Caput XXXIV. Rei sub Zacharia gestæ series : regni Francici status : evictum hæc nihil ad nostram quæstionem pertinere
Rei sub Zacharia gestæ series : regni Francici status : evictum hæc nihil ad nostram quæstionem pertinere.
Post Dagobertum I, anno Christi circiter 641, Sigeberto et Clodoveo II ejus filiis, Francorum in Austrasiâ et Neustriâ regibus, cœpit majorum-domûs auctoritas invalescere. Exinde sub Clodovei II liberis ac secutis regibus, nomen ac titulus imperii penes reges, vis penes majores-domûs fuit. Hi exercitibus summo jure imperitabant : regia auctoritas, etiam apud milites, vilis ac nulla habebatur.
Primus hic gradus est, quo regia infringi cœpit auctoritas : constituto scilicet totius consensione gentis ordinario magistratu, eoque perpetuo, qui summæ rerum suo jure præesset, militiamque omnem in potestate haberet. Neque reges id sibi saltem reservaverat, ut eum magistratum designarent ipsi : consensione procerum creabatur, ac semel constitutus, inconsulto rege, omnia peragebat.
Interim Ansegisus inclyta stirpe prognatus, ac sancti Arnulphi filius, majoris-domûs nomine, rerum potitus in Austrasiâ, Martino et Pipino Heristello liberis tantam auctoritatem reliquit, ut ejus regni principes summo jure fierent, ad annum circiter Christi 687.
Is secandus gradus, quo majores-domùs Austrasiani regni, summo et absoluto jure, facti principes hereditarii, nulla jam in Austrasiâ regum potestate.
Huic principatui ad se unum postea devoluto, Pipinus Heristellus, magna victoria de Neustriis reportata, adjunxit majoris-domus in Neustriâ potestatem, totamque Franciam suis subegit legibus, ac Francorum princeps dictus est, anno Christi 691.
Is Austrasiæ principatum, ac majoris-domûs in Neustriâ dignitatem suis hæreditariam fecit ; qui tertius gradus est. Eo autem jure Carolus Martellus ejus filius, Dux et princeps Francorum fuit summa potestate, nullo rege in Austrasiâ, in Neustriâ diversis regibus, sed nomine tenus : quippe quos Carolus Martellus regeret, crearet, amoveret, reficeret, prout collibitum erat. Gesta hæc sunt ab anno 714 ad annum 741, quo Carolus Martellus victoriis clarus obiit, totius Franciæ principatu, non modo ad se translato consensione gentis, verum etiam inter filios, Carlomanum et Pipinum, summa ac suprema potestate diviso.
Carlomano, ad annum Christi 747, monachatum professo, Pipinus rerum potitus est : Childericus, ultimus Merovingianæ stirpis, regis nomen obtinebat, nulla potestate.
Nihil hactenus de Sede apostolica audivimus dictum : tantæ mutationes una procerum totiusque gentis consensione factæ ; summique principatus vis, in sancti Arnulphi domum transiit, repugnante nullo.
Hoc rerum statu, cum Pipinus universi Francici nominis, summo cum imperio ac totius gentis consensu, hæreditarium principatum teneret ; regia familia regnum abdicasse, seu potius ipsa penitus interiisse videbatur, abjectâ quidem regni cura, ipsaque potestate in alium magistratum, eumque hæreditarium translata. Eo enim statu non unus aut alter rex, sed tota domus regia ; nec jam personarum vitio, sed ex ipsa rerum constitutione erat inutilis : inutile quoque ac vanum ipsum nomen regium, et quo inutile, eo etiam noxium dissolvendae scilicet, atque dissipandæ reipublicæ natum ; neque stare poterat regni corpus, quod in duas familias tanquam in duo capita scinderetur : cum utraque familia, jure successionis parto, supremæ potestatis, altera vim ac rem, altera titulum propagatura esset. Cui ut incommodo mederentur, anno 749, collecti optimates una cum Pipino consilium habuerunt, ut regis nomen cum ipsa potestate conjungerent. Placuit consulere Zachariam Papam in hanc formam, auctore hujus ævi referente : « Si ita manere deberent Franci, cum pene nullius essent potestatis (reges) solo regio nomine contenti. Quibus legatis Romanus Pontifex respondit : illum debere vocari regem qui rempublicam regeret. Detonso igitur Childerico, et in monasterium detruso, mos Franci Pipinum sibi regem constituunt. »
Hic profecto videmus, ut in magna et ambigua re, exquisitum consilium, quo nullum esset gravius, Sedis nempe apostolicæ. Proposita difficultas : An ita manere deberent Franci, regia potestate scilicet à regio nomine separata ? Responsum datum : Debere vocari regem, qui rempublicam regeret. Nempe de nomino quæsitum et responsum est, cum de re constaret, ac vim ipsam principatus, totius consensu gentis, penes Pipinum esse nemo dubitaret.
