Skip to the text

Caput XXXII. An ejusdem Perronii cardinalis distinctio valeat, paganos inter principes et christianos, aut Ecclesiæ fidem juratos : romanum imperium pridem christianum, alia chr…

An ejusdem Perronii cardinalis distinctio valeat, paganos inter principes et christianos, aut Ecclesiæ fidem juratos : romanum imperium pridem christianum, alia christiana regna ; necdum tamen memorata potestas reges deponendi.

Quod autem idem Perronius eloquentissimus cardinalis, miro ambitu apparatuque verborum venditabat, à paganis regibus maximo haberi discrimine eos reges regnaque, quæ jam Christo colla subdiderint, et Christum Regem agnoverint ; id vero cum sponte corruit, nullo unquam in Scripturis ac traditione Patrum hujus discriminis vestigio ; tum ex antedictis perspicue confutatur. Ecce enim in undecimo versamur sæculo : sexcenti fere anni sunt, ex quo sanctus Remigius id quod est hic à cardinali Perronio memoratum, Clodoveo dixit : Mihi, depone colla, Sicamber : necdum aliquid inaudivimus de regibus, judicio ecclesiastico, regni privatione damnandis. Atque, ut jam anteriora sæcula omittamus, sexto Ecclesiæ sæculo, Anastasius ; octavo, Leo Isaurus, ejusque successores fidem Ecclesiæ ejurati ; et tamen hæretici ac persecutores, romanum imperium Rornamque ipsam obtinebant : cum multis ante sæculis sanctus Augustinus romanum imperium christianum appellasset. Notum illud : hæresi Pelagiana « universam Romanam Ecclesiam, romanumque imperium, quod Deo propitio christianum est, fuisse commotum. » Eoque antiquior Optatus Milevitanus scripserat : « Ecclesiam esse in imperio romano, quod Libanum appellat Christus in Canticis Canticorum, cum dicit : Veni, sponsa mea, veni de Libano, id est, de imperio romano. » Ratus, id quod erat, romanum imperium ipsi Evangelio, ipsique Ecclesiæ propheticis vocibus ac singulari providentia dedicatum. Quo factum, ut Roma caput gentium, in Ecclesiæ religionisque caput consecrata fuerit, Christique imperio prisci Curii, Fabii, Scipiones, ipsi etiam Cæsares nescii majorique vi acti, militarint.

Quin etiam sub paganis imperatoribus, persecutione fervente, eam cum Ecclesia romani imperii conjunctionem Patres intelligere visi, cum Melito Sardianus, in Apologia ad Marcum Aurelium data, annotaret sub Augusto incœpisse prædicationem evangelicam, eo scilicet tempore, quo imperatores summa cum potestate Romæ esse coeperunt, « congenitamque imperio romano christianam philosophiam, » ipsi imperio ornamento ac præsidio fuisse ; tanquam eam, quæ secuta est romani imperii cum Ecclesia Christi, societatem præsagirent.

His ergo completis, quæ prophetica eloquia praedixerant, tamen imperium romanum, jam christianum, jam Christo consecratum, Constantii, Juliani, Valentes, Anastasii, et alii innumerabiles hæretici atque persecutores tenuerunt, nihil prohibente Ecclesia, cum etiam, id quod illi gravissimum putant, ipsi imperatores dato sacramento, Christo Regi addicti essent.

Nempe Christiani intelligebant imperium romanum, hospitam in terris atque peregrinam complexum Ecclesiam, haud minus eadem regnandi jura servare ; neque obesse religionem imperio, quod non illa fecisset, sed omnibus numeris absolutum ingressa esset. Unde illa manarunt sancti Optati Milevitani donatistas increpantis, cum adversantibus christianis imperatoribus immodeste obstreperent : « Non enim respublica est in Ecclesia, sed Ecclesia est in republica, hoc est, in imperio romano, » et cætera, quæ jam retulimus ; quo deinde concludit : « Merito Paulus docet orandum esse pro regibus et potestatibus ; etiamsi talis esset imperator, qui gentiliter viveret : quanto quod Christianus, quanto quod Deum timens, quanto quod religiosus, quanto quod misericors ? » Ut hæc quidem causa sit studiosioris obsequii in imperatorem, quod sit christianus : cæterum imperium gentili æque ac christiano constet. Atque hæc de regibus hæreticis, aut propter scelera exosis, usque ad Gregorii VII tempora dicta sint.

Chapter 90 of 396