Skip to the text

Caput XXXIII. Altera Quæstio : an nullo quoque interveniente peccato, propter ecclesiasticam utilitatem, reges deponendi visi sint ab ecclesiastica potestate ? Childericus regum…

Altera Quæstio : an nullo quoque interveniente peccato, propter ecclesiasticam utilitatem, reges deponendi visi sint ab ecclesiastica potestate ? Childericus regum Merovingianorum ultimus.* Cap. Alius, 15, q. 6 *, ex Gregorio VII ; Glossa in illud caput : majorum de eo capite sententia.

Altera pars hujus, quam impugnamus, sententiæ est : ab ecclesiastica potestate deponi principes etiam innocuos, si id res Ecclesiæ postularint. Jam ergo tantæ rei, quæ proferant, exempla videamus.

Primum istud produnt in Childerico Rege, medio octavo sæculo, anno scilicet Domini 752, quod imprimis notari volumus, ut statim animadvertant quam hæc tot sæculis inaudita fuerint.

Legamus postea quomodo factum referat Gregorius VII : « Zacharias Papa Regem Francorum deposuit, et omnes Franci genas à vinculo juramenti, quod sibi fecerant, absolvit. » Hæc libro IV epistola ii ; libro vero VIII, epistola xxi, paulo fusius : « Alius item Romanus Pontifex (Zacharias videlicet) Regem Francorum, non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo quod tantæ potestati non erat utilis, à regno deposuit, et Pipinum Caroli magni imperatoris patrem, in ejus loco substituit, omnesque Francigenas à juramento fidelitatis, quod illi fecerant, absolvit : » ex quibus Gregorii verbis conflatum est caput Alius sub Gelasii nomine, à Gratiano per summam temporum inscitiam editus.

Hic notanda verba quædam : primum illa : Non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo quod tantae potestati non erat utilis. Certissimum enim est Childericum nullius sceleris fuisse accusatum : quod autem Glossa hic memorat in verbum, inutilis ; id ita interpretandum esse, quod fuerit dissolutus cum mulieribus et effeminatus ; absurdam interpretationem quis non videat ? Sed tamen Glossatorem puduit, innocuum principem ac nullius unquam sceleris postulatum, tamen depositum fuisse : quare hæc falsa et inania de mulierum amoribus, nullo unquam auctore, commentus est. Quod vero addit, si tantum inutilis fuisset, dandum ei coadjutorem, satis profecto ostendit quam parum probaret deponi principem eo nomine, quod esset inutilis. Ex quibus manifestum est glossatores romanos, quantumvis potestati pontificiæ faveant, adeo puduisse eorum quæ Gregorius VII dixerit, ut ea qua poterant interpretatione mollirent.

Secundo nec repetam de verbo, deposuit, quod idem Glossator, ut nimium, ad hunc modum molliendum censuit : Dicitur deposuisse qui deponentibus consensit.

Tertio, notandum illud : Substituit Pipinum, quod adeo est manifeste nimium, ut à nullo indirectæ potestatis vel studiosissimo defensore, Romano Pontifici tribui posse putem. Si enim non modo reges ac domum regnatricem solio exturbare, verum eliam nobilissimum regnum, ejusque optimates, populumque universum eligendi libertate privare, sibique jus designandi principis arrogare potest : non video jam quid in regna non possit, aut cur non eum pro uno omnium gentium à Deo constituto imperatore habeamus.

Quare, cum audimus auctoritate Zachariæ Pipinum Childerico fuisse substitutum, nisi intelligamus consilio id, non imperio factum, omnino nimii, adeoque vani sumus »

Quartò, notandum verbum illud, à juramento fidelitatis absolvit : quod à nullo idoneo auctore proditum gesta declarabunt.

Atque hæc quidem Gregorii VII verba sunt : quomodo autem rem omnem intellexerint, qui post eum scripsere nostri antecessores, paucis exponere erit operæ pretium.

Summa est ; Deposuisse, id est, deponendum consensisse, suasisse, consuluisse, idque volentibus ; jam consilium à Papa, ut à viro sapiente ac patre spirituali, exquisitum : at si pro imperio aliquid decrevisset, nunquam permissuros fuisse Barones regni Franciæ.

Gerson vir maximus sub Carolo VI, libro de Potestate ecclesiastica, consideratione xii, ad adulationem refert, quod de « depositione unius regis Franciæ per Papam Zachariam dicitur, tanquam papalis auctoritas transferre possit gentes et regna. »

Almainus vero sub Ludovico XII hæc scripsit : « Quia tunc temporis non erat universitas Parisiensis,... et sic pauci erant docti in Francia, habuerunt recursum ad Papam : » adeo abhorrebant ab eo, ut putarent Francorum Regem à Papa pro potestate fuisse depositum.

Neque est prætermittendum, id quod Philippi Pulchri tempore à Joanne Parisiensi, nobilissimo Prædicatorii ordinis theologo, scriptum est : « Non oportet ex ejusmodi factis singularibus, quæ interdum ex devotione ad Ecclesiam, vel personam ecclesiasticam, vel ex favore, vel ex causa alia, et non ex debito jure fiunt, argumenta sumere ; » quo uno responso tota objectio statim concidit.

Sed quandoquidem hoc exemplo maxime abutuntur, ut rei veritas elucescat, gestorum seriem ab alto repetitam referimus. Cujus tractationis non is est scopus, ut quid jure, quid injuria factum sit, inquiramus ; sed ut statuamus seu jure, sive injuria factum, nihil omnino ad hanc causam pertinere.

Chapter 91 of 396