Skip to the text

Dominica III post Pascha

Sermo I

Mimdus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertelur in gaudium, loannis decimo sexto.

Quia «opposita iuxta se posita magis eUicescunt», ideo Dominus in verbo proposito aperit statum religiosilatis apostolicae per oppositum mundanae lubricitatis, cum dicit: Mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini. In quo quidem verbo primo notatur illicita delectatio humanae lubricitatis; secundo, temporanea tribulatio apostolicae religiositatis; tertio, fiUura consolatio aeternae iucunditatis. Primo notatur illicita delectatio mundanae lubricitatis, cum dicit: Mundus gaudebit; secundo, temporanea tribulatio apostolicae religiositatis, cum subdit: vos autem contristabimini; lerth, futura consolatio aeternae iucunditatis, cum subinfert: sed tristitia veslra vertetur in gaudium. Mira dispensatio divinae bonitatis, quod non datur dulcedo sapientiae nisi praevia amaritudine poenitentiae, quoniam per luctum tribulalionis et angustiae exemplo Christi oportet nos intrare in regmmi fehcitatis aeternae.

I. Dicit ergo: Mundus gaudebit, ubi notatur 1. illicita delectatio mundanae lubricitatis. Tola vero delectatio sive gaudium mundanae lubricitatis potest comprehendi sub triplici differentia hominum, secundum quod innuitur primae loannis secundo: Omne, (juod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, faciens lubricos et luxuriosos, aut concupiscentia oculorum, faciens avaros et pecuniosos, aul superbia vitae, faciens magnificos et ambitiosos. Unde secundum istam triplicem differentiam iiominum, ex qua puUulant omnia genera peccatorum, in qua consistil totum gaudium mundanum, potest dici, quod prinio gaudent luxuriosi in experientia carnahs lasciviae; secundo gaudent avari in copia insatiabihs pecuniae; tertio gaudent ambitiosi sive superbi in excehentia honoris et iactantiae. Ratione primi illud gaudium depravat naturam propriam, ratione secundi obligat ad poenam aeternam, ratione tertii provocat divinam offensam.

Primo, gaudent luxuriosiin experientia carna- lasciviae depravanlis naturam propriam; et de hoc dicitur Isaiae vigesimo secundo: Et ecce, gaudium et laetitia, occidere vitulos et iugulai-e arietes, comedere cames et bibere vinuni; quia lubrici homines non intendunt vacare nisi lasciviae, gulae et luxuriae. Nam vitium gulae attrahit ad luxuriam, ideo dicitur: Ecce, gaudium occidere vitulos; mane comedere carnes quantum ad lasciviam gulae; et laetitia bibere vinum quantum ad lasciviam luxuriae; nam luxuriosa res est vinum. illa enim est duplex lascivia in anima, quae a Deo avertitur, ut, amisso honore castitatis et munditiae, brutis animalibus, quibus 7ion est intellectus, comparetur, eo quod in eis pervertitur ordo naturalis, quando cogunt spirilum ancillari et carnem dominari et ad similitudinem porci non intendunt nisi curationi cutis.

Secundo, gaudent avari in copia insatiabilis pecuniae, obligantis ad poenam aeternara; unde Ezechielis vigesimo quarto: Tollam ab eis fortitudinem eorum- et gaiulium dignitatis et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum. Quia avari, in quibus est terrenum desideriuin el concupiscentia oculorum, ponunt finem laetitiae et spem dilectionis in divitiis suis, in quarum multitudine gloriantur et requiescunt quasi in fine ultimo; ideo Dominus minatur eis toUere divitias in praesenti et nihilominus punire eos in futuro poena infernali, eo quod maximam iniuriam sibi intulerunt, cum praeposuerunt Creatori aeterno el bono incoramutabili creaturam temporalem et caducam. Unde avaritia ab Apostolo appellatur idolorum servitus. Bernardus super ilhid Lucae decimo sexto: Tu vero cruciaris: « Quid ergo dicemus ad haec? si talis est exitus, si tale iudiciuni, ut extrema gaudii luctus occupet, nunquid non praeferenda sunt in hoc saeculo mala bonis »? quasi dicat: sic.

Tertio, gaudent ambitiosi in excellentia honoris et iactantiae provocantis divinam offensam; unde lob vigesimo: Gaudium hypocritae adnnslar puncti. Si ascendit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquiiinium in fine perdetur. — Quia gaudium ambitiosi est vanum, eo quod ad modum hypocrisis non habet existentiam, sed tantum apparentiam; ideo dicitur gaudium hypocritae, sed additur: ad instar puncti, quia tale gaudium est quasi momentaneum, et eius finis interitus. Sed quia ambitiosus et superbus per suam reputationem quasi elevatur usque in caelum praeferendo se omnibus, ideo secundum rectam divinae iustitiae regulam deprimentur usque ad profundum abyssi secundum veritatem, quoniam in flne morlis suae quasi vile sterquiliniumperdetur.

