Caput XXXIV. Quæ in Schelstrati manuscriptis sessionem v spectent
Quæ in Schelstrati manuscriptis sessionem v spectent.
Piget quidem luctari diutius cum ignotis, falsis, mutilisque Schelstrati codicibus ; et tamen quæ de sessione v retulerit, præterire non possum. Hæc nempe sunt : quod cardinales et oratores regis Franciæ, sessioni interfuerint, « præmissa protestatione in camera paramentorum secrete facta, quod propter scandalum evitandum ad sessionem ibant, non animo consentiendi his quæ audiverant in ipsa statui debere ; maxime quod Dominus noster Papa, et alii in concilio existentes in plena securitate fuerant, quorum plura statuta non sunt, sed ad aliam sessionem reservata. » Verba confusa nulliusque boni sensus ; quæ tamen satis ostendant, quæcumque illa fuerit difficultas, eam pertinere ad securitatem concilii, non ad aliud quidquam. Utcumque est, neque enim Schelstrato placuit hæc integra apparere, celebrata sessio est, factaque sunt omnia, eodem Schelstrato teste, ut in vulgatis legimus.
At enim quasdam gestorum suorum voculas, à toto avulsas textu, aspergit ad marginem, quibus iterum, si Deo placet, inducuntur oratores regis Francorum assistentes cardinalibus, nec tantum à reliquo concilio, sed etiam à Gallicana natione dissidentes. Iterum illi oratores atque adeo ipse Gerson eorum antesignanus inducitur, contra eam doctrinam protestatus, cujus et in ipsa synodo, et extra synodum acerrimus defensor extiterit. Quæ absurdissima, si in Actis Schelstratianis haberentur, melius vir optimus ineptos historicos, atque acta mendacia, contempta à Romanis conciliorum editoribus, contempta à Rainaldo, in sordibus bibliothecarum jacere sineret. Sed age, sint vera, sint authentica, sint integra quæ Schelstratus descripserit, sint recta quæ concluserit : quid postea ? Nempe Acta Constantiensia auctoritate carebunt ? Quid ita ? quiane vociferati sunt Patres ? Quo ergo abibunt Chalcedone Acta, tot inter clamores, quos ipsi judices compescere vix poterant ? An ergo Schelstratus putat, in sacris conciliis, obstinatione semper ac praecipitantia tumultuariisque motibus, non ipso fidei ardore, clamores editos ? At enim dissenserunt multi cardinales ; quid tum ? An, ut Chalcedonensia aliaque vetera dissidia omittamus ; an, inquam, infirma erant tot Tridentina decreta, in quibus discrepantes Patrum sententias Pallavicinus refert ? At enim multis repugnantibus Patres voluerunt in crastinum haberi sessionem, ac præcipitanter actum. Imo, diligenter, ut obviam iretur pessimis adulatoribus dissoluturis synodum, omnemque pacis conficiendæ spem præcisuris. At enim cardinales faciebant difficultatem interessendi. Quid ad nos ? cum ex Actis etiam Schelstratianis pateat interfuisse omnes ; nec, si abfuissent, synodi decreta infringere potuissent. At, inquies, interfuerunt, præmissa in camera paramentorum, sibi adjunctis regis Franciæ oratoribus, secreta protestatione. Tantumne ergo licere putabimus et cardinalibus et regum oratoribus, ut eorum protestatione, eâque secreta, conciliorum universalium decreta, in publica sessione recitata, solvantur ; sitque ipsa sessio coram altaribus celebrata, theatralis pompæ instar, dictasque à Patribus, talique in loco promulgatas sententias rescindat illud, quod quidam occulte, in paramentorum camera susurrarint ? Non puduisse theologum hæc orbi christiano proferre ludibria, has Ecclesiæ dividendæ et conciliarium decretorum solvendorum vias !
Quin etiam, si Schelstrato credimus, tanta decreta concident, quod ea cardinalis Florentinus, qui ut diaconorum ultimus legere debuisset, quia non probabat, Posnaniensi electo legenda tradiderit. Tanquam idem electus non alia multa legerit ; et decreta concilii cassa sint, nisi ultimo quoque cardinalium diaconorum placeant !
Quid quod Schelstratus ex gestis etiam suis id protulerit : « à cardinale Florentino, cum aliquibus deputatis, aliqualiter disputatum fuisse ? » Profecto aliqualiter, non contumaciter, quacumque de re disputasse finxeris. Quin ipsum postea adfuisse concilio ex Actis tam editis quam Schelstratianis æque constat, adultumque in gestis : « Constitutiones lectas à concilio uniformiter approbatas et conclusas : » ut profecto constet, quacumque de re in principis, cardinalis Florentinus aliique nonnulli, à reliquis dissenserint, in conclusione tamen omnes consensisse. Sed quandoquidem Schelstratus cardinalis Florentini auctoritatem tanti facit, operæ pretium erit ejus doctrinam in memoriam revocare.
Chapter 190 of 396