Skip to the text

Dominica V post Pascha

ad se ipsum, ad proximum el ad Deum: recte polest dici, quod docet omneni verilatem.

Primo docet fugere mala propter timorem di- »vinae reverentiae; unde in Psairaoi: Venite, filii, audile me, timorem Domini docebo vos; et sequitur: Declina a malo et fac bonum, inquire pacem el -persequere eani. Quia timor Domini est initium et primarium fundamentum omnis boni, ideo Spiritus sanctus tanquam verus magister primo docet quemlibet suum discipulum timorem Doniini, per quem declinat homo a malo et facit bonum iustitiae €t inquirit et sequilur bonum pacis in conversatione.

Secundo docet facere bonum propter amorem iustitiae; unde Sapientiae octavo -: Sobrietalem enim tt prudentiam docet et iustitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vila hominibus. Quia duplex est iustitia, id est quantum ad se ipsum et quantum ad proximum; ideo Spirilus sanctus primo docet prudentiam et sobrielatem modestiae in ulendo quantum ad se ipsum; secundo docet iustitiam et virtutem in reddendo quantum ad proximum. His duobus nihil utilius est in vita hominibus, ad consummationem vitae spiritualis.

Tertio docet appetere caelestia propter degustationem divinae sapientiae; Sapientiae duodecimo: Docuisti autein populum tuum per talia opera, quoniam oportet, iustum esse et humanum, et bonae spei fecisti filios tuos. — Spiritualiter autem ista auctoritas intellecta potest ad praesens sic exponi, ut dirigalur verbum ad Spiritum sanclum: Docuisti populum tuum, id est cliristianum, fldem per talia ope7'a miraculosa, quoniam iustum est et humanum, ut per effectum deveniamus in cognilionem causae et per visibilia ad invisibilia tanquara animales et sensibiles reducamur, eo quod nostra cognitio in via incipit a posteriori; et bonae spei fecisti filios tuos, in exspectando cura desiderio futuram gloriam. Spes enim caelestis patriae excitat in filiis Dei concupiscentias aeternas. Et de lioc sirailiter dicitur priraae loannis secundo: Sicut docuit vos: manere in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciani et non confundamur ab eo in adventu eius. Rogeraus Dominum etc.

Perire, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, loannis decimo sexto.

Dominica quarta post Pascha. Sernio fratris Bonayenturae in proTinciali Capitulo Aragoniae.

Cum venerit ille Spiritus verilatis, docebit vos omnem verilatem, loannis decimo sexto.

Salvator nosler, Dominus Lesus, commendat hic novae legis graliani, ad quam nos adoptavit, a tribus, scilicet ab inspiranlis benignitate, ab eiusdem perspicacitate et doctrinae liberalitate seu disciplinae universalitate. Primum, ibi: Cum venerit ille; secundum, ibi: Spiritus veritatis; tertium, ibi: docebit vos omnem. veritalem.

I. Circa primum nota, quod Spiritus sanctus magister est, el ideo non solum ad intelligendum, sed suggerit ad volendum et adiuvat ad exsequendum; propter quae tria dicitur: Spiritus veritatis, quia docet ad intelligendum; loannis decimo quinto: Cum venerit Paracletus, quem ego miltam vobis, Spiritum veritatis, ille testimonium perhibehit de me etc. — Spiritus sanctitatis, quia movet ad bene volendum; loannis decirao quarto: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem miltel Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis. — Spiritus virtutis, quia adiuvat ad operandura; Actuura primo: Accipietis virtutem supervenieniis Spiritus sancti in vos etc.

II. Venit autem ille Spiritus, ubi amatur; loannis decimo quarto: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus ei mansionem apud eum faciemus. — Ubi invitatur; Sapientiae septimo: Invocavi, et venit in nie spiritus sapientiae elc. — Ubi exspectatur; Habacuc secundo: Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit.

III. Docet autem ille Spiritus omnem veritatem, agendain; Isaiae trigesimo octavo: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo amhulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. — Contemplandam; Matthaei vigesimo secundo: Scimus, quia verax es el viam Dei in veritate doces. — ludicandam; Proverbiorum decimo octavo: Accipere personam impii non est bonuni, ut declines a veritate iudicii.

