Caput XXXIX. Carolus Calvus à romana civitate imperator, à regni proceribus rex Italiæ designatur
Carolus Calvus à romana civitate imperator, à regni proceribus rex Italiæ designatur.
Quanquam ea, quae à nobis dicta sunt, nostræ quæstioni plane sufficiunt ; tamen addimus ad cumulum, qua ratione modoque Carolus Magnus ad imperium evectus est, electione scilicet civitatis ; eadem ratione modoque electos esse secutos imperatores, quoties eo devenere res, ut electione opus esse videretur.
Electione autem opus esse plerumque reputabant, cum imperatores sine liberis decederent, ac recta linea defecisset. Et quidem, post Carolum Magnum, Ludovicus filius, ab ipso Carolo jussus, coronam auream patris detractam capite , et super altare positam, elevavit, et capiti suo imposuit , ut eam à Deo solo habere videretur. Id Aquisgrani factum Theganus memorat. Lotharius, Ludovici filius, à patre assumptus ad imperii consortium, atque exinde Augustus appellatus ; quo jure Ludovicus, Lotbarii filius, itidem imperator factus est. Postquam Ludovicus sine liberis est mortuus, inter ejus patruos, Ludovicum Germanicum et Carolum Calvum Ludovici Pii filios, de regno Italiæ deque imperio, quasi æquo jure certatum est : cum inter fratres, fratrisque filiis succedentes, jura primogenituræ obscura adhuc, necdum ipso usu satis constabilita essent. Ergo Ludovico spreto, majore licet, electus est Carolus, primum in imperatorem, exinde in Italiæ Regem. Sed quo ordine modoque, satis docet vel illa Annalium Fuldensium, qui Ludovico earum partium regi favent, vehemens invectiva in Carolum : Is enim, aiunt, « quanta potuit velocitate Romam profectus est, omnemque senatum populi romani, more Jugurthino, corrupit, sibique sociavit ; ita ut etiam Joannes Papa, votis ejus annuens, corona capiti ejus imposita, eum imperatorem et Augustum appellare præcepisset. »
Quinam electuri essent, ipsa corruptio romani senatus Carolo imputata probat. Quin ipsa habemus acta præ manibus. Extat concilium Romanum, anno 877 habitum, in quo Joannes VIII, agens de Caroli provectione anno 876 Romæ facta, quam hic anno 877 confirmari petebat, sic ait : « Elegimus hunc merito et approbavimus, una cum annisu et voto omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum, atque aliorum sanctæ Romanæ Ecclesiæ ministrorum, amplique senatus, totiusque populi romani gentisque togatæ : et secundum priscam consuetudinem solemniter ad imperii romani sceptra proveximus et augustali nomine decoravimus, ungentes eum oleo extrinsecus, » etc. Quo loco in designando principe, non modo Joannis VIII, qui caput civitatis, et coepiscoporum, qui regni inter proceres haberentur, sed etiam senatus populique romani actio et consensio salis claret, eo quoque tempore, quo Romanos Pontifices, lapsis imperii rebus, ad majorem, etiam in temporalibus, potestatem evectos esse constat.
Posteaquam eo ritu Carolus imperator est factus, ab Italiæ episcopis et optimatibus regnum italicum est consecutus, distincta actione, in hanc formam quam habemus in concilio Ticinensi : « Gloriosissimo et à Deo coronato magno imperatori, Domno nostro Carolo perpetuo Augusto : nos quidem omnes episcopi, abbates, comites ac reliqui, qui nobiscum convenerunt Italici regni optimates ;... jam quia divina pietas vos beatorum Principum Apostolorum Petri et Pauli interventione, per Vicarium ipsorum Domnum videlicet Joannem... ad profectum sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque omnium, invitavit, et ad imperiale culmen sancti Spiritus judicio provexit, nos unanimiter vos protectorem, Dominum ac defensorem omnium nostrum elegimus. » Subscribunt episcopi et optimates. Ita cum Carolus, Joanne VIII auctore, imperator factus esset, episcopi et optimates declarant, se quidem eo exemplo ductos esse ; cæterum propria distinctaque actione eumdem principem, in regem quoque suum à se fuisse electum. Quæ non satis à Baronio distincta, hic ad ampliorem rerum elucidationem advertimus ; quo scilicet pateat imperium ac Italiæ regnum, quæ ille confudit, et re, et nomine, fuisse sejuncta ; et utrumque, non nisi procerum electione, in Carolum Calvum fuisse collatum.
Chapter 97 of 396