Caput XXX. Gesta sub Alexandro II et Gregorio VII usque ad inceptum annum 1076. Dictorum in hoc libro circa primam quæstionem summa et conclusio
Gesta sub Alexandro II et Gregorio VII usque ad inceptum annum 1076. Dictorum in hoc libro circa primam quæstionem summa et conclusio.
Hæc ergo societas ambarum potestatum, innato cuilibet ac supremo jure sua tutantium ; sub Alexandro II, Gregorii VII antecessore, vigebat. Et ille quidem, anno 1073, Henricum Teutonum atque Italiæ regem, in ordine regum III, imperatorum IV, Romam vocavit, ad satisfaciendum pro simoniaca hæresi, aliisque nonnullis emendatione dignis. Sic ipse Baronius, ex Conrado Abbate Urspergensi docet. Memorat idem Baronius, ex Lamberto Schafnaburgensi, horum temporum historico elegantissimo pariter et diligentissimo, ausum esse imperatorem prohibere Thuringos, ne ab episcoporum synodo ad Sedem apostolicam appellarent. Nihil hactenus aliud nec in historiis nec in citatione apparet, præter causas ecclesiasticas. Cujus autem pœnæ interminatione vocatus sit imperator, an excommunicationis, ut fieri solebat, an depositionis, tacent historici. Sed ipso silentio, nihil extraordinarium aut novum intervenisse probant. Quin etiam Gregorius VII, Alexandro paulo post mortuo, negotium prosecutus, citat ille quidem Henricum anno 1076, sui pontificatus quarto, sed qua pœna intentata auctores diserte memorant. Nempe denuntiatum ei est Papæ nomine, ut se Romæ sisteret ad secundam feriam secundæ hebdomadæ in Quadragesima ; ac nisi dicto die judicio se sisteret, « sciret se absque omni procrastinatione eodem die de corpore sanctæ Ecclesiæ, apostolico anathemate rescindendum esse. » Hæc refert Baronius ex Lamberto Schafnaburgensi. Eadem habet auctor Historiæ Saxonici belli ; « Si sacris canonibus noluisset rex obediens existere, et excommunicatos à societate sua repellere, se eum velut putre membrum anathematis gladio ab unitate sanctæ matris Ecclesiæ minabatur abscindere. » Hactenus more majorum, pro ecclesiastica potestate, anathema, non depositionem comminatur. Quomodo huc decurrerit, ad alteram hujus tractationis partem attinet. Quamobrem hic figamus pedem, ac reliqua in suum mittamus locum. Hic quidem demonstrasse sufficiat ad Gregorium usque VII, imo ipso Pontifice, ad annum 1076 jam incœptum, totis fere undecim sæculis, nullum exemplum occurrere, quo delinquentes reges à Pontificibus depositione mulctati sint, aut ulla depositionis interminatione à gravissimis quibusque sceleribus deterriti : cum magnis viribus magnisque animis polleret Ecclesia, ac toties eædem causæ intervenerint, propter quas Gregorius VII ac secuti Pontifices à se id maxime fieri posse confisi sunt.
Quid autem memoro reges ? Imo, cum tot extiterint in privata fortuna impii, scelerati, hæretici, nihil unquam juris in eos Ecclesia sibi sumpsit, utcumque Ecclesiæ essent nocentissimi nisi ut sacris arceret, vel à sacerdotali ordine moveret. Cæterum in eorum bonis, fortunis, familia, civili ac temporali statu, nihil omnino tentavit, nihil à se immutari posse credidit. In exilium acti sunt passim hæretici, sed ab imperatoribus : quod officium ubi imperatores omisere, sua quidem peregit ; at in temporalibus nihil aggressa Ecclesia est : mulctati auro hæretici, sed item ab imperatoribus ; non id Ecclesia decernebat, sed ab imperatoribus decerni interdum supplicabat. Id conciliorum acta, id Patrum monumenta testantur. Atqui ecclesiasticæ rei plerumque conducit animadverti, non tantum in reges, sed etiam in privatos, ac si illi ratiocinio locum damus, ab ecclesiastica potestate posse ea fieri in rebus etiam temporalibus, quæ saluti animarum, reique ecclesiasticæ necessaria videantur ; haud minus privati quam reges sua dignitate, honore, possessione, familia dejiciendi erant. Verum id Ecclesia nunquam sibi tribuit. An vero imperatores magis quam privatos in potestate habebat ? Aut quæ familias intactas relinquebat, imperia commoveret ? Absit ; ac succurrit illud Tertulliani : « Quod in neminem licet, id forte nec in ipsum (imperatorem scilicet) qui per Deum tantus est. »
Chapter 88 of 396