Licet tantae sit liberalitatis et diffusionis divina bonitas, ut alios ad accipienda sua pretiosa dona invitet, tamen, quia propter prudentiam discretionis, quara insuper habet cum affluentia diffusionis, nuUi

dal sua pretiosa dona graliae, nisi diligenter se praeparet; ideo Dominus noster Lesus Christus ad hoc, ul discipuh sui idonei essent ad recipiendum influentiam diffusivae bonitatis, in verbo proposito eos et in eis quemhbet nostrum primo, inducit ad convenientem congruentiam debitae praeparationis ex parte nostri; secundo, asserit liberalem affluentiam supernae (liffusionis ex parte Dei; tertio, aperit utilem eflicaciam completae perfectionis ex parte doni. Primo convenientia debitae praeparalionis ex parte nostri notatur, cum dicitur: Petile. Nulla eniin mehor praeparatio ad impetrandam divinam gratiam quam petilio devotae orationis. Secundo notatur afjlmntia supernae diffusionis ex parte Dei, cum subditur: et accipietis; quasi diceret: tantae hberahtatis et diffusionis est divina bonitas, ut in nobis sit accipere. Tertio notatur e/ficacia completae perfeclionis ex parte doni, cum subinfertur: ut gaudium vestrum sit plenum.

I. Dicit ergo: Petite, ubi nos inducit ad conve-. nientem congruentiam debitae dispositionis ex parte nostri. Ille enim debite se disponit ad divinam gra-. tiam, quantum est de se, qui petit primo sinceriter cum rectitudine conscientiae in dechnando mala; secundo, prudenter cum discretione prudentiae in ehgendo bona; tertio, fiducialiter cum certitudine confidentiae in exspectando futura.

Primo petite sinceriter cum rectitudine con-. scientiae in dechnando mala; unde primae loannis tertio: Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; quidquid petierimus, accipiemus ab eo; quoniam mandata eius custodimus, et ea quae suntplacita coram eo, facimus. Sicut enira sol, cum est aer depuratus, per resolutionem nubium emittit suos radios et claritatem sui luminis per aera diffundit circuraquaque; sic Deus, sol iustitiae, in cor mundum et rectum, in quo non est remorsus conscientiae, infundit abundanter dona suae gratiae. Non est enim conveniens, ul caeleste aroma gratiae ponatur in foetido vase cordis.

Secundo petite prudenter cum discretione prudentiae in eligendo bona. Unde tertii Regum tertio de Salomone dicilur: Quia postulasli verbum hoc et non petisli tibi dies mullos nec divitias aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium, ecce, feci tibi secundum sermones tuos; quasi dicat Deus: Quia non petisti diuturnitatem vitae, ut elevareris in superbiara, nec cupiditatera pecuniae, ut deprimereris per avaritiam, nec impietatem vindictae, ut pervertereris per invidiam; sed poslulasti libi sapientiam ad discernendum et eligendum bonum gratiae a malo culpae: ideo petitionem tuam effectui mancipavi. De hoc similiter potest exponi illud Esther septimo: Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri tibi? Eliam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. Et ail: Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populmn mewn, pro quo obsecro. Si ergo ista sapiens mulier praeposuit salutem corporis sui et proximorum regnis et sedibus, malto fortius nos debemus praeponere salutem animae omnibus rebus terrenis, eo plus esl anima quam corpus, nec prodest quidquam homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae delrimentum mortis patiatur, quia nulla commutatio potest dari pro anima.

