Skip to the text

Caput XXXV. Francisci Zabarellæ cardinalis Florentini doctrina de superiori etiam in reformationis negotio concilii potestate. Corollarium de dissensionibus Constantiensibus à S…

Francisci Zabarellæ cardinalis Florentini doctrina de superiori etiam in reformationis negotio concilii potestate. Corollarium de dissensionibus Constantiensibus à Schelstrato memoratis.

Cum sub Innocentio VII et Benedicto XIII de papatu contendentibus, infando schismati remedia quaererentur, ac schismate flagraret Ecclesia ; Franciscus Zabarella, tum juris pontificii celeberrimus interpres, ac postea cardinalis Florentinus, tractatu do schismate edito, hæc docuit : « Si contendentes nolint congregare concilium ; tamen quocumque modo, sive per collegium, sive per imperatorem convocandum. Quod si prohiberent minime parendum ; quia Papæ non est obediendum, quando ex hoc vehementer præsumitur statum Ecclesiæ perturbari. » Subdit : « Papam non posse impedire, quæ ad perpetuam utilitatem instituta sunt ; radicem omnium malorum, quæ passa est Ecclesia, surrexisse ab omissione conciliorum, neque aliud remedium ad instans schisma tollendum, aut ad Ecclesiæ reformationem. »

Tum illud proponit objici posse, « Papam esse supra concilium, et concilia per Ecclesiam Romanam robur accipere. » Sed continuo respondet, « hic non agi de Ecclesia Romana, sed de Papa ; et quod aliud Papa, aliud Sedes apostolica, et sedem errare non posse ; quod intelligendum videatur, accipiendo Sedem pro tota Ecclesia, id est, congregatione fidelium ; hic autem agi de fide, quæ periclitetur in hoc schismate. » Item : « Ecclesiam Romanam, seu Sedem apostolicam vocari, non Papam solum, sed Papam cum cardinalibus, quos inter et Papam si fuerit discordia, ut nunc evenit, cum cardinales à contendentibus se subtraxerunt, congregandam totam Ecclesiam, id est, totam congregationem catholicorum, et principales ministros fidei, scilicet prælatos, qui totam congregationem repræsentent ; et agendum apostolico more, atque ut in Actis scribitur, concilium convocandum ; quo in concilio, licet Petrus fuerit Princeps, tamen plenitudinem potestatis non fuisse in eo solo, nec responsionem datam sub persona Petri, sed congregationis ; unde illud : Apostoli et Seniores ; et infra : Visum est Spiritui sancto et nobis . » Notandum est id quod hic subjicit : « Hinc mos inter antiquos obtinuit, quod omnia difficilia per concilium terminabantur, et crebro fiebant. Postea vero quidam summi Pontifices, qui magis ad modum terrenorum principum quam apostolorum Ecclesiam rexerunt, non curarunt facere concilia, ex qua omissione prodierunt multa mala. Et ex hoc apparet, quod id quod dicitur, quod Papa habet plenitudinem potestatis, debet intelligi non solus, sed tanquam apud universitatem. Ita quod ipsa potestas est in ipsa universitate tanquam in fundamento, et in Papa tanquam in principali ministro, per quem hæc potestas explicatur. » Ac postea : « Ex his infertur, quod potestatis plenitudo est in Papa, ita tamen quod non erret ; sed cum errat, habet qui eum corrigat, concilium, apud quod, ut dixi, est potestatis plenitudo tanquam in fundamento. » Quod ut probet, multa ex jure citat. « Quæ primum, inquit, sunt notanda, quia male considerata sunt per multos assentatores, qui voluerunt placere Pontificibus per multa retro tempora, et usque ad hodierna suaserunt eis, quod omnia possent, et sic quod quidquid liberet, etiam illicita, et sic plus quam Deus, Ex hoc enim infiniti secuti sunt errores, quia Papa occupavit omnia jura inferiorum ecclesiarum. Ita quod inferiores prælati sunt pro nihilo, et nisi Deus succurrat statui Ecclesiæ universalis, Ecclesia periclitatur. Sed, Deo favente, speratur de reformatione, si, ut dicitur constitutum, congregabitur in Ecclesia concilium, in qua congregatione oportebit non solum schismati præsenti, sed etiam futuris consulere, et ita determinare Papæ potestatem, ut non subvertatur inferiores potestates, et ut Papa deinceps possit non quod libet, sed quod licebit. »

