Skip to the text

Caput XXX. Bellarmini sensus exploditur : an sessionum iv et v decreta sine examine debito processerint

Bellarmini sensus exploditur : an sessionum iv et v decreta sine examine debito processerint.

Nec piget hic viri doctissimi cardinalis Bellarmini Patrum Constantiensium levitatem et inconsiderantiam incusantis memorare verba, quæ sic habent : « Martinus V diserte dixit se confirmare ea tantum decreta de fide, quæ facta erant conciliariter, id est more aliorum conciliorum, re diligenter examinata ; constat autem hoc decretum sine ullo examine factum à concilio Constantiensi. » Hæc Bellarminus, cui suo more accinunt alii, exscriptis Bellarmini verbis atque sententiis ; et addunt, « Patres Constantienses non commisisse rem illam prius examinandam, sicut commiserunt alias materias et quæstiones, circa doctrinam Viclefi et Hussi, priusquam ad determinationes procederent. » Atque hæc, si Deo placet, concilii decreta, duabus continuis sessionibus repetita, tam destinato facta, tam fundamenti loco posita, tantaque omnium consensione munita et inculcata, rebus annumerant, quæ in concilio *obiter pertractatæ fuerant.

Tria reponimus : primum illud ; post rem à synodo, expresso canone ac peculiari decreto definitam, periculosissimo exemplo revocari in dubium, an de ea recte et mature sit deliberatum ; atque hinc aperiri viam ad omnes canones, decretales omnes, omnia concilia subvertenda.

Alterum ; quod in ista quæstione Polonorum, nihil de examine agebatur ; illi enim affirmabant omnia examina praecessisse. At Martinus ideo tantum approbationem negabat suam, quod res conciliariter , atque in publica sessione conclusa non esset.

Tertium, idque vel maximum ; cæteræ fidei quæstiones, puta Viclefi et Hussi, quæ à concilio certis deputatis examinandæ sunt commissæ, infinitæ erant. Occurrebant enim se horum hæreticorum variæ et perplexae propositiones, et omnigenum errorum monstra. Neque tantum Viclefi libri et doctrina exitiabilis ; sed etiam auctoris damnanda erat memoria, exhumandi cineres, scrutandi sectatores longe latèque diffusi, et occulti ulceris persecandi sinus. Tum Hussus ipse præsens confutandus, convincendus, ejusque discipulus Hieronymus Pragensis : horum artificum comprimendi lubrici lapsus dolique retegendi. At in sessionibus iv et v simplex juris quæstio, ardua illa quidem ; sed quæ ubique terrarum, in Gallia præsertim, ad vivum resecta, et innumeris libris, decretis, litteris, conventibus theologorum, canonistarum, universitatum, antistitum eliquata, elucidata, certique fundamenti loco posita erat, anteaquam Patres Constantiam convenirent. Neque vero opus erat post tot ac tantos, ante Pisanum et in ipso Pisano concilio, tractatus habitos, novis disputationibus tempus terere, cum extrema omnia imminerent ; sed explorata et jam in Pisanâ synodo aperta remedia expedire oportebat. Nihil ergo leviter, nihil præcipitanter actum : tantum opportuna, imo vero necessaria, rebus in summum discrimen adductis, adhibita celeritas.

Quin etiam Constantiæ Petrus de Aliiaco cardinalis, episcopus Cameracensis, sancti conventus lumen, et in dogmatibus explicandis omnium facile princeps, in eo libro, quem vigente concilio, de auctoritate Ecclesiæ scripsit, memorat quæstionem de stabilienda concilii auctoritate sæpe tractatam, specialiter in hujus concilio initio ; extantque ea de re Joannis Gersonis sermones coram synodo habiti, qui sessionibus iv et v præluxerunt. Atque omnino ista tractabant, ut in quibus non aliqua pars, sed ipsa summa concilii collocata esset. Neque necesse erat ad ea explicanda deputatos nominari, ad quæ per sese Patres omnes à toto decennio, maxime vero in ipsa synodo, attenti arrectique essent ; nihil ut unquam fuerit vel doctrina elimatius, vel auctoritate firmius , quam id quod hoc de negotio à sacra synodo constitutum fuit.

Chapter 186 of 396