In Ascensione Domini
Sermo in Ascensione Domini Fratris Bonefortune.
Exivi a Patre et vem in mundum et vado ad Patrem.
(Prothema). Accipietis virlutem superveaientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in lerusalem et in omni ludaea et Samaria et usque ad ultimum terrae. Verba ultima sunt scripta in Actibus Apostolorum et sunl Salvatoris nnstri ad discipulos ioquentis. Dicitur, quod quando Christus voluit ascendere in caelum, tunc dixerunt Apostoli: Domine, dic nobis: si in tempore hoc reslitues regnum Israel? et dixit Dominus: Non est vestrum nosse tempora vel momcnta, quae Pater posuit in sua poteslale; quasi diceret: noio, quod sitis curiosi investigatores, quia haec non est via praedicatorum veritatis; sed accipietis virtulem supervenientis Spirilus sancti in vos et perhibebitis testimonium veritali. Haec est doctrina Christi. Utinam nos nihil curiosum quaereremus, sed solum salutare, scilicet quod infusum est a Spiritu sancto. Nos, qui testificamur praedicando veritatem salulis aeternae, confirmemus quod dicimus per sacras Scripturas et per atteslationes sanctorum Patrum; non debemus quaerere nisi quod confirmet TCritatem. Male loquor, nisi Spiritus sanctus sit in me, et vos male auditis, nisi SiDiritus sanctus aperiat vobis aures. Artis nodecimo nono: Ecce, nos reliquimus omnia el secuti sumus te; quid ergo erit nobis? — Mundiales distracliones, quae reddunt hominem curiosum; et sic Dant simplices sicut ego; leremiae quadragesimo octavo: Relinquite civitates et habitare in petra, habitalores Moab, et estote quasi columba nidifi,- cans in summo ore foraminis. — Mundiales oblectationes, quae reddunt hominem lascivum; et sic fiant austeri sicut ego; Genesis trigesiino nono: loseph, reliclo in manu eius pallio, fugit et egressus est foras. — Mundiales consuetudines, quae reddunt hominem indisciplinatum; et sic flant morigerali sicut ego; Proverbiorum nono: Relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae.
IV. Quantum ad quartum subnectit: et vado ad Patrem, ut et fideles mei vadant similiter per viam precis sursum agentis, per viam pacis stabilientis, per viam lucis serenantis, per viam laudis superexaltantis. strae suppositio est, quod Spiritus sanctus loquitur in nobis, et quod ipse locutionem nostram faciat audibilem. Mira humiliatio loquentium et andienlium esse debet, quod nihil nisi per Spiritum sanclum scimus. Oportet igitur, quod pelamus a Spiritu sancto scientiam, quia omnis, qui petit, accipit; et tempus rogationum est modo: ideo in principio rogabimus Dominum etc.
Exivi a Patre etc.
Verba ista sunt Domini Salvatoris noslri loquentis de sua ascensione, et ipsemet describit nobis iter suum. Nullus melius poluit ipsum describere, quam ipse qui scivit eum. DiCBcile est istum ascensum describere homini mortali; unde Salomon: Tria sunt mihi di/ficiliu, et quartwm penitus ignoro: viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari et viam viri in adolescentia. Si loquerelur secundum considerationem exteriorem, non esset inagnnni istavidere, quia um aquilae in caelo est sicut via passeris in aere; via colubri super petram est sicut via reptilis; nec de via navis est difficile videre. Sed vult ostendere resolutorio modo, quod iria difficilia sunt, diflicilia ad considerandum, scilicet mysterium incarnatimiis, mysterium passionis, mysterium redemptioni.s generis humani. Et transitus Christi in medio passionum, ut superferrelur passionibus, est via colubri. Coluber mutat pellem super petram, ila Christus in carne transivit a mortalitate ad immortalitatem. toni. V. pag. XL, 3, Cfr. Ratio novae coiie.-lionis elc.
Quartum, quod difficile est ad oslendendum, est, quod non est per violentiam, sed per naturam corporis gloriosi, quod corpus ex quatuor elemenlis compositum sursum ferretur et quiesceret exaltatum et sublimatum. Quomodo istud potest esse secundum reclam rationein, omnis sapiens ignorat, nisi in quantum est a Spiritu sancto elevatus et illustratus. Istud scire est difficile, sed Chrislus dixit, quod inlelligi polest: Exivi, inquit, a Patre etc. Videtur, quod (sit) difficile, quod ad Patrem vadat per ascensionem; sed si intelligo, quod exivit a Patre,mn esi irrationabile, quod revertatur ad Patrem, si res ad suum originale principium reducatur; sed non est conlra ralionem. De isto mysterio, scilicet ascensionis, dicit Psalmus: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultaoit ut gigas ad currendam viam. A summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius. Sicut enim sol a summo caelo egreditur etc, ita regreditur; unde in Ecclesiaste -: Orilur sol et occidit et ad locum suum revertitur. Ulud non est irrationabiie, si sol noster, Christus,a summo Patre habet originem, quod revertatur ad suam originem. Intellectuaiem istum circulunj describit nobis Christus, dicens: Exivi a Patre etc, et explicat materiam praesentis solemnitalis, id est ascensionis suae super choros.ngelorum ad Patreni. Describit autem ascensum islum quantura ad tria, scilicet quantum ad originale suum principium, quantum ad interveniens medium et, quantum ad finale complementum. Pi-imum notatur, cum dicit: Exivi a Patre, scilicet per aeternam generationem; secundum, cum dicit: et veni in mundum, scilicet per assumtam humanitate m; tertmm: vado ad Patrem, scilicet per victoriosam ascensionem.
I. Primo, dico, describit nobis ascensionem suam Christus quantum ad originale suum principium, cum dicitur: Exivi a Palre; quasi diceret: non reverterer ad Patrem de mundo, nisi prius essent missus a Patre, quia nemo ascendil in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo; quasi diceret: non mitterer in mundum, nisi a Patre exirem ante mundum. Dicit: Exivi a Patre; medium, scilicet quod Christus venit in mundum, est medium inter duo extrema, quae sunt: exire a Patre et reverti ad Patrem; est inedium non dissonans ab extremis, sed cohaerens exlrerais. Si quis hoc potest ostendere, tunc potest nobis ostendere viajn aquilae in caelo. Dicit: Exivi a Patre, originali egressu, non locali; non intelligas ibi motum localem. Et sciendum, quod exivit a Patre ut Verbum universa praeordinans, ut Verbum universa originans et ut Verbum universa conservans. Exivit a Patre Verbum humile, sed sublime. Exivit a Pa tre ut Verbura universa praeordinans, quia fonlalissima lux; ut Verbum universa originans, quia fontalissima virtus; ut Verbum universa conservam, quia est fontalissima vila.
Primo, dico, exivit Christus a Palre ul Verbura universa praeordinans, quia est fontalissima lux. Dicit Augustinus: Si lux corporalis est aeterna, ergo et splendor lucis est aeternus; sed lux aeterna initium nuUum habet secundum rationem et est actualissima et generat splendorera de actualitate sua: ergo necesse est, quod splendor sit aeternus. De exitu splendoris aeterni de luce aeterna dicitur in Ecclesiastico: Ego ex ore AUissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam. Ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens. Ego in altissimis habitavi, et thranus meus in columna nubis. Loquitur, quasi Chri&tus redderel causam investigationis, quomodo a Patre exivit. Ego, inquit, in altissimis habitavi. In altissimis habitare est ad aequahtatem Patris sedere, non sicut lucifer sedere voluit, sed sicut Filius sedet ad dexteram Dei Patris; Psalmus: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Ego, inquit, feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens, scilicel quia sura splendor aeternae lucis indeflcientis. Et quomodo? Ego, inquit, ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam. Ego prodivi, non ex lurabis, sed ex ore; Psalmus: Eructavit cor meum verbum bonum. Intellectus gignit cogitalionem, et si intellectus est aeternus, et cogitatus esl aeternus: ergo et Verbum ab ipso procedens erit aeternum; et in illo Verbo aeterno omnia praeordinat. Deus enim intelligendo se praesentat se sibi, et se repraesentando sibi, necesse est, quod se intelligat et se intelligendo se exprimat et dicat et dicendo Verbum gignat. Ergo Verbum est ante omnem creaturam; ergo ipse Christus procedit a Patre sicut Verbum cuncta praeordinans, quia est lux fontalissima. Intellige, quomodo fecit, quod in caelis oriretur lumen indeficiens. « Omne, quod a versione incipit, in versionem tendit'». Lumen stabile non est nisi per splendorem aeternum et incircurascriptibilem: Ego, inquit, sum lux vera el altissima, qui in altissimis habitavi, et thronus meus habitari debet. Igitur exivit a Patre ul Verbum cuncta praeordinans, quia est lux fontalis.sima.