Terlio petite fiducialiter cum certitudine confidentiae in exspectando futura; unde primae loannis quinlo: Haec est fiducia, quam habemus ad Deum, quia, quodcumque pelierimus secundum eius, audit nos; et scimus, quia audit nos, quidquid petierimus. Quando enim naturaliter homo diffldens de sua potentia, confidenter recurrit ad divinam clementiam, statim misericors Deus aures suae pietatis ad exaudiendum eius preces clementer inclinat, dum tamen non petatur quod sit contrarium saluti suae vel proximi, quia talis petitio displiceret oculis divinae maiestatis, nec inclinaret dulcedinem pietatis, iramo irritaret rectitudinem aequitatis. Et propter hoc dicitur lacobi quarto: Pelitis et non accipitis, eo quod male petatis; quod flt, quando petitur aliquid, quod sit conlrarium saluti animae suae vel proximi; quod displicet Deo, sicut alicui regi qui peteret, ut faceret sibi vituperium vel opprobrium. Sed quia vitia sub specie virtutis aliquando deferuntur, et sub quadam simulatione, quae raater est falsitatis, aninius concitatur; ideo raulti in sua petilione decipiuntur.

II. Sequitur: et accipietis, ubi secundo asserit liberalem affiuentiam supernae difficsionis. luxta triplicem enim dispositionem praedictam accipietis triplex donum ab affluentia divinae liberalitatis. Nam primo petentes sinceriter cum rectitudine conscientiae in declinando malum accipient claritatem sapientiae dirigentis animam quantum ad rationalera; secundo, petentes prudenter cum discretione prudentiae in eligendo bonum accipient pretiositatem gratiae ditantis animam quantum ad concupiscibilem; tertio, petentes fiducialiter cum certitudine confidentiae in exspectando futura accipient soliditatem constantiae roborantis animam quantum ad irascibilem, ut sic per ista tria dona configuretur anima secundum omnes suas potentias illi beatae Trinitati.

Primo accipietis claritatem sapientiae dirigentis animam quantum ad rationalem; unde Proverbiorum octavo: Accipile disciplinam meam el non

pecuniam, doclrinam niagis quam aurum eligile. Melior esl enim sapienlia cunccis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. Et quia verbum doctrinae sine exeniplo vitae est vanum, et exemplum vilae sine documenlo doctrinae est parum, sed ulrumque perfectum; ideo dicit: Accipile pnrno disciplinam vitae eL postea raagislerium doctrinae, et tunc doctrina intelligentiae et vita disciplinae praeponenda est cunctis opibus, quoniam istae opes terrenae non illuminant, immo adeo oculos avarae mentis denigrant et obcaecant, ut reputet, esse in tenebris lucem. Unde Seneca: « Inflant divitiae animos, superbiam et arrogantiam pariunt, invidiam trahunt, eo usque mentem alienant, ul fames pecuniae nos etiam nocitura delectet ». Doctrina autem sapientiae adeo animam perfecle illuminat et dirigit, ut cognoscat, quanta sit distantia inter tenebras culpae et lucem gratiae, ul sciat reprobare malum et eligere bonum.

Secundo accipielis pretiosilatem graliae ditantis animam quantum ad concupiscibilem; unde ad Romanos quinto-; Abnndantiam graliae et donationis el iustitiae accipientes, in vita regnabunt. — Accipienles abundanliam graliae, in benigna adoptione, et donationes, in charismatum Spiritus sancti repletione, el iustitiae, in bonorum operum promotione, locupletati gratiae abundantia, virtutibus et bonis operibus, regnabunt, tanquam heredes et reges regni caelorum, in vita gloriae.

Tertio accipielis.iolidilutein coiistunliae roborantis animam quantum ad irascibilem; unde ad Ephesios sexto: Accipile armcUurain Dei,utpossitis resistere in die inulo. Non enim potest humana fragilitas absque cognitione fidei et sanctificatione Dei perseveranter resistere, nisi per virtutem constantiae roboretur. Unde ne humana infirmitas intuilu fragilitatis mollesceret per pusillanimilatem timoris in exspectando futura et in aggrediendo ardua, fracta ancora spei, naufragium incurreret; ideo Apostolus invitat ad accipiendani arniaturam constantiae et fortitudinis, scilicet divinum adiutorium, quo praemuniti et protecti, possunt faciliter resistere in die malo el perseverare in omni bono. Insurgant ergo procellae invidiae, quia virlute huius armaturae effugantur astutiae daemonum, quia tegmine huius adiutorii confunduntur violentiae Aegyptiorum, quia fortitudine huius patroni submerguntur pestilentiae inimicorum spiritualium.

