Skip to the text

Caput XXXIII. Emmanuelis Schehstrati objecta, à codicibus manuscriptis petita, solvuntur circa sessionem iv

Emmanuelis Schehstrati objecta, à codicibus manuscriptis petita, solvuntur circa sessionem iv.

Emmanuel Schelstratus, cum aliorum objecta repetit, tum eo se maxime effert, quod nova acta prodiderit, quæ orbis catholicus ignoraret. Cæterum unde sint eruti plerique manuscripti quos jactat, codices ubi delituerint, quas temporum notas præferant, quid sint denique, an simplex gestorum series, an historiæ, quibus acta inserantur ; ac si historiæ, ut ea, quæ ipse inde protulit, verba præ se ferunt, quo auctore conscriptae sint, notone an ignoto, horum nulla mentio ; omnia prætermissa, quæ auctoribus aut codicibus fidem vel asserant vel detrahant.

Et ille quidem integros codices edere debuisset, ut lector eruditus probare vera, convincere falsa, manca supplere, dubia elucidare posset. Tot profecto extant Constantiensis synodi nota monumenta, tot de ejus rebus virorum gravissimorum testimonii, ut nisi cum illis congruant, quæ Schelstratus hactenus ignota fuisse confitetur, falsa ea, et partium studio conscripta esse oporteat. Certe ex illis quoque frustulis, quæ ille, ut voluit, edidit, jam intelligimus acta ejus esse mendacia.

Primum enim, quæ de falsata concilii Constantiensis iv sessione protulit, ea ex melioribus gestis falsa esse constitit : quo uno Schelstratianis codicibus omnis detracta est fides. Huc accedit illud, quod idem Schelstratus narrat ex actis suis ineditis, quatuor videlicet codicibus manuscriptis die 14 Julii, anno 1416, quando Aragonenses ad concilium venere, legatos regis dixisse, « quod quidem vellent se unire concilio ; non tamen reputare esse generale concilium, neque agi de rebus concilii generalis, donec venirent legati regis Castellæ. » Apertum mendacium ; nam Aragonenses quidem legati 15 Octobris anni 1416, sessione xxii ; legati vero regis Castellæ sessione demum xxxv, 18 Junii anno 1417, synodo se adjunxere. At in ipsa sessione xxii, statim atque Aragonenses admissi sunt, generalis synodi Constantiensis nomine eduntur synodica decreta, quæ vidimus ; eâdemque forma res maximæ gestæ sunt per alias tredecim sessiones : adeo falsa vel mutila Acta Schelstratus protulit.

Jam circa sessionem iv hæc refert, quæ ne ipse quidem reor, rebus certe consideratis, jam tueri vellet, si viveret. Nempe cardinalibus, tres nationes, Germanicam, Gallicanam, Anglicanam vehementissime repugnasse circa hanc quæstionem : an concilium Papa esset superius, etiam in reformationis negotio ; ac regis Franciæ oratores cardinalium parti accessisse : quod est falsissimum. Primum enim, hujus rei nec in Schelstratianis ulla est mentio : tum, ut omittamus regiis oratoribus nihil unquam cum ipsa Gallicana natione fuisse dissidii, certum id, regios inter oratores fuisse Gersonem, eumque omnium cæterorum, ut pietate ac doctrina, ita auctoritate facile principem. Extat ejus sermo, quo jam inde ab initio, regis nomine, synodo proposuerit, quæ agenda viderentur. Dubitasse vero Gersonem, an concilium Papæ in reformationis negotio, anteponi oporteret, ne ipse quidem Schelstratus dixerit. Quod ergo ille de Francicis oratoribus jactat, apertum mendacium est.

At enim, ex actis Schelstratianis constat aliquam in quarta quintâque sessione extitisse dissensionem. Esto. Ergo de Papæ et concilii superiore potestate litigabant ? Pessima consecutio ; quandoquidem post turpissimam Joannis XXIII fugam, alias fuisse multas dissensionis causas, ex ipsis etiam Schelstrati Actis liquet ; quippe cum Sigismundo bella in Joannem XXIII ejusque defensorem Austriæ ducem paranti, multi atque imprimis universitas Parisiensis obstiterit ; neque minor concertatio, cum Joannis adulatores, illo elapso, contenderent differri oportere concilium ; alii sessionem ultra protrahi nollent, neque fœdis ludificationibus in longum duci spem Ecclesiæ, ad extinguendum schisma properantis. Utcumque est, certe regios oratores, Gersone principe, de superiore conciliorum potestate dubitasse nemo sanus dixerit, pessimâque fide Schelstratus non Actis quæ jactat, sed meris conjecturæ, iisque vanissimis, rem tantam affirmat.

Chapter 189 of 396