Skip to the text

Caput XXXVI. Quaeritur quo jure facta sit translatio imperii occidentalis ad Francos : duo præmittuntur status imperii : tum in Pontificibus, et sacro ordine jura duplicis gener…

Quaeritur quo jure facta sit translatio imperii occidentalis ad Francos : duo præmittuntur status imperii : tum in Pontificibus, et sacro ordine jura duplicis generis distinguuntur : Romanus Pontifex labente imperio caput civitatis habitus.

Liceret autem eadem ratione translatum à Græcis ad Francos occidentale imperium defendere. Neque enim, quod Baronius fusè agit, tot ac tanta in Ecclesiam ac rempublicam ex ea translatione diffusa bona satis probant, rem ab origine certo jure nixam et constabilitam fuisse ; cum hoc plerumque habeant res humanæ, ut pessimis ab initiis, optimo Deo ita providente, maxima bona proveniant. Qua una defensione adversariorum argumenta concidunt- Verum alia à nobis, non causæ nostræ ratio, sed ipsa veritas poscit ; neque tantum Baronio Bellarminoque assentimur, justam ac piam illam translationem fuisse ; sed etiam aggredimur validiore eam ratione tueri, quam qua ipsi usi sunt.

Ut autem ex ipso tractationis ordine veritas elucescat, duo quædam cogitare nos oportet : imprimis quo loco esset romanum imperium, amissa Hispania, Gallia, Africa, Roma ipsa toties capta, ac vix tandem recepta Justiniani I tempore : Italia vero, postquam erepta est Gothis, adeo infirma, ut statim Longobardis, crudelissimae genti, pareret ; exigua interim ac pene nulla ab imperatoribus præsidii spe, labascente scilicet etiam in Oriente imperio, ac Saracenis, Bulgaris aliisque barbaris undique invalescentibus. Quo etiam factum est, ut Longobardi omnia devastarent, Romamque indefensam omni vexatione premerent. Quam autem misera, quam omnium egena ipsa esset, jam inde à Gregorii Magni temporibus ejus testantur litteræ. Sed profecto proxima excidio videbatur, postquam Constans II, Heraclii nepos, ad annum 664, in Italiam transportato exercitu, Longobardos aggressus, à Grimoaldo victus profligatusque est. Quin etiam Romam receptus, depraedatus ipse est eam, quam lucri non posset, aufugitque latronis more in Siciliam. Quo statu tanta urbs à suis quoque imperatoribus devastata, vicinis Longobardis magis magisque ludibrio ac prædæ fuit.

Leonis Isauri tempore, anno circiter 726, rebus in deteriora lapsis, cum ipse in Oriente bellis impeditus, in Occidente quoque propter impietatem odio et contemptui haberetur, evenit illud quod Gregorius II ad eum imperatorem scribit. « Longobardi ; inquit, et Sarmatæ... miseram Decapolim incursionibus infestarunt, ipsamque Metropolim Ravennam occuparunt, et ejectis magistratibus tuis, proprios constituere magistratus, et vicinas nobis sedes regias, ipsamque Romam sic tractare studuerunt, cum tu nos defendere minime possis. » Quæ ultima verba diligenter advertere nos oportet Neque enim ex eo tempore Longobardi destiterunt Urbem non modo assiduis depraedationibus, verum etiam gravibus obsessionibus premere, omnique ope anniti, ut occuparent eam, quam sui jam principes tutari non possent. Itaque nulla omnino, collapsis rebus, spes erat, donec in Francorum auxilio acquiesceret.

Hoc primum considerari volumus, tum illud : accurate ac subtiliter secerni oportere eam potestatem, quam Christus ipse episcopis sacroque Ordini, ejusque capiti Romano Pontifici concesserit, ab ea quam sibi tanti nominis auctoritate ac sacrorum reverentia compararint.

Quid enim episcopi, primis Ecclesiæ temporibus, in judiciis potuerint neminem latet ; probatque titulus de episcopali audientiâ in Codice, ut hic alia principum constituta omittamus. Tanta poterant, cum necdum aliquid publici muneris attigissent

Cum autem commissos greges, paterna charitate, etiam in negotiis sæcularibus adjuvarent, ipsique reipublicæ non tantum ornamento, verum etiam tutelæ ac firmamento essent, eos tanta regum ac civium charitas et reverentia prosecuta est, ut jam reipublicæ pars maxima, interque optimates primi haberentur ; multi etiam lapsu temporis suarum urbium principatum ditionemque obtinerent, quæ sacro conjuncta ordini, et ejus dignitate tanquam fundamento nixa, longe tamen absunt ab iis, quæ primæ institutionis esse constat.

Distinguamus itaque, quæ institutionis sint, quæ sint accessionis ; quæ primaria, quæ secundaria ; quæ innata, quæ annexa sint.

Pontifices Romani, quo altiore loco erant, Petri nomine ac majestate primum, quæ post Christum erat maxima ; tum dominæ Urbis splendore commendati, hæc annexa et secundaria longe eminentius obtinebant. Cœpit ergo Romana Sedes, non modo in ecclesiasticis, quod et ipsi innatum, sed etiam in civilibus majestatem habere negotiis ; eo maxime tempore, quo imperatores, soluta in Occidente imperii vi, Romanorum Pontificum fide atque observantia singulari, suam dignitatem in his partibus sustentabant.

Per ea vero tempora invaluit illud quod à Gregorio II, in epistola I ad Leonem Isaurum est proditum : « Scire autem debes, inquit, ac pro certo habere Pontifices, qui pro tempore Romæ extiterint, conciliandae pacis causa sedere tanquam parietem intergerinum, septumque medianum Orientis atque Occidentis, ac pacis arbitros ac moderatores esse ; quique ante te fuerunt imperatores in hoc componendæ pacis certamine desudarunt. »

Itaque imperatores etiam in temporalibus eorum auctoritate uti coeperunt ; cujus rei exemplum proferunt in legibus imperialibus ad Occidentis partes per pontificale ministerium promulgatis. Qua de re Gregorii Magni ad Mauricium Imperatorem jam ante relatam habemus epistolam. Extant etiam ejusdem Gregorii ad magistros militum multæ litteræ, quibus de republica, de exercitibus multa præcipit : ea procul dubio potestate, quam ab imperatoribus atque republica, Romani Pontifices jam tura mutuabantur.

Romæ autem præter eam reverentiam, quam conciliabat ipsis sacrorum dignitas ac prædicatio salutaris, cujus per totam Ecclesiam duces erant, id etiam maximæ commendationi fuit, quod labascente imperio romano, Sedis apostolicæ ac Petri toto orbe celebrata majestas Urbem tuebatur. Ut enim Leonem Magnum aliosque omittamus, quos reveriti barbari, Romanos habuere mitius, satis profecto constat, sævientibus Longobardis, Urbem indefensam Gregorii Magni prudentia atque auctoritate stetisse. Quominus admirere post Leonem Isaurum, Longobardis invalescentibus, totam Urbem respexisse in Pontifices ; ut nihil magnæ rei, nisi eis auctoribus ageretur : quorum adeo opera factum esse constat, ut et ad Francos atque externa auxilia Roma confugeret, et eos postea ad imperiale culmen efferret.

Jam vero qua potestate hæc facta sint, an apostolica illa innata Pontificibus et à Christo concessa, an vero alia, facile erit intelligere : satis enim constat ad apostolicam Romano innatam pontificatui potestatem nullatenus pertinere, quæ Ecclesia catholica tot retro sæculis ignorant ; sed tamen ut tota res clarius elucescat, non jam ratiocinia, sed testimonia et acta proferemus.

Chapter 94 of 396