Skip to the text

Caput XXXVII. Res gesta à Romana civitate : Principibus Francis oblatus consulatus, patriciatus delatus, concessum imperium, auctore seu adjutore Romano Pontifice, ut capite civ…

Res gesta à Romana civitate : Principibus Francis oblatus consulatus, patriciatus delatus, concessum imperium, auctore seu adjutore Romano Pontifice, ut capite civitatis ; testimonia historicorum.

Rem ordimur ex eo loco Anastasii bibliothecarii, quem jam attulimus : nempe cum sub Gregorio II, « cognita imperatoris nequitia, omnis Italia consilium iniit ut sibi eligerent imperatorem. » Ergo Italia id inibat consilium, atque imperatorem electum, non autem à Pontifice pro apostolica potestate factum, acceptura erat.

Addit Anastasius : « Compescuit tale consilium Pontifex, » auctoritate ea, qua ei, ut providentissimo parenti, potissimum auscultabant.

Sub Gregorio III, rebus retro sublapsis, cum Longobardi Urbem obsedissent, nullumque ab imperatore expectarent auxilium Romani, ipse Pontifex Gregorius III Caroli Martelli Francorum Principis opem imploravit, ut eos (Romanos scilicet) à tanta oppressione Longobardorum liberaret Auctor Anastasius suo jam loco laudatus.

Quid autem de consulatu, deque abjiciendo imperatore actum sit, jam constitit ex his Annalium verbis : « Epistolam quoque decreto romanorum principum sibi (Carolo Martello videlicet) miserat Gregorius, quod sese populus romanus relicta imperatoris dominatione, ad suam defensionem et invictam clementiam convertere voluisset. » Causa ergo rei, necessaria defensio ab invicto principe postulata : auctores qui statuerent, optimates populusque romanus, quorum etiam decreto hæc Pontifex scripsit. Non ergo Pontifex ipse pro apostolica potestate ; sed senatus populusque romanus decernebant. Pontifice autem adjutore utebantur, quod et suos Pontifices impensissime colerent, et apud exteros, pro suæ sedis majestate, summo honori haberi intelligerent.

Nihil tunc actum est cum Francis, Carolo Martello statim mortuo, ac Romanorum rebus ad sortem aliquanto meliorem, sub Zacharia Pontifice, conversis. At Stephano II Pontifice, ac Pipino Martelli filio, jam rege constituto, eo res devenere, ut Pontifex Romanique se Francis necessario addicerent : cum præstabilius esset eos sub tutela Francorum esse salvos, quam nulla tutela, sibi æque et romano imperio interire. Tum primum Pipinus Patricii titulo insignitus, qui magistratus, post imperatorem, amplissima dignitate potestateque erat. Quomodo autem et quando Pipino delatus sit, nullæ historiæ produnt : verum haud dubium, quin eadem auctoritate, qua antea consulatus Carolo Martello oblatus est, senatus scilicet populique romani : ii nempe, qui tantum Carolo Principi consulatum, minorem tum dignitatem obtulerant, iidem Pipino Regi ampliorem, patriciatum scilicet detulerunt

Certe patriciatum, secutis etiam longe postea temporibus, cum Romani Pontificis sola pene in Urbe vigeret auctoritas, tamen à romanis proceribus concedi solitum, testantur hæc à Guillelmo Malmesburiensi scripta de coronatione Henrici V Regis : « Impetori exeunti de camera, et suis regalibus exuto, occurrerunt romani patricii, cum aureo circulo, quem imposuerunt imperatori in capite, et per eum dederunt sibi summum patriciatum Romanæ urbis, communi consensu omnium et animo volenti. » Quæ veterum consuetudinum rituumque reliquiæ satis indicant, patriciatum Urbis à senatu populoque romano, anteactis temporibus, fuisse concessum, approbante quidem sive instigante Romano Pontifice, qui pro suæ sedis reverentia caput Senatus ac Romanæ civitatis haberetur.

Exinde Aistulphus ac Desiderius fœdifragi Longobardorum Reges, à Pipino et ejus filio Carolo Magno contriti : Romani Pontifices multa donati ditione, multis civitatibus justo pioque bello captis : Carolus, pulso Desiderio, Rex Francorum et Longobardorum atque Italiæ est appellatus, patricii quoque dignitate hæreditariâ, res Urbis administrabat, Pontifices Romanos conjunctissimos sibi, potestate atque opibus augebat.

