Caput XXXV. Clarius demonstratur hæc, utcumque se habent, nihil ad rem facere
Clarius demonstratur hæc, utcumque se habent, nihil ad rem facere.
Sed si vel maxime adversariis concedimus, Francos jurejurando à Zacharia exsolutos, nihil hoc ad propositum. Esto enim Franci, qui nihili jam facerent Childericum, eumque solo contentum nomine regio, rem ipsam quodammodo abdicasse judicarent, tanquam ad cautelam, ut aiunt, et propter ipsam jurisjurandi reverentiam, à Zacharia petierint, ut declararet illud esse irritum, eâque religione rite exsolutos Francos ; hi postea principem jam ipsa re nullum, neque admodum fortasse, qua erat inscitia atque imbecillitate, repugnantem, ipso nomine exuerint : quid hoc ad quæstionem nostram ? An id propterea extorquebunt, ut Pontifex principem pleno imperii jure gaudentem dejicere, aut populos nihil tale cogitantes jurejurando solvere, omnia denique erga ipsos nolentes reluctantesque facere suo jure possit, quæ hic erga volentes petentesque facta essent ? Nihil est absurdius.
At quæres : cum eo tandem devenisse videamur, ut jam fateri necesse sit, deponi posse reges ; cur non id potius Pontifici, tuendæ religionis, quam tuendæ reipublicæ causa, proceribus permittamus, cum multo majoris sit religionis, quam regni incolumitas ? Respondemus primum, falso id imputari nobis, ut quæ erga Childericum gesta sunt, tanquam proba asseramus : neque enim quidquam aliud nobis proposuimus, quam ut de facto quaereremus, eoque exposito doceremus, totum hoc negotium, tanta adversariorum ambitione jactatum, nihil omnino ad rem, aut ad eam, quam Pontifici assertam volunt potestatem, pertinere.
Jam si vel maxime hæc probare cogeremur, respondemus secundo ex antedictis : multo quidem esse majoris, religionis quam reipublicæ incolumitatem, in genere moris, et quod attinet ad salutem animarum : quod autem attinet ad civilis societatis rationem, atque, ut vocant substantiam, non ita ; quippe cum prostrata religione, civilis societas suo in ordine stare possit : prostrata autem republica, civilis societas jam nulla sit, quam tamen etiam penes religionis hostes manere integram, Deus optimus, maximus, humanique generis amantissimus voluit.
Adde quod, eo quo erant res Franciæ statu, regni proceres existimasse videantur, non tam dejiciendos reges, quam iis, deposita jam regni cura atque commissa potestate, dejectis, verum regem substituendum esse, tanquam regia familia interiisse !.
Cur autem id regni proceribus, non ecclesiasticæ potestati ac Romano Pontifici tribuamus, quis non videat hinc esse exortum, quod omnis respublica, seu civilis societas perfecta ac libera, id jure gentium atque etiam ipso jure naturæ habeat, ut saluti suæ consulere per se ipsa possit ; et ab aliis, non quidem potestatem, quæ ipsi est insita, sed consilium tantum, aliaque ejus generis exquirere debeat : quod etiam in hoc negotio à majoribus nostris factum esse vidimus*
Jam si ad summum urgere pergant, jussionis, aut etiam imperii vocem, responso pontificio attributam, cum certissime constet Pipinum electione regem esse constitutum, quod tamen scriptores ad jussionem Zachariæ referunt : quærimus ipsi vicissim, ecquid fas esse putent Romano Pontifici, ut liberæ genti de eligendo principe pro potestate imperet ? Quod cum per se sit nimium, tum jussionis vocem ad æquiorem sensum, uti fecimus, temperandam, ipsi ultro fatebuntur.
Iterum quærimus, an magnæ esse videatur potestatis indicium, ut Zacharias eum regem fieri procuraret, qui jam, omnium consensu, rerum potiretur ; ut profecto nec mirum sit ei multum fuisse delatum, qui consultus à Francis, quæ vellent suaderet ?