Secundo exivit a Patre ut Verbum universa principians, quia est fontalissima virtus. Dicit Salo- > mon: Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis coUigavil aquas quasi in vestimento? Quis su-s-citavit omnes terminos terrae? Quod nomen est eius.
et quod nomen Fuit eius, si noslif Ne adilas quidquam verbis illius et arguaris inveniarisque men- (lax. — Proponit quaestionem dicens: Quis ascendil atque descendit? scilicel virtute propria. Quis continuit spiritum in manibus suis? id est, quis est Conditor creaturae spiritualis et incorruptihiiis? et ideo spiritualem creaturam dicit incorrnptibilem, quia Deus manibus suis lenet, scilicet Angelos bonos; quia enim ex niliilo sunt, ideo in nihilum lenderent, nisi manus Dei teneret eos; et qui aliter intelligit, ille non intelligit fundamenta lidei. Quis conlinuit spiritum in manibus suis? id est, spiritualem creaturam condidit et conservat? Quis coUigavit aquas quasi in vestimento? id est, quis condidit creaturam corporalem et commutabilem, ad tempus tamen conservahilem? ideo dicit in vestimento. Quis suscilavit omnes terminos terrae? id est, quis ex terra produxit creaturam, quae habet naturam corporalem et spiritualeni, sicut est homo? id est, quis est Creator spirituum et corporum et hominum, in quo est concnrsus spiritualium et corporalium? Quod nomen est eius el quod nnmen Filii eius? Nomen Filii eiiis est Verbum. Ipse est, qni de caelo descendit et ascendit, Dominus universorum, cuius est attingere a fine usque ad finem. Ne addas quidquam verbis illius, et urguaris iuveniarisque mendax; ille qui ponit, aliquid vel esse cognoscibile vel factihile, quod in Verbo Dei non sit vel a Verbo Dei, mendax est. iste qui est universale principium, cuncla, cuncta, cuncta fabricando produxit, superfertur omnibus, omnia fecit. Et sicut sine mutatione sui mundum facere potuit, ita naturam humanam assumere poluit et ad astra ascendere. Et assuraens naturam humanam non mutatur, sed assumtum mutatur, quia « stahilis manens, dat cuncta moveri ».
Tertio exivit a Patre sicut Verbum universa conseruans, quia est fontalissima vita; unde Apostolus: OHm loqums Deus Patribus in Prophetis, novissime autem diebus islis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum; qui, cum sit splendor gloriae et fi.gura substantiae eius portansque omnia verbo virlutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram Maiestatis in excelsis. — Explicat mysterium fidei, ut faciat Ipsum credibile ex modo proponendi. Sedet ad dexteram, ut quis? Certe, qui est Verbum. Unde dicit: Novissime locutus esl nobis in Filio, quem constituit heredem universorum. Ipse Dominus est universorum, Verbum est omnia originans, quia per ipsum omnia fecit; el quare? Dicit: qui cum sit splendor gloriae. — Item, est Verbum omnia jucaeordinans; et quare? quia est figura substantiae. — Item, est Verbum orania conscrvans sicut fontalissiraa vita; unde dicit: Portans omni.a verbo virlutis suae. Et sicut Pater vitam liabel in sumetipso, ila vitam habet in Filio; el sicut vitam habet per essentiara, ita et Filius, quia non dat partem essentiae Filio, sed totam essentiara. Sed quia alius modus est essendi in Patre et in Filio, ideo sunt personae distinctae. Dicit igitur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Dicit igitur: Exun a Putre sicut Verbura universa conservans, quia est fontalissiraa vita; unde dicit in loanne: Clarifica me, tu Pater, claritate apud temeiipsum, quam habui, priusquam mundus esset, apud te. ordinantis et conservantis, quia est lux fontalissiraa, vita fontalissima et virtus fontalissima, dicitur in loanne-'': In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, ct Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apu.d Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet. Non homo, non Angelus, non alius potuit explicare exitum Verbi a Patre nisi ipsum Verbura. — Dicit igitur: Exivi a Patre nt Verbum cuncta verbnn praeordinan,i, quia. ut lux fontalissima; unde dicit: «03. Inprincipio erat Verbum, et Deus era.t Verbum. Hoc erat in principio a.pud Deum. Sic igitur erat Verbum in principio, non sicut creatura in Creatore per potentiam producendi solum, sed ei-at apud Deum, id est Deus, lux aeterna, splendorera coaeternum habuit. Verbum originatur a dicente sicut a principio, ita Filius a Patre et est Deus.
Item exivit Filius a Patre ut Verbum omnia "em, pri principians, quia est virtus fontalissima; unde dicit: Omnia per ipsum. facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Inculcat primum in secundo; ad illustrandum fideles el confundendum haereticos dicit: Omnia per ipsum facta sunt, non solum vere entia, imrao quaecumque entia, aliter non sunt entia, quia sine ipso factum est nihil.
Tertio exivit a Patre sicut Verbura omnia con- item. « servans, quia est fontalissima vila; unde dicit: Quod factum est in ipso vita erat, et vita erat lux hominum etc. Augustinus exponit et dicit, quod « arca vivit in raente artificis». Omne, quod factura est, in raente Dei exemplatum est et habet conservari ab eo. Et eadera est ratio omnia praeordinans, orania principians et omnia conservans, et ipse qui est a Patre, est lux nostra, virtus nostra et vita nostra. Adam, ut quid cecidisti in raortem, in inflrmitatem et in caliginem? Certe, quia recessisti a fonte lucis, a fonte virtutis et a fonte vitae. Dictum fuit Adae: I In quocumque die comederis de ligno scientiae boni
et mali, morte morieris. Non propter poraum mortuus est, eo quod pomum haberet virtutem infectivam, sed quia recessit a fonte lucis, ideo cecidit in tenebras; quia recessit avirtute, ideo cecidit in inflrmitatem; et quia recessit a vita, ideo cecidit in mortem. Unde dicit Dominus per leremiam: Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt, fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipalas, quae continere non valent aquas. — Si fulgorem scientiae quaeris, non in ingenio tuo confldas, sed ad fontem sapientiae recurras, quia qui alibi flduciam suam coUocaverunt, scientiam perdiderunt. Si eflicaciam virtulis quaeris, ad fontem virtutis recurras. Si «otomm quaeris, ad fontem vitae recurras. Sed quia creatura recessit a luce et a virtule et a vita, oportuit, quod in perpetuum in tenebris, in inflrmitate et in morle remaneret, nisi Deus remedium adhiberet. Ideo dicit: Exivi a Patre, scilicet qui sum lux fontalissima, virtus fontalissima et vita fontalissima.
II. Sequitur: et veni in mundum; ubi describitur ascensio dominica quantum ad interveniens medium; et notandum, quod Christus venit in mun- dum ad illustrandum credenles per testimonia veritatis, ad vigorandum sperantes per promissa aeternitatis et ad inflammandum amantes per incitamenta dilectionis.
Primo, dico, venit Christus in mundum ad illustrandum credenles per testimonia veritatis; unde in Evangelio: Qui credil in me in tenebris non manet, quasi diceret: eram lux inaccessibilis pef peccatum, quia non erat accessus ad rae; ideo veni in mundum, per carnis assumtionem scilicet, ut credens et videns in tenebris non maneat. Dicit beatus Petrus: Ul virtutes annuntielis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen,suum. Pilato dixit Dominus: In hoc natus sum el ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam. Qui ex Deo est verba Dei audit. Et qui sunt isti? Dicit loannes: Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Generatio corruptibilis est ex semine corruptibili. Beatus Petrus dicit: Renati non ex semine corruptibili, sed incorruplibili per verbum Dei vivi; ubi verbum Dei suscipiatur, non est principium corruptionis, et non suscipitur, nisi credatur. Dicitur in Canonica lacobi: Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. In loanne dicitur: Dum lucem habetis, credite in lucem; item in loanne: Lux venil in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Salvator dat lumina et eloquia veritatis, per quae illustratur anima, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, id est investigationes suas. Sed qui conceptiones suas et rationes praefert luminibus veritalis est sicut qui in tenebris ambulat, et est fllius diaboli, quousque radius fldei intret in ipsum. Fuit igitur Christus medium oriens super faciem (?) suam, quousque in originem suam reintretur et reducatur in ipsum et nos in ipsum reducat. Unde dicitur in Isaia: Reversus est sol in horologio Achaz in sole retrorsum decem lineis, per gradus, descenderat. Ezechias debuit mori, et Dorainus prolongavit sibi vitam, et petiit signum, et datum est ei signum, quod sol retrocessit per decem horas; et postea processit per duodecim horas, ita quod dies habuit triginta duas horas. In hoc praeflguratum fuit, quod sol descendit per decem horas, id est Christus, qui est sol verus, descendit novem gradibus, id est per novem ordines Angelorum, et descendit usque ad decimam lineam, quae est humana hierarchia, scilicet quando Christus descendit ad humanara naturam. Et tunc nimis descendit sol; nusquam Deus Angelos apprehendit, sed semen Abrahae; et sicut descendit, ita ascendit.