II. Secundo notatur temporanea tribulatio apostolicae religiositatis, cum subdit: vos autem contristabimini. Apostoli namque tanquam veri religiosi secuiidum Deum triplicem habuerunt tribulationem sive trislitiam. Primo habuerunt tristitiam lacrymosae contritionis in propriae transgressionis recordatione; secundo, dolorosae compassionis in dominicae passionis meditatione; tertio, afflictionem desolationis in Christi praesentiae corporalis privatione.

Primo habuerunt tristitiam lacrymosae contritionis in propriae transgressionis recordatione; unde secundae ad Corinthios septimo: Quae enim secundum Deum tristitia est poenitentiam in salutem stabilem operatur. IUe namque exemplo Apostolorum contristatur secundum Detim, qui, cum cogitat propter suum peccatum Deum offendisse, ita dolet intime et colaphizatur dure interius, ut prorumpat in lacrymas exterius, exemplo principis Apostolorum, Petri, qui, cum negaret Christum, prae nimia tristitia flevit amare; et talis tristitia operalur poenitentiam in sahUem aeternam, eo quod meretur veniam omnium peccatorum, quibus obhgabatur ad poenam aeternam; unde Psalmus: Tota die conirisiatus ingrediebar; admonet ipsum continue ruminandum, ne aliquod peccatum in conscientia lateret. Unde Bernardus super illud: Tempus pulationis advenit: « Parum est semel putasse, saepe putandum est, imrao, si fleri potest, semper, quia semper quod putari oporteat, si non dissimulas, invenis. Quantumhbet in hoc corpore manens profeceris, erras, si vitia putas emortua et non niagis suppressa. Velis, nolis, intra flnes tuos habitat lebusaeus; subiugari potest, sed non exterminari ». Unde Gregorius super illud lob: Parata ad tempus statutum: Tempore igitur misericordiae deflenda est humiliter culpa, ne in tempore iustiliae miserabihter deploretur acerbitas poenae.

Secundo habuerunt tristitiam dolorosae compasde sionis in dominicae passionis meditatione; unde in Psalmo: Fuerunt milii lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mi/ii quotidie: Ubi est Deus tuus? Quare trislis es, anima mea, et quare eonlurbas me? Et respondet parum inferius: Abyssus aby.isum invocat in voce calaractarum tuarum. — Quilibet verus Christianus, cum dicitur sibi a praedicatore, quod Deus tuus fuit in cruce crudeliter vuineratus, turpiter exprobratus et viliter abiectus, debet in tantum gemere vel geminare voces doloris et latius inundare lacrymarum torrentes, ut possit dicere cum fideli David: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicilur milii quotidie: Ubi est Deus tuus? Sed et prae nimia admiratione de exhibitione tantae benignitalis debet se ipsum examinare et interrogare, dicens: Quai-e tristis es, anima mea, el quare conlurbas me? et postea rationem reddere sibi ipsi subiungendo: Abyssus, passionis Christi, invocat abtjssum, compassionis Christiani, quia non alium habilum debet praetendere Christianus, nisi qualem veritas professionis exprimit, a Christo. In voce cataractarum tuarum, id est plagarum, omnia excelsa lua et fluctus tui, id est opprobria, dolores et tormenla indicibili compassione in propriam personam retorquens, sentiendo quod et in Cliristo Iesu, super me transierunt. Istam trislitiam continue habebat Paulus, cum dicebat: Ego stigmata Domini Iesu in corpore meo porro; sic et omnes Apostoli. Nam prae nimia tristitia dolorosae compassionis de Domini passione transformati erant in Crucifixi effigiem per conformitatem.

Tertio habuerunt tristitiam afflictae desolationis in praesentiae Christi corporalis amissione; unde loannis decimo sexto: Vado ad eum qui misit me, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? Sed quia haec locutus sum. vobis, tristitia implevit cor vestrum. — Dominus noster Lesus Christus tanquam benignus magister propter nimiam dilectionem, qua dilexit nos, discipulos suos, et maxime in fine, non solum sollicitavit eos ad inquirendum beneficium suae passionis; nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? immo sine inquisitione praedicit eis suam mortem, quam voluntarie in proximo erat recepturus pro redemptione humani generis, cura addit: Vado ad eum qui misit me. Sed quia de morte eius discipuli vehementer desolabantur, ideo sequitur: Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Si ergo sola imaginatio de privatione societatis Christi tantum dolorera inflixit, ut tristitia impleret cor eorum, pro certo multum additur experientia facti. Unde de eis cantatur:

Tristes erant Apostoli

De nece sui Domini.

