Skip to the text

Caput XXXI. An illa formula, sacro approbante concilio, Papam concilio superiorem probet

An illa formula, sacro approbante concilio, Papam concilio superiorem probet.

Permulti adversariorum magnam in eo vim faciunt, quod posteaquam electus est Martinus V, reformationis decreta sub ejus nomine sunt edita. Nec jam edictum, ut antea, sacrosancta synodus ; sed, Martinus, sacro approbante concilio. Non ergo jam in concilio, sed in Pontifice « suprema potestas ; neque concilium censuit se esse supra Papam, extra casum schismatis, quo plures se pro Pontifice gerunt : alias non erat ratio mutandi formam decretorum de reformatione. » Ex quo inferunt Papam unum esse qui statuat ; vim decernendi in eo esse totam ; Patres consiliariorum, non judicum loco esse.

At hæc omnia vana sunt ; primum enim mutatae formulæ ratio manifesta est, quod ab aliquot sæculis, Papa quidem præsente, conciliaria decreta sub ejus nomine pronuntiari solerent, sacro approbante concilio, sacri approbatione concilii, sacro approbante et consentiente concilio : quæ nihil officere suæ auctoritati Constantiensis synodus intelligebat.

Sane ostendimus, quantum illa differrent : Sacro præsente concilio ; et : sacro approbante et consentiente concilio. Quid autem sit approbare, quantaque sit in eo auctoritas, ipsi Pontifices attestantur, cum ipsa approbandi voce confirmant decreta. Vel ipsum Martinum V audiamus, de concilii Constantiensis decretis hæc edicentem : quod omnia conciliariter facta approbat et ratificat ; quæ profecto adversarii ad veram auctoritatem pertinere contendunt. Ita cum dicitur : Martinus, sacro approbante concilio, Martini decreta vera auctoritate firmantur ; seseque mutuo firmant Pontifex auctor, et synodus approbans ; quod ex ea conjunctione capitis atque membrorum, ut sæpe dicemus, illud invictum Ecclesiæ catholicæ robur exsurgat.

Fuit autem quæsitum in Constantiensi synodo, ante Papæ electionem, eo eiecto, qua formula uterentur ; an illa recentiore, quam diximus ; an ea, quæ in antiquis passim conciliis visitur : Sancta synodus, etc. Alliacensis cardinalis scripto etiam edito docuit, seque et theologos ita existimare, antiquiorem illam formulam : Placuit sacro concilio ; sancta synodus statuit , convenientiorem esse, et theologiæ magis consonam ; quippe quæ magis congruat formæ illi apostolicæ : Visum est Spiritui sancto et nobis : cæterum secundam formulam, sacro approbante concilio, convenientem quoque esse ; cum ea sufficienter exprimatur certissima ratio, qua judicanti decernentique Pontifici, Patres conjudicent atque condecernant.

Atque ita intellexisse Constantienses Patres gesta declarant. Sic enim in xliii sessione, Papa jam electo ac præsidente, legimus : « Pro cujus sessionis introductione, reverendissimus pater Dominus Guillermus cardinalis... nonnulla decreta sive statuta per Dominum nostrum Papam, ac synodum facta publice perlegit sub his verbis ; » subditque decreta multa in hanc formam edita : Martium episcopus, servus servorum Dei, sacro approbante concilio ; quo liquido demonstratur decreta in eam formam edita, haud minus communi Pontificis atque concilii auctoritate esse facta.

Neque illa posterioris ævi efficiebat formula, ut Patrum sententiæ minus requirerentur. Eadem enim synodus Constantiensis, Joanne XXIII præsidente, sic incipit : « Sanctissimus Dominus noster Papa, sacro approbante concilio, statuit sessionem tenendam die Veneris 16 hujus mensis. » Hinc ordo agendorum, sacro approbante concilio , dedignatur, lectâque schedulâ cujus verbis ipsa Bulla convocationis descripta erat, aliisque decretis nomine jussuque Papæ editis ; « D. cardinalis Florentinus alta et intelligibili voce interrogans, sciscitatus est, utrum omnia et singula in supradicta schedulâ contenta, ipsi sacræ synodo placerent ? Ad cujus interrogationem omnes et singuli prælati... concorditer... responderunt : Placet ; » qua responsione factura ratumque intelligitur conciliare decretum.

In ipsa etiam concilii Ferrariensis, postea Florentini, inchoatione solemni, lectum Eugenii Papæ decretum ; quo lecto, gesta sic habent : « Surrexit quidam ex parte Italorum, et interrogavit cardinales, et archiepiscopos, et episcopos et clericos omnes, dicens : Recipitisne hæc, quæ scripta et lecta sunt hodie coram vobis ? At illi responderunt : Recipimus et approbamus. Tunc interrogaverunt et Graeci suos præsules, similiter, et reliquos omnes iisdem verbis ; et illi responderunt : Recipimus et approbamus ; et scripta fuit approbatio utriusque partis, et indictum concilium et sessionum celebratio in urbe Ferrariâ. » En quid sit concilii auctoritate edita probatio ; en ut synodus non tantum pontificis decreto, sed etiam sanctæ synodi approbatione formetur et constet ; quæ ratio ad cætera quoque decernenda spectat.

Quantum autem ea formula cum episcoporum auctoritate constet, ex synodis etiam provincialibus discere est. Nam sæculis postremis, initio ducto, ni fallor, ab anno 1314, in Senonensi concilio, decreta conciliaria persæpe in eam formam eduntur : Nos (N) metropolitanus, sacro approbante concilio. Ergone coepiscopi metropolitano consiliarii tantum, non judices et assessores assistunt, non decernunt, non statuunt ? Absurdum et inauditum ; ac profecto stare Patrum sententiam, etiam archiepiscopo reclamante, nemo negat. Nihil ergo interest, synodine an Pontificis nomine, approbante concilio, sententia proferatur ; cum in utraque formula, una cum Pontifice Patres quoque statuant, decernant, judicent, stetque sententia communibus suffragiis.

Vel particulares synodos audiamus, quæ, præsente Romano Pontifice, antiquis temporibus Romæ sunt habitæ. Ubique inveniemus episcopos, Papa quidem auctore, sed tamen cum ipso judicare, statuere, decernere, definire ; idque in decretis, id in subscriptionibus positum. Cujus rei exempla plura suo loco afferemus : cætera innumerabilia lectoris diligentiae relinquemus. Adeo episcopi ubique sunt judices, etiam præsenti, præsidente, præeunte Pontifice ; ac si in particularibus quoque synodis, quanto magis in generalibus, quibus ipsa catholica omnium fidelium Mater repræsentetur Ecclesia.

Chapter 187 of 396