Secundo venit Christus in mundum ad vigorandum sperantes per promissa aeternitatis. Unde in loanne: Descemli de caelo, ut faciam voluntatem eius qui misit me; sequitur: Haec est aulem voluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Promittit vitam aeternam. Et quomodo? Certe, credam. Dixit Dominus: Ego sum panis vivus; si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.
Tertio venit Chrislus ad inflammandum amantes per incitamenta dilectionis. Homo perdidit lucem, ideo venit lux in mundum, ut alios ad amorem inflammaret; unde in Luca: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur? Et quomodo, dicitur in loanne: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Deus Filium suum misit in mundum, immo dedit Prophetas, Patriarchas et Legem, ut nos moveret ad dilectionera; et ideo venit in raundum et reaccendit ignem, ut nos ab araore carnaliura revocaret et ad amorem caelestium inflammaret. Unde dicit in Evangelio: Si non abiero, Paraclelus non veniet. Et dicit Glossa, quod quamdiu Apostoli habuerunt consolationera Christi in carne, non receperunt Spiritum amoris. Dicitur in libro Regum, quod Elias raptus est in curru igneo. Et viderunt (ascensionem Christi) horaines, ubi facta est apparitio angelica ad signiflcandum araorera
iDtensum, quo Christus ascendit et descendit et nos ascendere facit K Rogabinius Dominum etc.
In Ascensione Domini sermo fratris Bonaventurae coram UniTersitate Parisius, in domo Fratrum.
Nemo ascendil in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo, loaDnis tertio.
In liis verbis tria eleganter notantur quantum ad soiemnitatem liodiernam, scilicet ascendenlis praeclarissifflum merilum, cum dicitur: Qui de caelo descendit; ascensionis inclytissimae terminus, cum additur: ascendit in caelum; ascensionis desideratissimus fructus, cum subditur: Filius hominis, qui est in caelo, tanquam primogenitus in multis fratribus, pandens iter ante omnes electos.
I. Dicit: Qui descendit, in incarnatione per humilitatem obedientiae; ioannis sexto: Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meani, sed voluntatem eius qui misit me. — Per pietatem misericordiae; Isaiae sexagesimo quarto: Descendisti, et a facie tua monles defluxermU. — Per sinceritatem benevolentiae; Psalmus: Domine, inclina caelos tuos et descende, tanye montes, et fumigabunl.
II. Ipse est et qui ascendit super omnes caelos, id est super quindecim orbes mundi corporei et quantum ad animam super quindecim vitas incorporeas, et hoc lotum non sine causa, exigentibus hoc transcendentibus virtutibus el multiformibus meritis et dignitatibus eius. Nisi enini tantum descendisset et se exinanivisset, non tantum diceretur ascendisse.
Ascendit enim quantum ad corpus super orbem terreum propter suam ornatam pulcritudinem, praevalentem terrae et proprietati eius; primi Regum decimo quarto: Ascendil lonathas, manibus et pedibus reptans. — Orbem aqueum propter suam strenuam agilitatem, praevalentem aquae et proprietati eius; tertii Regum decimo octavo: Nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. — Orbem aereum propter suam temperatam sanitatem, praevalenlem aeri et proprietati eius; ludicum decimo tertio: Cumque ascenderet flamma altaris in caelum, Angelus Domini pariter in flamma ascendit. — Orbem igneum propter suam ingentem fortitudinem, praevaientem igni et virtuti eius; quarti Regum secundo: Ecce, currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendil Elias per turbinem in caelum. — Orbera hmarem. propter suara copiosam fecunditatem, transcendentem orbem lunae et virtutem eius; Psalmus: Qui ascendil super occasum, Doniinus nomen illi. — Orbem mercurialem propter suam subtilem sagacitatem, transcendentem stellam Mercurii et virtutem eius; Psalmus: Psallite Deo, qui ascendit super caelum caeli ad orienlem. — Orbem venerialem propter suam iucunditateui placidam, transcendentem stellam Veneris el virtutem eius; Psalmus: Ascendit Deus in iubilo. — Orbem solarem propter suam universalem vivificationem, transcendentem vim solis et virtutem eius; ad Ephesios quarto: Ascendens in altum, captivam duxit caplivitatem. — Orbem marlialem propter suam validam edomationem, transcendentem vim Matris et proprietatem eius; ad Ephesios quarto: Qui descendit ipse est et qui ascendit. — Orbem iovialem propter suam opulentam felicitatem, transcendentem vim lovis et proprietatem eius; Michaeae secundo: Ascendet, pandens iter ante eos. — Orbem satwrnalem propter suam venerandam dignitatem, transcendentem virtutem Saturni et proprietatem eius; loannis vigesimo: Ascendo ad Palrem meum et Patrem vestrum, Deum meum. et Deum vestrum. — Orbem siderealem propter suam speciosam raultiformitatem, transcendentem firmamentum et proprietatem eius; Canticorum tertio: Ascensum. purpureum media caritate constravit propter filias lerusalem. — Orbem unigeneum propter suam aequalem simplicitatem, transcendentem unigeneum et proprietatem eius; Psalmus: Quis ascendet in montem Domini? InnO cens manibus et mundo corde etc. — Orbem crystallinum propter suam concordem conciliationem, transcendentem crystallinum el proprietatem eius; Ecclesiastici quadragesimo sexto: Dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terrae locum. — Orbem empyreum propter suam sublimatam consummationem, praesidentem paradiso caelorum et civibus eius; Amos nono: Qui aedificat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit.
Ascendit vero quantum ad animam super vitam vegelabilium propter decorem sive nitorem suae amabilis pudicitiae; Psalmus: Confessionem et decorem induisti etc. Ponis nubem ascensum luum. — Super vitam medialium[t) propter vivacitatem suae sollertis industriae; Canticorum sexto, secundum aliam litteram: Quae est ista quae ascendit quasi aurora consurgens etc. — Super vitam sensibilium propter benignitatem suae suavis innocentiae; Ecclesiastici
quinquagesimo: In ascensu altaris sancli gloriam dedit sanctitatis amictum. — Super vitam ralionalium propter stabilitatem suae perseverantis constantiae; quarti Regum decimo nono: Ascendi excelsa montixm in summitale Libani. — Super vitam Angelorum propter administratoriam supernae dispensalionis annuntiationem; Exodi vigesimo quarto: Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus. — Super vitam Archangelorum propter praecellentem supernae provisionis revelationera; Genesis trigesimo secundo: Dixit Angelus ad lacob: Dimitte me; iam enim ascendit aurora etc. — Super vitam Principatuum propter triumphalem snperni ducatus gubernationem; leremiae vigesimo secundo: Ascende Libanum el clama ad transeuntes. — Super vitam Potestatum propter ordinativam verae dispensalionjs auctwitatem; Genesis secundo: Fons ascendebat e terra, irrigans universani superfi-ciem lerrae. — Super vitam Virtutum propter inconcussam beati vigoris permanentiam et miraculorum efficaciam; Baruch tertio =: Quis ascendit in caelum. et accepit eam et duxit eam de nubibvs? — Super vitam Dojninationum propter praeeminentem potestativae maiestatis imperationem; loannis sexto: Si ergo videritis Filiuni hominis ascendentem, ubi erat prius? — Super vitam Thronorum propter perseveranlem divinarum immensiiatum susceptionem; Canticorum octavo: Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens? — Super vitam Cherubim. propter supereminentem divinorum spectaculorum contemplationem; Psalmus: Ascendit super Cherubim. etvolavit etc. — Super vitam Seraphim propter semper intendentem divinarum plenitudinum dulcedinem; Canticorum tertio: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris el universi pulveris pigmentarii. — Super vitam pacificae virginitatis Matris Mariae propter conciliativae mediationis praepollentem interventionem; Exodi trigesirao secundo: Ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro. — Ad vilara deificae humanitalis sive beatiflcatae rationalitatis in consummatae salutis glorificatione; Marci ultimo: Assumlus est in caelum et sedet a dextris Dei.