III. Tertio notatur fulura consolatio aeternae iucunditatis, cum?,iinkvi: sed tristitia veslra vertetur in gaudium. Triplicem consolationem sive gaudium habuerunt Apostoli secundum praedictani triplicem tristitiam. Nam primo tristitia iacrymosae contritionis de propriae transgressionis recordatione vertetur in gaudium internae delectationis propter evasionem mortis aeternae; secundo tristitia dolorosae compassionis de dominicae passionis raeditatione vertetur in gaudium mutuae congratulationis propter cohereditationem caelestis patriae; tertio

Irislitia alllictae desoialionis de corporalis Cliristi [)raesenliae amissione vertelur in gaudium laeliliac el consolationis propter visionem resurgentis Sapientiae.

Primo lacrymosae conlrilionis tristitia de pecmnatioDis. unde IsaiaB quinquagesimo primo: Gaudium el laeliliam tenebunt, et fugiel dolor et gemitus, quia ego ipse consolabor vos. — Gaudium et laetiliam, dulcorantis gratiae, tenebunt, qui habuerunt tristitiam contritionis de suae iniquitatis commissione; insuper fugiel dolor et gemilus, mortis aeternae, quia ego ipse, Dominus, consolabor vos, remittendo oinnia peccala. Et de hoc similiter dicitur in Psalmo: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisli saccum meum el circumdedisti etc.

Secundo habuerunt tristiliam dolorosae compassecon(jo, de sionis de morte Chrisli, quae versa est in gaudium dolent Christo per compassionem congaudeant cum eo per gloriae participationem, ut qui sunt socii passionum sint similiter et consolalionum; unde primae Petri quarto: Communicantes Christi passionibus, gaudete, ut et in revelalione gloriae eius gaudeatis exsultantes.

Tertio tristitia afflictae desolationis de amissargentis. unde in Psalmo: Laelificabis eum in gaudio cum vultu tuo; quod fuit adimpletum, quando Christum resurrexisse Apostoli visu cernnnt corporeo. De quo gaudio sirailiter dicitur Isaiae ultimo: Videbitis, et gaudebit cor vestrum; et sequitur: Videbunt gloriam meam, et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvari fuerint, ad gentes in mare, in Africam et Lydiam, lendentes sagittam: in Italiam et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam; et annunliabunt gloriam meam gentibus.

Apostoli naraque, postquam viderunt gloriam Christi resurgentis, et postquam fuerunt signati signaculo Trinitatis, tendentes sagittam praedicationis, missi fuerunt tanquam veri testes per universum mundum, ut annuntiarenl gloriam Dei, quam suis oculis conspexerunt. Rogemus ergo Dominum etc.

Sermo II.

Sermo fratris BonaTenturae in capitulo Tolosae.

Tristitia veslra vertelur in gaudium, loannis decirao sexto.

Dominus discipulos suos consolans de sua absentia corporali, duo facit in his verbis: ostendit enim eis praesentis tribulationis mmitum et caelestis remuneralionis praemium. Primum, ibi: Tristitia vestra; secundum, ibi: verletur in gaudium.

I. Circa primum nota, quod debemus tristari in praesenti solum de tribus, scilicel ex peccalorum consideratione humiliativa, quae operalur in nobis vindictam punitionis; secundae ad Corinthios septiino: Quae secundum Deum tristitia esl poenitentiam in salulem stabilem operatur. — Ex proximorum compassione transformativa, quae operatur in nobis solliciludinem eorum salvationis; secundae ad Corinthios septimo: Ecce, hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur soUicitudinem! — Ex patriae dilatione sursum activa, quae operatur in nobis vehementiam amoris et devotionis; Psalmus: Tota die cont?istalus ingrediebar. Domine, anle te omne desiderium meum, et gemitus meus non est a te absconditus.

II. Haec vero triplex Tristitia generabit in nobis triplex gaudium, in quod vertetur, scilicet gaudium de evasione infernalium tormentorum; Isaiae ultimo: Ego consolabor vos et in lerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. — De conversione infidelium proximorum; Lucae decimo quinto: Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccalo?-e poenilentiam agente. — De consecutione aeternalium p?-aemiorum; loannis decimo sexto:!te?'um autem videbo vos, et gaudebit cor vest?'um, et gaudium vestrum nrnno tollet a vobis etc.

Seb.mo IIP.

Item, sermo fratris Bonaventnrae in Capitulo provinciali Lansensis (?).

Videbo vos, el gaudebit cor vestrum, loannis decimo sexto.

In his verbis declaratur raaxima clementia Dei aeterni et intensa laetitia generis humani. Primum nota in visione Dei condescendentis; secunduni, in nostra exaltatione gaudii affluentis:V'«rfe6o, inquit, vos, et gaudebit cor vestrum.

I. Circa primum nota, quod Filius Dei visum suum extendit super quatuor genera hominum, scilicet super constitutos in contemplatione superna; Genesis vigesimo secundo: In monte Dominus videbit. — Super constitutos in conversatione praeclara; Psalmus: Oculi Domini super iustos, et au?-es

Chapter 35 of 64