ad informationem autem disponimur per humilitatem, ad contemplationem per veritatem, ad delectationem per caritatem. In discipulatu in exemplum proponimur quoad eflectum, in visione quoad intellectum, in gaudio quoad affectum.
I. Commendantur ergo viri apostolici ab humilitate sive graliae sanctitate, cum dicitur: Disci-e puli. Verus autem discipulus defectus suos corrigit libenter, se subiicit humiliter, praeceptum exsequitur ferventer; quae tria ipsi fecerunt. Nam fuerunt poenitentiae ausleritate rigidi, humilitate praediti, caritate fervidi. Nam austeritale corpus proprium macerabant, compatientes Christo patienti; Lucae decimo quarto: Qui non baiulat crucem suam et sequitur rae non potest meus esse discipulus. — Humilitate se contemptibiles reputabant, conformantes se Christo conversanti; Matthaei quinto: Cumsedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. — Caritate alios verbis et exemplis mirabiliter aediflcabant et confortabant, configurantes se Christo praedicanti; loannis decimo tertio: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
II. Circa secundura nota, quod veri discipuli Christi vident eum continue: ut doctorem in mundo per vitae conversationem; Isaiae trigesimo: Erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum. — Ut pontifi.cem in patibulo per carnis oblationem; secundi Machabaeorum tertio: lam vero qui videbat summi sacer-dotis vultum mente vulnerabatur. — Ut regem in caelo per iustorum remunerationem; Isaiae sexto: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum etc.
III. Circa tertium nota, quod gaudent veri discipuli: de puritate et tranquillitate conscientiae con- 1 Ira voluptuosos; Ecclesiastici trigesimo: Non est
Chapter 33 of 64