' Super omnes istos quindecim orbes corporeos et quindeciffl vitas incorporeas Dominus saeculorum hodie ascendens et residens omnem creatam universitatem, disponit per haec ad ordinatissimam regni sui completionera, ut per ipsos quindecim orbes ascendamus corporaliter cum corpore Salvatoris et per quindecim vitas ascendamus spiritualiter cnm spiritu Salvatoris. Hi enim sunt quindecim mystici gradus, quibus ascenditur in templura aeternura. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta compiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et Divinitas, ila ut sint inexcusabiles, ait Apostolus.
Sermo I
Item, sermo fratris Bonaventurae PratribTis in Capitolo, Parisius.
Qui descetulit ipse est et qui ascendil super omnes caelos, ut impleret omnia, ad Ephesios quarto.
Tria hic notare valemus, scilicet ascmdentis praearabulum meritum, ascensionis gloriosura statum et ascensionis fructuosura effectum. Priraum, ibi: Qui descendit; secundum, ibi: ipse est et qui ascendit super omnes caelos; tertiura, ibi: ut impleret omnia.
Circa totum nota, quod qui vult cura Christo in caelum ascendere, oportet, eura exemplo Christi primo descendere dupliciler, scilicet per recognitionem propriae iniquitatis, per revisionem. propriae fragilitatis. Talis enim est, qui ascendit dupliciter, scilicet ad contemplationem allitudinis divinae maiestatis, ad obsecrationem condescensionis divinae pietatis, ut impleat omnia interiora sua dono sapientiae et abundantia gratiae. Et quoniam Apostoli fuerunt tales, ideo adirapieti sunt Spiritu sancto in die Pentecostes.
Sermo II
Item, sermo fratris Bonaventurae coram Universitate, in domo Pratrnm.
Qui aedifi.cat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit, Amos nono.
Inter alias soJemnitates Ecclesiae haec singularem habet praerogativam, quia aliae sunt viatorum, ista est coraprehensorum simul et viatorum, quia in ea Christus sua praesentia laetificat civitatem caelestem et sua influentia laetificat Ecclesiam militantem. Eapropter ista solemnitas dupliciter hic describitur, et primo, quantura ad suam praesentiam in hierarchia caelesti; secundo, quantum ad suara mjfluentiam in hierarchia subcaelesti. Priraum, ibi:
Qui aedificat in caelo ascemionem; secundum, ibi: el fasciculum suum super lerram fundavil. Sicul enim se habet hortus paradisi ad comparationem fasciculi, sic se habet gaudium illius Ecclesiae ad istam; ideoque signanter dicitur: Qui aedificat etc, quia, sicut Christi resurrectio est causa nostrae resurrectionis, sic eius ascensio est causa et exemplar nostrae ascensionis. Ipse enim esl scala contingens, immo penetrans caelos per sublime Divinitatis, et contingens terram per limum nostrae carnis. In hac scala disponuntur omnes ascensiones spirituales et omnes perfectiones et glorificationes et dona gratiae et gloriae. Unde in hac scala dicuntur Angeli ascendere et descendere supra Filium hominis, loannis primo et haec est significala Genesis vigesimo octavo, ubi lacob ad visionem eius elevatus fuit.
I. Aedificavil autem ascensionem suam Dominus. Lesus supernae civitatis restaurando decorem, et se- cuudam hoc sunt quinque gradus in hac scala. Etenim ascendendo supernae lerusalem patefecit ingressum; Michaeae secundo: Ascendet,pandens iter anle eos, in illam requiem etc. — Supernae matris redintegravit numerum; ad Ephesios quarto: Ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. — Supernae civitatis accumulavit solatium; Psalmus: Ascendit Deus in iubilo el Dominus in voce tubae. — Supernae beatitudinis sublimavit et stabilivit imperium; Psalmus: Regnaterrae, canlate Deo etc, qui ascendit super caelum caeli ad orientem. — Supernae felicitatis derivavit influxum; ad Ephesios quarto: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.
II. Humanae infirmitatis renovando virtutem, ex quo sequitur... secundum illud primi Regum decimo -quarto: Ascendit Jonathas, manibus et pedibus i- reptans, et armiger eius, id est humana infirmitas, post eum, per quinque gradus, scilicet per sinceritatem innocentiae; Psalmus: Quis ascendet in montem Domini etc. Innocens manibus et mundo corde. — Per sanctitatem pudicitiae; Isaiae undecimo: Flos de radice eius ascendet. — Per sublimitatem confidentiae; Genesis quadragesimo sexto: luncto loseph curru suo, ascendit obviampatrisuo. — Per suavitatem benevolentiae; Canticorum tertio: Ascensum purpureum media caritate constravit. — Per stabilitatem perseveranliae; Ecclesiastici quadragesimo sexto: Dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem etc, ut ascenderel in excelsum terrae locum. — Hi quinque gradus sunt contra omne ma- 1 RespicUur Ps. 83, 6. lum. Sinceritas innocenliae ordinat ad proximuin, sanctitas pudicitiae ad se ipsum, sublimitas confidentiae ad Deum, suavitas benevolentiae ad omne bonum, stabilitas perseverantiae contra onme raalum.
III. Diabolicae crudeiilatis refreuaudo tyrannidem, secundum illud Isaiae sexagesimo terlio: Quis est iste £ qui venit de Edom? Ego, qui propugnator sum ad salvandum. Confregit autem Christus diabolum per humihtatem, de qua fecit nobis scalam ad ascendendum per quinque gradus. Etenim informavit in incarnatione ad humilitatem condescendentiae, per quam couculcavit diaboli arrogantias; Psalmus: Inclinavit caelos et descendit et ascendit super Cherubim et volavit. — in baptizatione ad humilitatem perfectae iustitiae, per quam conculcavit diaboli aslutias; loannis tertio, ubi agit de baplismo; dicit: Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo. — In tentatione ad humilitatem cautelae, per quam enudavit diaboli fraudulentias; primi Regum decimo quarto-"": Ascendit lonalhas, manibus et pedibus reptans, et armiger eius post eum. — In conversatione ad humilitatem disciplinae, per quam effugavil diaboli blandilias; Habacuc tertio: Ingrediatur putredo in ossibus meis etc, ut ascendam ad populum accinclum nostrum. — In passione ad humilitatem tolerantiae, per quam coufregit diaboh potestatem; Psalmus: Qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi; Canticorum septimo: Asccndam in palmam et apprehendam fructum eius.
Sermo III
sermo fratris Bonaventurae in Conventu Nar- Item,
Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnuni ipsius omnibus dominabitur, Psalmus.
In verbis his explicat sacer David materiam praesentis solemnitatis. Sed quia ascensio dicit motum, el motus terminum, ideo describit eam quoad terminum excellentem, ibi: In caelo; quoad terminum permanentem, ibi: paravit sedem suam; quoad terminum efficacem, ibi: et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Dominus ergo in caelo etc. Per caelum autem, quod quidera est sublime sicul sublimis situs, intelligitur Christi excellentiae altitudo; Proverbiorum vigesimo quinto: Caelum sursum et terra deorsum.
et cor regum inscrutabik. — Multiformis ornatus intelligitur Christi gloriae pulcritudo; Ecclesiastici quadragesimo terlio >: Species caeli gloria stellarum. — Regularis incessus intelligitur Christi hierarchiae ordinatio; lob trigesimo octavo: Nunquid nosti ordinem caeli etc. — Indefectibilis influxus intelligitur Christi gratiae plenitudo; Psalmus: Qui operit caeRim nubibus et parat terrae pluviam.
Paravit autem Pater Filio.sedem sicut regi ad sublimiter praesidendum; Isaiae sexto: Vidi Dominum.sedenlem super.solium excelsum et elevatum. — Sicut magistro ad fontaliter docendura; Sapientia nono: Da miJd, Domine, sedium tuarum assislricem sapienliam. — Sicut iudici ad iuste remunerandum; Psalmus: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga direciionis virga regni tui. — Sicut poniifici ad liberaliter influendum; Apocalypsis ultimo: Oslendil mihi fluvium aquae vitae etc, procedentem de sede Dei et Agni.
