Caput XXXII. Prædicta responsa de dubio Pontifice etsi valeant, non tamen adversarios expeditos esse, ac Parisiensium ex Constantiensi canone vigere sententiam
Prædicta responsa de dubio Pontifice etsi valeant, non tamen adversarios expeditos esse, ac Parisiensium ex Constantiensi canone vigere sententiam.
Hæc igitur, quæ hactenus de concilii Constantiensis intelligentia et auctoritate diximus, vera et sancta sunt ; nec nisi per manifesta ludibria eludi potuisse claruit. Addamus tamen ad cumulum : quantumlibet ea quæ adversarii congerunt valere fingantur, nec sic expeditos esse à Constantiensium canonum auctoritate summa, Utcumque enim adversus indubitatos Pontifices infirma habeatur conciliorum generalium auctoritas, certe valet (et hoc adhuc superest contra cavillationes omnes) auctoritas ea, qua dubios Pontifices coercere possit. Alioqui contendentium et in schismate obstinato animo perseverantium contumacia, malum esset inextricabile, ad quod propellendum Ecclesiæ imbecilla ; nullum præsidium Christus relinquere potuerit ; aut, quod est absurdius, nec ipse voluerit. Redit ergo quæstio, qua potestate instructa synodus schismaticos Pontifices cogat in ordinem .
Certe Constantiensis synodus, quam ea potestate efficacissime summoque Ecclesiæ bono usam esse constat, id fundamenti loco ponit : Potestatem habere se immediate à Christo : quippe quæ in ejus Spiritu legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentet ; alioquin qui concilio obtemperassent, non Deo, sed hominibus paruissent
Atqui hoc semei posito, quod sine præfracta audacia negari non potest, cætera omnia convalescunt. Cum enim nulla sit à Christo proprie ad schisma tollendum Ecclesiæ catholicæ ac synodo generali eam repræsentanti attributa potestas, non aliunde in schismate constare poterit, nisi ex eo quod sit tradita, ubi necessitas requisierit, quod unum Parisienses nostri postulant.
Hic ergo adversarii oppido conturbantur, P. Thyrsus Gonzalez eo redactus est, ut contra ducentos Patres in Constantiensi concilio infandi schismatis extinctores, palam negare audeat concilium generale eam potestatem habere immediate à Christo : nec aliam videt apertam sibi januam, nisi id, quo solo schisma extinctum sit et extingui possit, illud Ecclesiæ detrahatur. Reverendissimi Patris verba pensanda sunt : « Concilium non habet eam potestatem immediate à Christo, in eo sensu, in quo Papa certus immediate à Christo jurisdictionem in totam Ecclesiam, et sacerdos habet potestatem ad consecrandum, et Episcopus ad confirmandum et ordinandum. » Non eo, inquit, sensu habet. Quo ergo habet sensu ? quo jure ? Nihilne per se Christus contulit Ecclesiæ laboranti, quo sese restitueret in pristinam valetudinem ? Christo auctore sacerdotes consecrant, episcopi ordinant, Papa quæ vult præcipit ; at vero, si in capite æque ac in corpore, fœdo scissa schismate laboret Ecclesia, nihil habet quod, auctore Christo, agat aut jubeat ? Sic enim subjungit : Non enim habet concilium eam potestatem, nisi mediante Ecclesia. Hæreo equidem ad insolitam et inauditam vocem. Quid enim est concilium, nisi ipsa Ecclesia adunata, collecta, repræsentata, tota auctoritate pollens ? Non ergo concilium mediante Ecclesia viget, quod ipsa Ecclesia est ; habetque illud per sese, quod habet mediante Ecclesia, cujus auctoritatem et jus repræsentat et continet. Reliqua audiamus : « Non enim habet concilium eam potestatem nisi mediante Ecclesia, quæ in capite Si duo, distinctione xxxix, tribuit concilio congregato tempore schismatis potestatem ad deponendos Papas dubios, et certum eligendum ; et in capite Si Papa, distinctione xl, tribuit concilio potestatem ad judicandum Papam, qui deprehendatur *a fide devius. »
Qui sint tamen illi canones considerare oportet. Et caput quidem Si duo, Honorii Augusti est decernentis, si duo electi sint Romani Pontifices, ut neuter ordinetur ; quod est universim et indistincte falsum, nullamque omnino facit synodi mentionem : canon vero Si Papa, Bonifacii est Moguntini episcopi, nihil etiam de synodo disserentis, Utcumque est, nisi unus imperator aut unus episcopus, Ecclesiæ in schismate, aut per sui capitis hæresim laboranti sub venissent, aut nisi Gratianus duodecimo demum sæculo in suam compilatione ! » Juris hæc duo capita contulisset, manca esset Ecclesia ; neque quidquam valeret adversus Papam schismaticum aut hæreticum. Sic miseram Ecclesiam à Christo sapientissimo, optimo, omnipotentissimo, constitutam volunt
Erubescunt ipsi, ac tandem subdunt : « Vel habet eam potestatem jure naturali, modo statim explicando. » Modus autem ille sequente paragrapho, es doctore eximio, Suare scilicet, sic proditur : « Solum ergo habet potestatem quæ ex jure divino naturali consequitur in quolibet corpore mystico, ut possit se gubernare et tueri per principes particulares unitos in unum corpus, quando deest supremum caput. » Malunt ergo Deum omnibus imperiis rebusque publicis universali cura, quam Christum Ecclesiæ, pro qua fudit sanguinem, singulari consilio providisse ; meliusque à Deo constituta sunt humana imperia, quam à Christo Ecclesia ; quæ ut sibi provideat seseque tueatur à jure gentium aut naturæ magis quam ex ipso christiano jure mutuetur. Hanc illi ecclesiastici regiminis formam effingunt.