Posteaquam Leo HI, vir sanctissimus, Romæ affectus infandis contumeliis multorumque criminum postulatus est, venit sane ad Carolum ; sed historici memorant prius à Pontifice missos ad Michaelem Græcorum imperatorem legatos , qui ab eo peterent, ut procerum Romanorum furores pro potestate compesceret, adeo imperatoriam potestatem agnoscebat.

A Michaele contemptus, confugit ad Carolum ; atque is ad annum 800 Romam ire perrexit, ut res Urbis perturbatissimas, Patricii auctoritate componeret. De Leonis percussoribus, item de objectis sancto Pontifici criminibus, quæstionem habuit. Quo tempore, Constantinopoli mortuo Constantino Irenes filio, ipsi Irene delatum imperium est. Ea de re Annales Moissiacenses vetustissimi et coævi hæc habent : « Anno dccci, cum apud Romam moraretur Rex Carolus, nuntii delati sunt ad eum dicentes, quod apud Græcos nomen imperatoris cessasset, et fœmineum imperium apud se haberent. Tunc visum est ipsi apostolico Leoni, et universis sanctis Patribus, qui in ipso concilio aderant, seu reliquo christiano populo, ut ipsum Carolum Regem Francorum, imperatorem nominare debuissent ; quia ipsam Romam matrem imperii tenebat, ubi semper Cæsares et imperatores sedere soliti fuerant, seu reliquas sedes (puta Mediolanum, Treverim, cæteras) quas ipse in Italia et Gallia necnon et Germaniâ tenebat ; quia Deus omnipotens has omnes sedes in potestate ejus concessit ; et, ne pagani insultarent christianis, ideo justum esse videbatur ut ipse cum Dei adjutorio, et universo populo christiano petente, ipsum nomen haberet. Quorum petitionem ipse Carolus Rex denegare noluit ; sed cum omni humilitate subjectus Deo et petitioni sacerdotum et universi christiani populi, in ipsa Nativitate Domini nostri Jesu Christi, ipsum nomen imperatoris, cum consecratione Domni Leonis Papæ suscepit ; es tunc autem imperator et Augustus est appellatus. » Hæc ille, qui rem ejusque causas ac modum diligentissime enarravit. Eginhardus et cæteri summatim : « Die Natalis Domini, ad Missarum solemnia, coram altri et Confessione sancti Petri, coronam ei à Leone impositam, cuncto Romanorum populo acclamante : Carolo Augusto à Deo coronato magno et pacifico imperatori vita et victoria. Post quas laudes, ab omnibus atque ab ipso Pontifice, more antiquorum principum, adoratum, atque omisso patricii nomine, imperatorem et Augustum appellatum fuisse, ordinatisque rebus, Roma discessisse. »

Ex his ergo patet, quomodo fuerit romanum imperium consecutus : « Quod ita visum esset apostolico Leoni, et universis sanctis Patribus, et reliquo christiano populo. » Acclamatio autem populi universi Carolum Augustum et imperatorem appellantis, ipsissima erat electio per acclamationem, antiquo more. Quo factum esse narrant, ut jam non patricius, sed Augustus et imperator diceretur.

Hoc ita gestum esse confirmat Anscharius, sub Ludovico Pio Caroli Magni filio. Is in vita sancti Willehadi, primi Bremensis episcopi, hæc scribit : « Si quidem imperialis potestas, quæ post Constantinum Augustum apud Græcos, in Constantinopolitanâ hactenus regnaverat civitate, cum, deficientibus jam inibi regalis prosapiæ principibus, fœmineâ magis directione res administraretur publica, temporibus ipsius, per electionem romani populi in maximo episcoporum aliorumque Dei servorum consilio, ad Francorum translatum est dominium : quoniam et ipse eamdem, quæ caput imperii fuerat, et multas alias tunc in orbe tenere videbatur provincias, ob quod, et jure Cæsarea dignus videretur appellatione. »

Sic igitur imperium romanum delatum est ad Carolum ; atque ea quidem in re, apostolici Leonis, ut qui civitatis caput haberetur, præcessit auctoritas : universi populi, qui rem firmaret, consensus accessit. Ab eo fonte imperium manavit ad Francos.

Chapter 95 of 396