Tertio atque ultimo quærimus : si vel maxime stricto et summo jure, jussionis vocem hic, aut Franci, aut Pontifex acciperent ; ex facto singulari ecquid juris oriatur ? Erraverint majores nostri, quod plus æquo Pontifici tribuerint : erraverit Pontifex, quod plus æquo sibi sumpserit : quid hoc ad jus ipsum ? Neque enim contendit quisquam. Pontifices Romanos ejusmodi in negotiis infallibilitate gaudere, ut propterea nobis necesse sit omnia Zachariæ gesta sensaque, ut certa ratione nixa tueri. Neque majores nostri uno singulari facto, tantam rem perficere potuerunt, ut regna danda et adimenda in potestate Pontificum essent. Qui enim, quæso, factum est, ut Franci in Neustriâ rem ipsam, hoc est, summam potestatem, in Austrasiâ, etiam summi principatus nomen ab regia domo in majores-domûs aliamque domum transferrent, ac translatum jure putarent, nulla expectatâ Pontificis jussione, ac tantum consulerent eum, cum jam de regis nomine tantum, non de ipsa potestate regia ageretur ? Quid quod, et auctoritatem et regium nomen, in Hugonem Capetum, inconsulto Pontifice, contulerunt ? Certa hæc argumenta sunt, totum id quod Romano Pontifici delatum semel est, occasione Pipini, non ad necessariam Romani Pontificis jussionem atque auctoritatem, sed ad consultationem pro temporum ratione factam, omnino referendum.
Quare nec Romani Pontifices, qui his proximis temporibus Sedem apostolicam tenuerunt, cum ab ipso Pipino ejusque filio Carolo multa poscerent, id unquam in medium adduxerunt, regnum iis à Romana Ecclesia esse concessum ; quod utique nec illi, nec alii Pontifices omisissent, qui Sedis apostolicæ gesta factaque magnifice commendare ac prædicare soleant. Neque majores nostri ejus animi erant, ut de regno Franciæ decerni à Zacharia sinerent, cum hujus facti recente memoria, ad Adrianum II minora tentantem scripserint ea quæ jam audivimus ; « Dominus Papa rex et episcopus simul esse non potest : ejus antecessores disposuerunt ordinem ecclesiasticum, quod suum est, et non rempublicam, quod regum est ; non nobis præcipiat habere regem quem commendaverit, et nos Francos servire non jubeat, quia istud jugum sui antecessores nostris antecessoribus non imposuerunt, et nos illud portare non possumus, » ut non immerito Doctores nostri Gregorii VII dicto responderint : « Si quisquam Pontifex de regno Franciæ pro imperio decerneret, id Barones regni laturos non fuisse. »
Denique si stricto jure agamus, nihil ad nostram quæstionem pertinet, quid hic Franci, quidve Zacharias egerint, aut quo tandem modo de regio nomine quæsierint, suaserint, decreverint, licebatque nobis hunc nodum amputare, plane respondentibus, nihil hic ordine esse gestum, sed aut per errorem innocuum, aut etiam, si Iubet, per apertam injuriam omnia perpetrata ; detonsumque immerito adolescentem regem, et in gratiam audentioris ac valentioris acta esse omnia, adversus insontem et invalidum, neque uno exemplo, eoque pessimo, tantam rem à nobis extorqueri posse, ut ad Pontificis arbitrium imperia transferantur. Quo jure si ageremus, nempe adversarii statim obmutescerent. Neque enim quidquam prohibet, quominus Pipinus, magnus vir, Augusti exemplo, male partam potestatem bene gesserit ; neque eo minus post mortuum Childericum, in eoque extinctam Merovin-gianam stirpem, quod statim contigit, Pipino ejusque filio, Carolo Magno, ipsa consensione ac possessione, sua auctoritas constitisset. Qua defensione cum uti jus fasque sit, agnoscant oportet, nos ad molliendam recta interpretatione jussionis vocem, et ad alia, quæ diximus, nulla causæ necessitate, sed amore veritatis, et historicorum verbis et ipsa rerum serie esse deductos.
Chapter 93 of 396