Qui ergo cum Christo vult sibi parare sedem in caelo patet sibi sedem regalem per humilitatis perfectionem; Apocalypsis tertio: Quivicerit, dabo ei sedere mecum in tkrono meo. Humilitas autem habet hos gradus: spernere mundum, spernere nullum, spernere se ipsum, spernere, se sperni, gaudere se spretura. — Magislralem per veritatis amorem; Marci ultimo: Poslquam locutus est eis, assumtus est in caelum et sedet a dextris Dei. — ludicialem per iustitiae rectitudinem; Psalmus: lustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. — Pontificalem per misericordiae pietatem; Apocalypsis quarto: Vidi sedentem et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor et super thronos viginti quatuor seniores, Patres veteris et novi Testamenti, qui fuerunl viri misericordiae.
Sermo V! ».
Item, seruio fratris Bonaventurae in Capitulo Parisius.
No7i est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, sed accipielis virtutem supervenienlis Spiritus sancti in vos et eritis mihi testes in lerusalem, Actuum primo.
In his verbis Salvator curiosos docet omnem perfectitudinis formata., scilicet quid praecavendum quantum ad cognitivara, cum dicit: Non est vestrum nosse tempora vel momenla, quae Pater etc.; quasi dicat: teraporura varietates et successiones inquirere est alienura a professione evangehca et ultra inquisitionem humanara. — Quid praeoptandum quantum ad affectivam, cum subdit: sed accipietis virtulem supervenientis Spiritus sancti in vos. — Quid prosequendum quanlum ad operativam, cum addit: et eritis mihi testes.
Dicit ergo: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, id est, temporales possessiones investigare, sed desideria vestra in aeternitatem transferre; Matthaei sexto: Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicienlur vobis. — Carnales descensiones quaerere, sed vota vestra in Spiritus sancti iucunditatem transferre; ad Galatas quinto: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. — Honores et exaltationes ambire, sed solatia vestra in crucis acerbitatem terminare; Matthaei vigesimo: Scitis, quia principes gentium dominantur eofum etc. Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis fiat sicut minor.
Sequitur: sed accipietis virtutem supervenienlis Spiritus sancti in vos, cuius quidem Spn'itus est rectificare iudicativam per amorem pauperlatis praecelsae; Psalmus: Spiritum rectum innova in visceribus meis. — Sanctificare affectivam per nitorem castitatis integrae; Ezechielis trigesirao sexto: Dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri. — Corroborare operativam per pudorem humilitatis profundae; Psalmus: Auferes spiritum eorum, et deficient et in pulveremsuum revertentur. Emitles Spirilum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.
Sermo IV
Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia, ad Ephesiosquarto.
In his verbis commendatur praesens solemnitas quantum ad tria, et prirao quantum ad ascendenlis dignitatem, cum dicitur: Qui descendit; nam in descensu notatur adventus de superius, et de Christo dicitur loannis tertio: Qui de caelo venit super omnes est;loa.nms, octavo: Vos de deorsum estis; ego de supernis sum. Secundo, quantum ad niodi ascendendi singularitatem, cura subditur: ipse esl
et qui ascendit super omnes caelos. Terlio, quanlum ad ascensionis utilitatem, cum subinfertur: lU impleret omnia.
I. Quantum ergo ad primum notandum, quod I. Christus desceiidU propter Iria: ut nos liberaret rie tria potestate daemonum tanquam victor; ut iios dirigeret in viam iustitiae et virtutum tanquam reclor; ut nos introduceret n liabitationem civitatis aeternae tanquam ri-muiivralor. El isla Iria tanguntur Exodi leilid: Vidi iifflictioiicin jiopnU mei in Aegypto, cl.iciciif dolorciii eiu.s, dcsccndi, ut liberem eum de manibus Aegyplioruiii. cvcv. iirinuim; et educam de terra illa, ecce, secunduin: /;/ icrram bonam et spaliosam, in terrain, ijiiac Ihiillacle el melle, ecce, tertium. El secundum haec Ivia. ascendit tritbrmiter, scilicet ut victor ad solium triumphaie propter sublimitatem potentiae; ut rector ad fastigium imperiale per profunditatem sapientiae; ut remunerator ad thronum vel tribunal iudiciale per amorem iustitiae.
Primum fecit, quando per mortem triumphavit, nt exspoUans Principatus et Poteslates, ad Colossenses secundo; eduxit animas de limbo inlerni; Psalmus: Ascendisti in altum, cepiMi capiiinlalcm. Et isle fuit ascensus signaliis in iisrtiisionc linla, de cuius tribu fuit Chrislus: (icn. sis iii:i(li;ii('sinio nono: Catuhi.s leonis luda, nd prucduiu, jiU mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? — Est autem catulus leonis Christus lesHS; Apocalypsis quinto- Vicit leo de tribu luda. Iste ascendit in cruce ad pi-aedam tollendam de potestate daemonum; et requiescens accubuit ut leo, quia de morte tertia die suscitatus est, educens secum praedam animarum detentarum in limbo inferni.
Secundum fecit, sicut dicitur in Psalmo: Ascennt dit super C/wrubim et volavii, volavit super pennas ventorum. Cherubim interpretatur plenitudo sapientiae; super Cherubim ascendit ut 7-ector vel doctor per sapientiam, qua plenus est; Isaiae trigesimo septimo: Domine exercituum, Deus Jsrael, qui sedes.super Cherubim, iu es Deus sohis omnium regnorum terrae; Psalmus: Qui sedes super Cherubim, manifestare coram Beniamin, Ephraim el Manasse. Et volal super pennas veniorum; eDl] sunt spiritus inlelligibiles, nobis abscondili, sicut (venti) origo nobis ignota est. Propter quod dicitur in Psalmo: Qui producit venios de ihesauris suis, in locis occultis et cavernis, in quibus vapores sunt recepti. Pennae eorum sunt alTectiones spirituum, quibus ad superna contemplanda in alium se levant. Ascendere ergo super Cherubim est ascendere ad fastigium im- Vers. 7. seq. periale, quo regit, disponit et (Mdinal umnia secundum plenitudinem sapientiae smic. Volu rc MiUm super pennas ventorum est in suo ascensu transcendere omnem spiritum creatum loco et dignitate.
De tertio dicitur Ecclesiastici vigesimo quarto: Ego in aUissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. — Throims iste est columna per rectitudinem et inflexibilitatem iustitiae, sed nubes, per arcana iudiciorum suorum et manifestalionum supernarum suarura. Nam nubes habet in se vapores recondilos, ex quibus procedunt aliquando pluviae consolationum, aliquando vero coruscationes et tonitrua comminationum. De huiusniodi ascensu dicitur Isaiae decimo nono: Ecce, Dominus ascendet super nuhem levem el ingredietur Aegrjpium, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius. Postquam enim Dominus ascendit ad (hronuui istura, ingressus est Aegyptum, per effectum iuslitiae suae diversimode puniendo raalos, et in hoc simulacra Aegypti mota sunt, id est vitia et peccata, quae non habent verum esse, sed vanum et defectibile, sicut simulaci-a non habenl verum esse divinitatis, sed vanum. Sicut ergo Dominus baiula nube ascendit in nube, Actuum pfmo: Nubes suscepit eum ab ocuUs eorum; sic venturus est ad iudicium baiula nube, Acluum primo: Sic veiiiel, quemadmndum vidistis oum euniem in CYKP/wwi; Apocalypsis primo: Ecce, venit cum nuhihus elc.
II. Quantum ad secundum, quod esi singutaritas modi ascendendi, nolandum, quod Dominus ascendit triplici modo, sc'[ccl exccLio, poiesialivo, iucundo.