  1. Ultimo notatur efficacia completae perfectionis ex parte Dei, cum &iimier,r: ut gaudium vestrum sil plenum. Tunc experiemur illam utilem efficaciam completae perfectionis, quando iuxta praedictum acceptum donum gratiae accipiemus triplex gaudium gloriae, eo quod omne aliud gaudium ad hoc reduci potest lanquam ad plenum et perfectum. Primo enim, accipientes claritatem sapienliae illuminantis, gaudebuut veraciter de aperUi visione primae Veritatis; secundo, accipientes pretiositatem gratiae ditantis, gaudebunt dulciter in quieta fruitione supernae deliciositalis; tertio, accipientes soliditatem constantiae roborantis, gaudebunt perpetualiter in firma tentione divinae immobilitatis. Et in istis tribusdotibus, in quibus imago gloria.e consistit, plenum et perfectum gaudium reperitur.

Primo gaudebunt Sancti veraciter de aperta visione primae veritatis; unde in Psalmo-'*: Adimplebis me laetitia in gaudio cum vvltu tuo. Magna laetitia et gaudio adimplebitur anima, quando videbit Deum facie ad faciem; in quo modo videndi non potest error intervenire sicut in modo videndi, qui est per speculum in aenigmate, in via. Unde Augustinus decirao quinto de Trinitate: « Veritalem sine ulla diflicultate videbimus eaque clarissima et certissima perfruemur, nec aliquid quaereinus mente ratiocinante, sed cernemus contemplante ». De hoc sirailiter Isaiae ultimo: Videbitis, et gaudebit cor vestrum.

Secundo gaudebunt Sancti dulciter in quieta fruitione supernae deliciositatis; unde Isaiae ultimo: Laelaniini cum /erusalem, gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam, ut sugalis el repleamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis a.b omnimoda gloria eius. — Quanto homo magis luget prae nimio desiderio ex dilatione supernae lerusalem, tanto maiorem dulcedinem gloriae suget ab uberibus divinae mulcebritatis, ex qua quidem dulcedine aniraa repleta et perfusa, non tantura satiatur, immo inebriatur et totaliter absorbetur. Unde Anselraus: «/74 gaudium Dei introibit, quod si tantum saperet et non niergeretur et absorberetur, adhuc posset insurgere appetitus ad araplius capiendum ».

Tertio gaudebunt Sancti perpetualiter in firma tentione divinae immobilitatis; unde Isaiae quinquagesimo primo: Laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam tenebunt. Unde erit sempiterna illa laetitia et perpetuum illud gaudium, quia tunc Sancti adhaerebunt vinculo indissolubili per amorem suramo et incorarautabili bono; et propter hoc dicebat Christus loannis decirao sexto: Gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Rogemus ergo etc.

Sermo I

Dominica quiiita post Pascha. Sermo Bonaventurae in Conventu Parisius, in Capitulo de mane.

Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem, loannis decimo sexto.

Sub rediirtione quasi cuiusdam circuli intelligibilis describit hic Christus suuni egressum a Patre per aelernam generationem, suum ingressum in mundum per carnis assumtionem, suum decessum de mundo per crucis passionem, suum regressum ad caelum per resurrectionem et ascensionem.

I. Quantum ergo ad primura dicit: Exiui a Pado tre ut imago paternorum bonorum, ut lux omnium scientiarum et iuminuin, ut verbum universarum rationum viventium, ut virtus omnium Angelorum et hominum.

H. Quantum ad secundura subdit: et veni in ie- mundtim ut regula vitae aeternae, ut doctrina sapientiae supercaelicae, nt foiyna iustiliae emeritae, ul rosa patientiae indefessae.

III. Quantum ad tertium sidda: ite)-um relinquo mundum ut exemplar sequacibus meis relinquendi mundiales possessiones, quae reddunt hominem cupidum; et sic fiant pauperes sicut ego; Matthaei

Chapter 37 of 64