Caput XXIX. Idem probatur ex secuta Pontificum omnium, atque Ecclesiæ praxi : insigne exemplum sub Gregorio IX, ac Friderico II imperatore : huic præstitum obsequium ; negata in…
Idem probatur ex secuta Pontificum omnium, atque Ecclesiæ praxi : insigne exemplum sub Gregorio IX, ac Friderico II imperatore : huic præstitum obsequium ; negata interim mensa et osculo.
Quare nec secuti Pontifices existimarunt sola excommunicatione, aut anathemate solvi obedientiam. Postquam enim, exemplo Gregorii VII, id sibi tribuerunt ut reges deponerent, non propterea semper pro depositis habuerunt eos reges, quos etiam nominatim anathemate percussissent. Id innumeris exemplis demonstrabimus, ubi ad eorum temporum historiam venerimus. Nunc in antecessum, unum Friderici II exemplum proponemus.
Hunc ergo imperatorem, anno Christi 1228, Gregorius IX nominatim excommunicavit his verbis ; « Imperatorem Fridericum excommunicatum publice nuntiamus, et mandamus ab omnibus arctius evitari ; contra ipsum, si contumacia ejus exegerit, gravius processuri. » Quid autem gravius tali anathemate, nisi quod anathemati depositionem adjuncturus erat, ut anno 1239 his verbis fecit : « Omnes qui ei fidelitatis juramento tenentur, decernendo ab observatione juramenti ejusmodi absolutos, o etc. lta decernunt cum depositos volunt.
Quare illud certum est : ex mente Gregorii IX, apud Fridericum II stetisse imperii vim, etiamsi ita decrevisset : « Excommunicatum publice denuntiamus, et mandamus ab omnibus arctius evitari : » quod nempe illud interdictum necessarias exceptiones admitteret, nec magis solveret à justo imperio cives ac subditos, quam à dominorum jugo colonos ac servos.
Quo factum est, ut imperatori ad bellum sacrum in Orientem profecto, cum excommunicatus, nondum tamen depositus esset, fideles quidem omnes communicare nollent, neque tamen eo secius in justis ac necessariis obedirent. Utrumque accepimus ab ejus ævi scriptore Matthaeo Parisiensi : nempe, ab episcopis, à clericis, à templariis, ab hospitalariis, ab aliis denique qui Romano Pontifici addictissimi erant, Fridericum in bellicis ac publicis officiis pro duce esse habitum ; et tamen omnes ei in osculo et in mensa, communicare noluisse ; maxime adhortatos, « ut Papæ satisfaciens rediret ad sanctæ Ecclesiæ unitatem, » Vides ut interdictum de vitandis excommunicatis ad mensam et osculum redigerent ; ad officia reipublicæ necessaria extendi ne quidem cogitarent.
Cùmque negarent oris osculum, eam tamen interim salutationem adhibebant, quæ imperatoriæ majestati conveniret. « Flexis enim genibus adoraverunt eum, genua ejus deosculantes, » quod nempe erga Principes humilis salutatio, non solius urbanitatis sit officium, sed obsequii necessarii pars maxima.
Quod autem ab oris osculo abstinebant, id factum arbitramur, quod putarent tali osculo religiosi officii aliquid contineri, scribentibus apostolis in omni Epistola : « Salutate invicem in osculo sancto, » ut oris osculum christianæ fraternitatis signum esse videatur.
Alia ejusmodi passim occurrent, nec eorum pigebit lectorem commonere, ubi locus tulerit ; atque omnino certum dabimus, seclusam à depositionis sententia fuisse, excommunicationis atque anathematis sententiam ; nihil ut fuerit vanius, quam illud inter dictum de vitandis excommunicatis ad depositionem usque protendere.
Ratio autem hujus rei est, quod illud interdictum in humanis quidem, exceptionem, uti diximus, necessitatis admittat ; obsequia autem erga principes inter necessaria manifeste habeantur.
Chapter 49 of 396