Primo ergo ascendit super omnes caelos, et quidem secundum Bedam super Deuteronomii decimum: En, Doinini Dei iui caehtm est ei caelum caeli, in Glossa distinguuntur caeli septem, scilicet aijreum, olympium, igneum, aethereum, sidereum, aqueura, empyreum; vel sicut erant quindecim gradus, quibus ascendebatur ad templum Salomonis, sic quindecim sunt caeli, quibus Dominus ascendil hodierna die ad Patrem, et dividuntur trJmembri divisione iuxta illud secundae ad Corinthios duodecimo: Raptus esl usque ad tertium caelum, scilicet subaethereum, aethereum, superaeihereum; et quidera aethereum est quadruplex, scilicet aereuin, olympium, igneum, aeihereum; et dicitur aereum inferior pars aeris, in qua fiunt commotiones; olympium, superior pars aeris, quae quieta est; igneum, inferior parsignis; aethereum, superior pars ignis, quae coniungitur quintae essentiae. Aethereum autem caelum est natura quintae essentiae, quae dicitur caeura aethereura propter simihtudinem ad aliud, et illud est Vers. 1 1; sequilur Apoc. 1, 7.
multiplex, scilicet orbis lunaris, mercurialis, venerialis, solaris, martialis, iovialis, saturnalis, siderealis, crystallinus, empyreus. Et est crystallinus circulus unigeneus, qui a quibusclam dicitur aqueus, per quem sol perficit cursura diurnum. — Vel quindecim caeli secundum praedictos gradus sunt quindecim vitae, quarum prima est vegetabiiis; secunda, sensibilis; tertia, rationalis; quarta, inteliectualis; quinta, angelica; sexta, archangelica; septima, principativa; octava, potestativa; nona, virtualis; decima, dominativa; undecima, thronifica; duodecima, cherubica; decinia tertia, seraphica; decima quarta, virginalis fecunditatis; decima quinta, in Deum assumtae nostrae humanitatis; et personae(?) quatuor vitae sunt constiluentia naturae, quia intellectualis est in daemonibus. De ascensu super hos caelos dicitur in Psalmo: Psallile Domino, psallite Deo, qui ascendil, super caelum caeli acl orienlem, id est ad Deum Patrem omnipotentem, qui intelligitur per orMitem, qui est fons et principium luminis et caloris et cuiuslibet creaturae. Propter hoc dicitur Genesis quarto, quod paradisus terrestris est situs ad orienlalem plagam Eden.
Secundo ascendit raodo poteslalivo. Elias enim asccnderat virtute aliena, ipse tamen virtute sua; nam Elias, ut dicitur quarti Regura secundo, ascendit per turbinem. in caelum, in curru igneo, quia passibilis et mortalis, quod sonat per turbinem, et vectus auxilio Angelorum ad paradisum terrestrem; sed Dominus ascendit sua virtute et impassibilis et iramortaiis; ideo dicitur in Psalrao: Iter facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi. — Sed cum occasus sit sinistrura caeli et dexterum caeli sit oriens, quomodo, si ascendit ad orientem, ascendit super occasura? — Ad hoc dicendura, quod ad orienlem ascendere est « potiora Patris bona», quae sunt aeterna, intrare, quae intelliguntur per dexterum. Ascendere vero super occasum est mortem vicisse et temporalia bona transcendere, quae intelliguntur per sinistrum. De lioc occasu dicitur in Psalmo: Sol cognovit occasum suum. Ideo autem dicitur: Dominus nomen illi, ut ostendatur modus polestativus, quo ascendit, quia, ut dicit Ambrosius, « dominus est nomen potestatis ». Est autem dorainium potestas sibi subordinandi, sibi coercendi subditos; unde Dominus dicit Matthaei ultimo: Data est mihi omnis pofestas in caelo et in ler- 2. ra etc. — Item, aliter videtur posse obviari illi auctoritati Psalmi: Iter facite ei etc, quia, cum dica- tur in Psalmo: Qui ascendit super caelum caeli ad orienlem etc, quoraodo dicitur: Qui ascendit super occasum? — Ad hoc dicendum, quod lerusalem in medio nostrae terrae habitabilis est posita, iuxta illud Ezechielis quinto: Ista est lerusalem, in medio gentium posui eam et in circuitu eius terras; et Psalraus. Deus autem, rex noster, ante saecula operatus est salulem in medio terrae. lerusalem autem posita est inter mare occidentale et amphitritem ad orientem, id est ad dexterum; inter quae duo maria si recte protrahatur linea recta, ibi (ubi?) lerusalem < pervenitur ad medium caeli sub aequatore. Et quia ascendit de illo loco, in quo est medium caeli respectu nostrae habitabilis terrae... et propter hoc dicitur, quod sicut ascendit secundura diversas consideraliones, quaravis ascendere ad orientem sit resurgere a mortuis, ascendere autem super occasum sit mortem patientia vincere etc
Tertio ascendit modo iucundo, scilicet iucundantibus Angelis et Sanctis omnibus, quos ducebat, et sanclis Apostolis, qui ipsum viderunt ascendere, iuxta illud Psalnii: Ascendit Deus in iubilo et Dominus in voce tubae. « Est autem iubilus, ut dicit Gregorius, quoddam ineffabile mentis gaudiura, quod abscondi non potest nec exprirai, et tamen quibusdara raotibus proditur, quamvis nuUis proprietatibus exprimatur ». Vox autem tubae est ipsa evidentia et eminentia laudis; secundi Regum sexto: David et omnis Israel deducebant arcam testamenti Domini in iubilo et in ckmgore buccinae.
III. Quantum ad tertium principale notandum, quod triplex fuit utilitas ascensus, quae tangitur ibi: ut impleret omnia, scilicet infernalia, terrestria, caelestia. Triplex ergo fuit utilitas, scilicet liberatio infernalium, ejfusio divinorum charismalum, reparatid ruinae Angelorum.
De primo, Michaeae secundo: Ascendet, pandens iter ante eos. — Iter enim pandit, dum portas inferni fregit, ut possent exire; Psalmus: Contrivil portas aereas et vectes ferreos confregil, et portas caeli aperuit, ut possent intrare; Psalmusi:. Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Nisi enim pandisset, non exissent de loco raiseriae nec intrassent in locum fehcitatis aeternae; ideo dicitur in Psalrao: Notas mihi fecisti vias vilae.
Secunda utilitas est ejfusio charismalum divinorum, sive donorum spiritualium, quibus die cimo implevit Ecclesiam praesentem in Apostolis. Nam quasi festum fecit prima die cum Angelis, secunda cum Archangelis, tertia cum Principatibus, quarta cum Potestatibns, quinta cum Virtutibus, sexta cum Dominationibus, septima cum Thronis, octava
cuin Cherubim, nona cum Seraphim, decima largitus esl raunera Apostolis. Ideo dicitur ad Ephesios quarto: Ascendens in altum, captivam duxit caplivitatem, dedit dona hominibus; loannis decitno sexlo: Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
Tertia est reparatio ruinae Angelorum. Nam por collocationem sanctarum animarum in caelo ruina angelica reparatur; Psalmus: Jmplebil ruinas; unde Amos nono: Aedificat in caelo ascensionem sua.m el fasciculum suum super terram fundavit. Ascensionem suam appellat angelicam naturam, ad quam ascendit; suam aedificat, dum illius ruinam ex sanctis animabus reparat et confirmat. Sed fasciculum suum fundat super terram, id est praesentem Ecclesiam, in qua sunt fideles sicut fasciculus; primi Regum vigesimo quinto: Erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium. El dicitur praesens Ecclesia fasciculus, quia congregatur ex multis fidelibus, quorum quidam elUuunt de ipsa, et quidam permanenl, sicut de fasciculo quidam truncus cadit et quidam permanet. Istum fundat super terram, quia Ecclesia semper perseverat. Rogemus etc.
Sermo V
Bealus vir, cuius est auxilium abs le; ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymurum., Psalmus.
