Skip to the text

Caput XXXI. An valeat id quod Perronius cardinalis ad antiquitatis exempla responderit

An valeat id quod Perronius cardinalis ad antiquitatis exempla responderit.

Ex antedictis vero facile solvitur Perronii cardinalis, tanto viro, nisi vehementissime fallor, parum digna responsio. Is celebri illa oratione in conventu totius regni habita, ait : Juliani et aliorum quorumdam exemplis haud magis concludi, deponi non posse reges, quam non posse excommunicari : quippe qui ut depositi non sunt, ita nec nominatim excommunicati. Qua responsione nihil est vanius. Quorsum enim, quæso, pertineret nominatim excommunicari Iulianum, quasi non ipse se ab Ecclesia satis insolenter atque impie abrumperet ? Aut vero non satis fureret in christianos, nisi etiam ultro exacerbarent inani illata contumelia ? Non id profecto res poscebat, ut excommunicarent impium et contemptorem, qui nihil nisi talia derideret, plebi vero christianæ satis ipse per se execrationi esset. Dejicere imperio, subtrahere ei plebis obsequium, ac robur exercitus oportebat, si quidem fas fuisset. Quidni enim ? cum et vires et animi supputerent, neque Ecclesiæ res in gravius unquam discrimen adductæ fuissent. Hoc primum : tum, si Ecclesia, primis illis sæculis, ab impiis excommunicandis, atque hæreticis, aut sceleratis regibus interdum abstinuit, quando satis eos existimavit notatos esse, aut alia id argumenta suaserunt ; at sæpe in alios principes vim suam exeruit. An non enim Anastasium et Leonem Isaurum, ejusque successores, Lotharium etiam juniorem Regem, et alios nominatim etiam excommunicatos vidimus ? Quin Ecclesia, ipsa comminatione, quid in reges quoque posset, ostendit ? Denique, si de regibus censura ecclesiastica tacuisset, exerebat se certe in privatos : cum interim Ecclesia, quanta poterat voce inclamaret : reges in ecclesiasticis haud minus sibi subjici, quam cæteros, neque enim personarum acceptionem esse apud Deum . Neque vero necesse est id probari, quod nemo negaverit. Jam vero exsurgit invicta argumentatio : censuram suam Ecclesia, suam illam à Christo traditam in irrogandis spiritualibus pœnis potestatem, ab ipsa christianitatis origine, ubique terrarum, et semper, exeruit in principes, in privatos, in clericos, in laicos, effectu, judiciis, interminatione gravi : at eam, quam ipsi tribuunt, potestatem delicta coercendi per temporales pœnas, scilicet depositiones et privationes ipsius auctoritate irrogatas, totis mille et quod excurrit annis, nusquam in principes, nusquam in laicos, nusquam sententia dicta, nusquam interminatione demonstravit : quam ergo certum est, vim illam adhibendæ delictis pœnæ spiritualis, per sese Ecclesiæ institutione Christi convenire ; tam perfecto certum est, vim adhibendæ pœnæ temporalis non ipsi à Christo esse datam, nihilque omnino est verius, quam quod asserimus : potestatem illam non esse Ecclesiæ à Deo datam, quam tot labentibus sæculis nunquam exercuerit, nunquam agnoverit.

Chapter 89 of 396