Quid quod tam imbecillam faciunt Ecclesiam, ut ejus auctoritate concilium semel congregatum ad tollendum schisma, fidei providere, aut leges necessarias condere nequeat, præter eam causam : « Quod ea solum possit præcipere et ordinare quæ ad hunc finem (tollendi schismatis scilicet) necessaria sint. » Unde tale concilium non habet auctoritatem ad decidendas fidei controversias, et ferendas leges perpetuas, quantumvis necessarias. Sic concilio Constantiensi defuit auctoritas ad condemnandum Viclefum, Hussum, alios perfidos ; defuit auctoritas ad condendas leges quæ futuris schismatibus providerent, quas tamen leges tulit, quas tamen fidei controversias judicavit ; atque ad hæc omnia tractanda, quæcumque urgeret dira necessitas, jam admotis ad incendium facibus. Papam aliquando extiturum, nondum tamen existentem, expectare debuit.
Piget commemorare quæ jam confutata sunt : nempe adversus Viclefum et Hussum Constantiensis concilii valere decreta, eo quod Martinus V ea repetierit Bulla Inter cunctas ; qua tamen nondum edita Hussus exarsus est , Viclefus exhumari jussus, pessimi hæretici anathemate percussi. Quæ omnia Martinus non tum cum ea repeteret, sed ab origine valuisse definit, ut concilii legitime in Spiritu sancto congregati vera et firma decreta : quæ nunc, si Deo placet, per sese invalida et contra canones attentata praetendunt : usque adeo, his miseris postremisque temporibus, tanti concilii totiusque adeo Ecclesiæ projecta est auctoritas.
« At enim, inquiunt, tale concilium (causa schismatis congregatum) neque hanc jurisdictionem habet ab aliquo jure divino positivo ; quia neque scriptum est, neque traditione constat : neque etiam habet à Summo Pontifice, quia supponimus illum non esse, et qui præcesserunt illam non reliquerunt : solum ergo habet potestatem, quæ ex jure divino naturali consequitur in quolibet corpore mystico, ut possit se gubernare per principes particulares unitos in unum corpus, quando deest supremum caput. » At illos principes in Ecclesiæ corpore quis instituit ? Nonne is qui et caput ? Nonne ille Ecclesiam eo jure pollere voluit, ut « qui eam non audiret, omnibus christianis sicut ethnicus et publicanus esset ? » Nonne idem confestim addidit : « Amen, amen, dico vobis, quæcumque ligaveritis super terram, ligata erunt et in cœlis, et quæcumque solveritis super terram, soluta erunt et in cœlis. » En ergo principes illos à Christo constitutos. Quid ergo ? Eâne conditione, ut nunquam ipsi colligere se possent, quæcumque urgeret necessitas ? Quo ergo pertinebat istud quod Christus subdidit : « Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ? » Quanto magis ubi non duo vel tres, sed totus principum Ecclesiæ cœtus ; imo tota Ecclesia congregatur ? Aut non in Christi nomine colliguntur, qui ad tollendum schisma conveniunt ; aut non sunt Ecclesia, nisi Papa adsit, qui ad Papam constituendum confluunt ; aut si sint Ecclesia, numquid non erunt ethnicorum et publicanorum loco, qui eorum decreta contempserint ? Quid his clarius ? Verum illi tacite respondent : At nos si illa admittimus, admittere cogemur non tantum ad tollendum schisma, aut ad hæreticum Pontificem condemnandum, quorum hic nulla mentio est, sed ad quamcumque summam Ecclesiæ necessitatem. Propterea ergo malunt in schismatis etiam aut hæreseos teterrimo atque exitiabili morbo Ecclesiam à Christo destitutam, neque ullum auxilium habere ex Evangelio.
Esto, inquient, verum sit de hæretico schismaticoque Pontifice, qui nequidem est Pontifex. Quid tum, cum non sit Pontifex, et jure omni exciderit ? Qua de re sæpe diximus, sæpe monuimus, quanto Ecclesiæ periculo hæc asserantur. Nunc tamen valeant utcumque collibuerit. Sit tamen aliquis oportet, qui excidisse declaret, qui loco moveat contumacem, qui christianis omnibus, quæ tali in discrimine agenda sunt imperet. Quo jure ? quo Christi mandato ? qua Evangelii lege ? nisi ea quam diximus, quæ ad omnem æque valeat necessitatem, in qua de salute periclitatur Ecclesia.
Jam ergo respondeant, non probatum illud, quod est verissimum, quod est Ecclesiæ maxime necessarium ; aut si probatum illud et ipsi fateantur, quid in eo decreto probetur intelligant.
Chapter 188 of 396