Si quis ad Christum ascendenlem ad caelum super omnem ordinem angelicum vult conscendere, necesse est, ut gradus ascensionum in semetipso constituat secundum conformitatem graduum caelestium hierarchiarum, quibus ad ipsum ascendit. Unde secundum Dionysium caelestis hierarchia distinguitur in ter ternos ornatus, eo quod triplex est hierarchia, scilicet infima, media et suprema, et unaquaeque ordines tres Angelorum continet; sic per tria bona secundum Triplicem gradum uniuscuiusque ad perfectionem sanctitatis ascendat. Haec autem sunt, scilicet (;j-a«a, iustitia, sapientia, et haec est scala, quam v'dit lacob, per quam ascendebanl (Angeli), Genesis vigesimo octavo
I. Primo ascendendum est ad gratiam, ad quam facilis fuit ascensus in statu innocentiae, sed diffici- Mor iu statu naturae lapsae; de cuius ascensu dicitur Genesis trigesimo quinto: Surge et ascende Bethel et habita ibi facgue altare Deo. — Bethel interpretatur domus Dei et significat animam, quae fit domus Dei per gratiam. Et consurge in habitaculum Dei in Spiritu sancto, ut dicitur ad Ephesios secundo, ad quani ascendit quis per sanctiflcationem a vitiis; et tunc fit in ea altare Deo, in quo sacrificium offerendum est Deo omnipotenti. Huius ergo ascensus dicitur duplex, scilicet baptismalis et poenitenlialis. Primo ergo post lapsum humanae naturae in culpam originalem ascenditur per gratiam baptismalem, propter quem ascensum Christus ascendit in crucem, ut per virtutem passionis suae perveniremus ad gratiam; Canticorum i&:mo: Ascendaminpalniam et apprehendam fructus eius. Dicitur Canticorum quarto: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro. — Os Ecclesiae est veritas conformis fidei, quia, ut dicitur ad Romanos decimo, co?-de creditur ad iustitiam, ore aulem confessio fi.t ad salutem. Dentes huius oris sunt viri iusti, in quibus tanquam duabus maxillis, intra quas manent dentes, formatur veritas Verbi increati et incarnati opere creationis et recreationis, Conditoris et Reparatoris. Isti sunt greges tonsarum, qui in baptismo abrenuntiant diabolo et pompis eius el sic tondentur. Isti a.scenderunl de lavacro; id est de baptismo; ad Ephesios quinto: Christus dilexit Ecclesiam, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Et sequitur in auctoritate Canticorum: Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. — Gemelli fetus dicuntur propter gratiara praevenientera et subsequentem, ex qua producuntur fructus boni operis ad consummationem. De hoc ascensu multi descendunt; Psalmus l: Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos, anima eorum in malis tabescebat. Turhati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est etc. — Usque ad caelos ascendunt, quia per lavacrum gratiae fit aniraa civis caelestis; sed per peccatum mortale sequens descendit usque ad abyssos, quia per illud fit civis infernalis; et tunc turbantur el moventur sicut ebrius, id est, irrationabiliter; et devoralur omnis sapientia eorum, quia modica delectatio peccati omne bonum gratiae Dei in anima destruit. — Sed nihilominus divina Sapientia, quae lavacrum baptismi adhibuit contra residuum peccati, ut qui descendunt in abyssum per peccatum, iterum ascendant per gratiam ad caelum. Et istud remedium est poenitenlia, quae tres gradus continet, per quos ascendere oportet, scilicet deploratio culpae, exhibitio emendae, imploratio misericordiae.
De primo dicitur secundi Regum decimo quinto: David ascendebat clivum olivarum, scandens operto capile, propter verecundiam, sed nudis
pedibus, propter humiliationem. Duplex autem fuit fructus permissionis, ut tantus Propheta caderet, sicut dicit Gregorius: « David cadente, nuUus praesuraat, et David resurgente, nullus desperet»; Isaiae decimo quinto: Per ascensum enini Luith flens ascendet.
De secundo, primi Regum decimo quarto: Ascendit lonalhas, manibus et pedibus reptans, et armiger eius post eum. Ilaque alii cadebant anle lonatham, alios armiger eius interficiebat sequens eum. — lonathas, fliius columbae, esl Lesus Christus, qui conceptus de Spiritu sancto est, in cohimba apparente. Isle ascendit in cruce contra Philisthaeos, id est daemones, potione superbiae suae de caelo cadentes; nam Philisthaei interpretantur poi«o9ie cadentes; reptans manibus et pedibus, quia infossas manus et pedes habet. Nam reptans per scopulos duros fodit vel lacerat manus et pedes suos. Armiger est quilibet Chrislianus, qui ferit anwa Christi, quae sunt signa passionis suae, potentia ad deslructionem munitionum inimicorum; ad Galatas quinto: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunl. Et sequitur: Iste armiger sequitur lonatham, quia poenitens Chrislianus conformat se Christo ad emendam suorum peccatorum.
Tertius gradus est imploratio misericordiae; Lucae decimo octavo: Duo homines ascenderunt in templum, ut orarenl: unus Pharisaeus, et aller publicanus. Nam publicanus implorando misericordiam iustiflcatus est, quia percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori etc. Sed Pharisaeus, qui se extoUebat, peccator ab oratione recessit. Et per hos tres gradus fit poenitens in gratia conformis patriae hierarchiae inferiori, in qua sunt Angeh, Archangeli, Principatus.
- Ascendendum est ad iustitiam per iustitiam, quae est perfecta exercitatio in virtutibus; et in hac sunt tres gradus, per quos sumus conformes mediae hierarchiae, scilicet anor pudicitiae ad se jpsum, rectitudo innocentiae ad proximum, promptitudo obedientiae sive humihatio ad Dominum.
De primo Isaiae undecimo: Egredietur virga de radice lesse, et flos de radice eius ascendet. — Virga egressa de radice lesse Christus est; flos cle radice eius ascendens est pudicitia hominis christiani. Nam sicut flos est puritas mixtionis colorum et odoriferus, sic pudicitia est puritas mentis et corporis et reddit hominem famosum; Ecclesiastici vigesimo quarto: Ego quasi vitis fructificavi suavitateni odoris, et flores mei fructus honoris et honestatis; Isaiae quinquagesimo terlio: Ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. — Virgultum ascendit sine ramis et frondibus, et in hoc notatur paupertas christiani hominis ad similitudinem Christi. Radix de terra sitienti consurgit sine humore superfluo; sicut qui vult pudicitiam servare a voluptuosis cibis et potibus oportet abstinere.
Secundus est rectitudo innocentiae ad proximum; Psalmus i: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sanclo eius? Innocens manibus et mundo corde etc. Oportet igitur, quod haec innocentia sit non tantum in abstinentia vel vitatione iniuriarum in factis, sed et in cogitationibus et verbis. Innocentia enim in factis notatur, cum dicit: Innocens manibus; in cogitationibus, cum dicit: et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam; in verbis notatur, cum subdit: nec iuravit in dolo proximo suo, ut non faciat quis aliis quod non vult sibi fieri.
De tertio dicilur Lucae decimo quarto: Cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco; ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Iste autem gradus consistit in obedientia divinarum legum, ut quis humiliet se et obediat non solum praeceptis divinis, sed et consiliis Dei et beneplacitis, ut sciat, quae sil voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. Et de his tribus dicitur Isaiae secundo: Venite, et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei lacob, et docebit nosvias suas, et ambulabimus insemitis eius, quia de Sion exibit lex et verbum Domini de lerusalem. — Viae sunt beneplacita; semitae sunt coDsilia; lex et verbum sunt praecepta.
III. Tertio ascendendum est ad sapientiam; de quo Deuteronomii decimo: Dola tibi duas tabulas lapideas et ascende ad me in montem, et scribam in tabulis verba, quae fuerunt-in his quas ante confregisti; et Deuteronomii nono: Ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti, quod pepigit vobiscum Dominus. Et huius sunt gradus tres ad similitudinem tertiae sive superioris hierarchiae, in qua sunt Throni, Cherubim et Seraphim: excessus devotionis, excessus admirationis, excessus exsultalionis.
De primo dicitur Canticorum tertio: Quae esl ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentaii? — Virgula fumi ascendentis est devotio Deum contemplantis, quae excitatur ex Cfr. August., 83 Quaest. q. 82. n. 3.
tribus: ex beneficio redemptionis perfectae per morficio promissionis Patris, quae notatur in ihure suavitatem redolente; ex beneficio charismatum donorum Spiritus sancti, quae notantur in universo pulvere piqmentarii. Cum ergo anima ex his tribus excitatur, quando de his tribus cogitat et medilatur, ascendit ad Deum fumus devotionis suae.