Accepto responso, Pipinus rex est constitutus, sed à Francis : Franci, inquit, sibi Regem constituunt ; neque enim à Pontifice postulabant, ut id ipse faceret, sed interrogabant, rectene id ipsi facturi essent.
Eamdem consultationem huic ævo proximus et Caroli Magni familiaris Eginhardus, his verbis refert : « Missi sunt Burcardus et Folradus Romam ad Zachariam, ut consulerent Pontificem de causa regum, qui illo tempore fuerunt in Francià, qui nomen tantum regis, sed nullam potestatem regiam habuerunt. » Hæc consultatio. « Secutum est responsum : melius esse illum regem, apud quem summa potestatis consisteret *. » Jam ergo potestas ipsa penes Pipinum erat, non à Pontifice concessa, sed totius consensione gentis Pipino attributa. Cætera Eginhardi postea memorabimus : nunc ad auctores ejus ævi redeamus.
Fredegarius seu ejus continuator hæc scripsit : « Quo tempore una cum consilio et consensu omnium Francorum missa relatione, à Sede apostolica auctoritate percepta, præcelsus Pipinus electione totius Franciæ in sedem regni cum consecratione episcoporum et subjectione principum, cum Regina Bertradane, ut antiquitus ordo deposcit, sublimatur in regno. » Vides qua potestate rex sit sublimatus. Nempe electione totius Franciæ. Antecessit, ut in magna re à Francis ipsis missa relatio seu consultatio ad Zachariam Pontificem, tum ab ipso responsum, seu auctoritas, quæ vox latine persæpe consilium sonat. Neque tamen negamus justæ decisionis loco fuisse profectum à tanta Sede, ex ipsa totius gentis consultatione, responsum. Sed aliud est, datum ambigentibus, gravissima etiam auctoritate, consilium, aliud prolatum de rebus civilibus ordinandis pro potestate decretum.
Reliqui scriptores passim consultum et interrogatum Zachariam referunt : Papæ secutam responsionem memorant : quam modo consilium, modo auctoritatem, modo consultum, modo mandatum, modo pro honorificentia Sedis apostolicæ jussionem, sanctionem, imperium etiam nonnulli appellant : quæ voces, quoniam diversissimæ virtutis sunt, ad unum sensum, ex rei gestæ serie reducuntur : nempe, ut quæ Zacharias consultus interrogatusque responderet, consuleret, mandaret, hoc est, ejus ævi vulgari et nota significatione, rescriberet, id Franci proceres, quasi jussionis certæque auctoritatis loco sponte acciperent, atque ex Pontificis sententia rem gererent, eo magis, quod ipsis placita eorumque rationibus consentanea respondisset.
Quare omnes uno ore scribunt totius electione gentis Pipinum constitutum ; quique in explicando Zachariæ decreto, imperii voce usus est scriptor coaetaneus, à doctissimo sanctissimoque viro Joanne Mabillonio Benedictino in opere Diplomatico relatus, hæc addit : « Pipinus rex pius per auctoritatem et imperium sanctæ recordationis Domini Zachariæ Papæ, et unctionem sancti chrismatis per manus beatorum sacerdotum Galliarum, et electionem omnium Francorum, in regni solio sublimatus est. »
Ergo auctorum omnium consensione liquet, Pipinum electione Francorum regem fuisse factum, neque alia ratione dejectum Childericum : ut hæc ad Zachariam referre, proprio ac stricto, ut aiunt, verborum sensu, nihil aliud sit, quam toti antiquitati illudere.
Cæterum quod Bellarminus ejusque asseclæ, post Gregorium VII, de exsoluto per Zachariæ auctoritatem fidelitatis sacramento passim inculcant, nulla hujus rei apud auctores istius vel proximæ ætatis mentio est ; magnique interest, quid auctores ipso rei gestæ tempore, vel ejus recente memoria scripserint, ab iis secernere, quæ posterioribus sæculis conjectura vel ratiocinio addiderint ; neque tantum auctorum verba, sed etiam ipsa rei series contestatur, id egisse proceres Francos ; non ut Pontifex regem pro potestate tolleret aut faceret, aut jusjurandum suo arbitrio solveret ; sed tantum, ut ab ipsis, magno auctore, magna res ageretur, nec plebs temere factum arbitraretur, quod tantus Pontifex comprobasset.
Summa est : ut in gravi et ambigua re quæsitum à Pontifice, an liceret regem appellare, qui regia potestate esset ; responsum, id licere : responsum ea auctoritate editum, qua nulla sit major, pro justa ac legitima decisione habitum, ex eâque auctoritate jam ab ipsa gente regnum Childerico abrogatum, atque in Pipinum translatum esse : quandoquidem non id factum est, ut Pontifex regnum adimeret aut daret, sed ut declararet adiciendum vel dandum ab iis, quibus id juris competere judicasse !.
Chapter 92 of 396