De secundo, scilicet de excessu admirationis, cum anima admiratur magnitudinem sapientiae Dei. corporalibus et intellectualihus et aelernalibus, dicitur Canticorum sexto: Quae et ista quae progrediiur quasi aurora consurgens, pidcra ui luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies orrfmato? —.dmirando enim Dci sapientiam in rebus corporalibus est anima sancta sicut aurora consurgens, quae non habet magnum lumen respectu lunae et solis. Nam in atomo, qui est tam minimum quid, est admirabilis sapientia Dei. Dicitur enim sic: corpus habet longitudinem et latitudinem, et in omni tali probatur, quod potest fieri circulus. Nullus autem homo posset circuhim in atomo facere; et sic in raultis aliis corporibus, ut puta stelhs et herbis, est sain- pientia Dei admirabilis. — Admirando etiam sapienliam Dei in rebus intellectualibus est anima sicut luna, quia raagis splendel in iliis Dei sapientia quam in corporalibus, ut patet in ipsis intelligentiis sive anae- gelicis spiritibus et in animabus. — Admirando Dei sapientiam in aeternalibus, Patre et Filio et Spiritu sancto, quomodo Deus est trinus et unus, et alia, quae pertinent ad divinam Maiestatem, est anima sicut soL In talibus tamen non debet homo esse multum praesumtuosus aut curiosus, quia dicitur Proverbiorura vigesimo quinto: Qui scrutator est Maiestatis opprimetur a gloria. — Et per talem excessum admirationis Triplicem est anima terribilis vt castrorum acies ordinata; unde in Genesis trigesimo secundo: Dimitte me, iam enim. ascendit aurora. Vel, ut aurora est per rationem, ut luna per fidem, ut sol per donum intellectus; sed est terribilis ut caslrorum acies ordinata per contemplationem.
Tertius gradus est excessus exsiiltationis, ut cum aniraa in amore Dei per excessura rapitur, per laetitiam cordis et obliviscitur; et hoc est rapi usque ad tertium caeluni, et ibi audiuntur arcana Dei verba, quue non licet homini loqui, ut dicitur secundae ad Corinthios duodecirao. De ascensu ad hunc gradum dicitur Canticorum octavo: Quae esl ista quae ascendit de deserto, cleliciis affluens, innixa super dilectum suum? In hoc enim gradu est affluentia deliciarum aniraae, ita quod extra se rapitur et quasi tota in Deum absorbetur; et ideo dicilur innixa super dilectum suum, non super se ipsam. — Si ei"go anima fuerit per hos gradus ascensus sic elevata, non restat aliud, nisi ut ad gradum alium visionis beatae et felicitatis aeternae vocetur, ut ascendat, iuxta illud Apocalypsis undecimo: Steteruni super pedes suos et audierunt vocem magnam de caelo dicentem eis: Ascendite hiic. Et ascenderunt in caelum in nube. Rogeraus ergo Do- niinum etc.
Sermo VI
Ascendet, pwndens i.ter ante eos, Michaeae secundo.
In verbis islis breviter comprehendit Propheta mysterium solemnitatis hodiernae quantum ad duo, quorum prinuuu est exaltaiio liunianae naturae, quae tangitur, cumdicitur: Ascendet. Secundum est apertio caelestis ianuae, cum dicitur: pandens iter etc.
I. Dicit ergo acejKto, sed non solum ipse, sed et alii post eura, quod notatur, cum additur: ante eos. Ascendil autem ante eos ad dirigendum, ad animandum, ad adiuvandum et ad hospitium praeparandum. Dirigit deliberantes, ut recte videant; animal aggredientes, ut incipere audeant; adiuvat operantes, ut consuraraare valeant; hospitium parat perseverantibus, ut in aeterna beatitudine gaudeant.
Ascendit ergo ante eos ad dirigendum vel docendum viam, ut hic dicitur: Ascendet, ante eos pandens, id est ostendens, iter. Nesciebatur enim, antequam ipse praecederet nos, via vitae; sed ipse notas fecit nobis vias vitae, scihcet iustitiara, misericordiam, veritatem, quibus itineribus pervenitur ad vilara, sicut dicit Augustinus in serraone de resurrectione; Exodi decirao tertio: Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore. Nota: ipse praecessit sicut ille qui portat cereum de nocte coram magnatibus.
Ascendil autera ante eos ad animandum, quod signiflcatum est Exodi trigesimo tertio: Si non tu ipse praecedas, ne educas nos de loco isto etc. Via enim erat mala et vadus profundus, et ideo praecessit quasi lentator vadorum. Oportebat enim transire per torrentem passionum, quod non erat satis tutum. Nota figurara huius primi Machabaeorura quinto, quod dixit Tiraotheus de luda: Cum appropinquaverit ludas ei exercitus eius ad torrentem aquae etc.;
Vers. 13. « Psalm. 15, H.
sequitur auteni, quod transfrelavit ludas et omnis popidus post eum, et contritae sunt omnes gentes.
Ascendit iterum ante eos ad adiuvanclum, sicut solent peregrini, qui fortiores sunt, praecedere alios ultra fossatum et exlendere eis manus ad adiuvandum; Deuteronomii trigesimo tertio: Ascensor caeli auxiliator tuus; Osee undecimo: Ego quasi nutritius Ephraim, porlabam eos in brachiis meis; hoc modo, ul dictum est, extendit manum Petro, cum coepissel mergi.
Ascendit iterum ante eos ad hospitium praeparandum; loannis decimo quarto: Vado parare vobis locum; in eodem: Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad me ipsum, ut, ubi sum ego, el vos sitis etc. — Ascendit ergo propter haec quatuor ante eos, quorum primum fecit in conversatione, secundum in passione, tertium in resurrectione, quartum in ascensione. Propter primum debemus esse sapientes in eiigendo; propter secundum, audaces in aggrediendo; propter lertium, viriles in prosequendo; propter quartum, avidi in consummando, ut possimus, constimmatis laboribus, ingredi hospitium illud, quod nobis est paratum, in quo et omnia bona nobis parata sunt; Matthaei vigesimo secundo: Omnia parata sunl elc.
II. Ideo feslinandum ingredi, maxime, cum videmus, hodie ianuam aperiri et tot intrare ad festum. Nota de euntibus ad prandium. Sed quoniam non omnibus pulsantibus ad ostium conceditur ingressus in regnum; Matthaei septimo: JSon omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum; ideo providendum est nobis, ut tales simus, quibus concedatur ingressus post Dominum, qui hodie ascendit, pandens iter ante populum suum. — Faciamus, ut agnoscamur esse de familia eius vel de populo eius, quia non repellet Dominus plebem suam. Agnoscitur autem aliquis esse de familia alicuius divitis aliquando, quia nominat se ex parte illius; a.qna,ndo, qna.portat litleras eius; aliquando, quia associat eum; aliquando, quia indutus est vestibus eiusdera panni cum eo. Quorum primum significat confessionem fidei laicorum; secundum, sapienliam clericorum; tertium, solitudinem Religiosorum; quartum, imitationem perfectorum.
Quidam ergo recognoscuntur a Domino et recipiuntur in eius hospitio, quia nominanl se ex parte illius; Lucae duodecimo: Omnis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei. Sed attende, quia saepe nominans se ex parte alicuius ignoratur, nisi habeat insignia. Insignia autem fidei sunt opera; lacobi secundo: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? quasi dicat: non; non enim habet insignia; ad Titum primo: Confitenlur, se nosse Deum, factis autem negant. Exemplum de clerico, a quo requisitum est: ubi sunt opera tua?
Quidam recipiuntur, quia portant litteras domini, sine quibus non recipiuntur clerici; Osee quarto: Quia tu scientiam repulisli, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; idem Baruch quarto. Nota de his: Timotheus, cui dicitur: Ab infantia sacras litleras nosli. Exemplum de Hieronymo. Et nola, quod in litteris oportet esse sigillum caritatis, aliter non sunt verae; Canticorum octavo: Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Nota ibi sigillum, et econtra, quod hoc sigillum non habent hypocritae, qui sunt falsarii poenitentiae. Et nota, qualiter contingit hoc reperire in illis.
Quidam recipiuntur, quia manent cum eo et sunt de eius societate, sicut qui omnia pro Christo reliquerunt, de quibus Lucae vigesimo secundo: Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; el ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum etc.; et loannis duodecimo: Si quis mihi ministrat, me sequatur; de illo sequitur, de quo dicitur: Vade, vende quae habes etc, et veni, sequere me etc, et ubi sum ego, illic et minister meus erit.
Quidam recipiuntur, quia sunt similes ad vestes eius, et istis oportet habere maiorem honorem, et isti sunt imitatores passionis eius; quod pertinet ad perfectos, de quibus Apocalypsis ultimo: Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. — Nota, quomodo omnes indnti sumus eodem panno cum illo, sed non omnes tingimur eodem colore cum illo. — Ingrediuntur ergo post eum laici fideliter confilentes, clerici veraciter praedicantes, i?(?%«os« assidue comitantes, perfecti passionem eius viriliter imilantes. Quod nobis concedat etc Amen.
Chapter 38 of 64