Sic igitur, etiam in reformationis negotio. Papam non dubium, sed certum et indubitatum à concilio ligari posse putat, determinarique oportere, quæ ipsi insit ut ministro principali plenitudinem potestatis, per eam potestatis plenitudinem, quæ est in concilio ; quod etiam firmat his verbis : « Universitas totius Ecclesiæ superiorem non habet, nisi Deum, et Papam cum administrat ; et de hoc an bene vel male, habet utique ipsa universitas decernere ; neque unquam ita potuit transferre ipsam potestatem in Papam, ut desineret esse penes ipsam ; quia hoc esset contra jus divinum et contra exempla apostolorum. » Quo quid est clarius ? Neque necesse est nos omnes hujus viri excutere rationes. Sufficiat demonstrasse, quid ille senserit, qui unus omnium maxime concilii Constantiensis decretis pro Papa obstitisse fingitur.

Sane, teste Schelstrato, in eam sententiam conveniebant omnes, ut in concilii Constantiensis etiam sessione iv decretum conderetur, quo Papam definirent, non modo schismatis negotio, sed etiam in fidei causa, quod est vel maximum, concilio esse subjectum. Dicit enim tantum de reformationis negotio disceptasse Patres, et Papæ favisse cardinalem Florentinum. Sed hæc falsa esse constitit, posteaquam vidimus quid doctor eximius ex apostolicis Scripturis, quid ex jure divino deprompserit, ut Papam concilio subderet, etiam in reformationis, etiam in regiminis ecclesiastici negotio.

Videtur ille quidem initio in gratiam Joannis XXIII, à quo cardinalis factus erat, aliquid cogitasse, et subdubitasse tantisper, non quidem an concilium in reformatione quoque Papam antecederet, sed an ad reformationem, adhibitis pœnis, Papam posset cogere. Et id fuisse suspicor, de quo Florentinus aliqualiter disputarit. Sed postquam à Patribus communi consensu in alia omnia itum est, nullam turbam movit postea, ac Joannem XXIII, cum reliqua synodo, non hæresis, sed depravatae vitæ causa deposuit : Joannem, inquam, XXIII, in se beneficentissimum et sui cardinalatus auctorem, ac proinde tam ab ipso Florentino habitum pro certo Papa, quam ipse Florentinus pro certo cardinale se gereret.

Hinc ergo liquido constat nimis oppido inflatas exaggeratasque dissensiones illas, quas in concilio Constantiensi viguisse Schelstratus narrat. Qua in re duplex ejus erratum est : alterum, quod de summa doctrinæ dissensisse Patres ; alterum, quod eæ dissensiones acres et immortales fuisse fingat.

Quod ad caput primum, quis non crederet cardinalem Florentinum de concilii potestate à reliquis discrepasse ? Atqui vidimus quam perspicuis verbis supremam et absolutam potestatis plenitudinem etiam supra Papam in universitatem Ecclesiæ contulerit. Non ergo de summa re, sed de quibusdam explicandi modis à reliquis Patribus dissidebat. Sane idem commemorat dissensisse quosdam, sed Joannis XXIII aliorumque assentatores pessimos : egregios vero Patres, quorum in concilio valebat auctoritas, mirum in modum consensisse.

Atque ut aliquæ dissensiones extiterint, eas tamen pacis amore facile consopitas et omnes historiæ et Acta etiam Schelstratiana demonstrant. Quid enim est illud in illis Actis : « Major pars cardinalium faciebat difficultatem interessendi ; omnes tamen, præter infirmos, postea venerunt ad sessionem ; » quid, inquam, est illud, nisi leviculus animorum motus pacis studio statim compositus ? Quod, etiam si Acta conticescerent, ipse tamen rerum eventus ostendit ; cum omnia in concilio, nullo schismate, summa cum animorum consensione peracta sint, quintaque sessio in Schelstratianis etiam codicibus à vulgatis non differat, in quibus adscriptum legitur in ea latas constitutiones ab omnibus uniformiter approbatas : ut profecto exasperare verbis dissensiones illas, pace Schelstrati dixerim, exigui malevolique sit animi, et sacri concilii totiusque adeo Ecclesiæ laudi ac paci invidentis.

Quin etiam si de Actis tam confusis ac mutilis datur conjiciendi locus, dicam equidem quod me moveat. Circa sessionem v, gesta quippe Schelstratiana sic habent : « Die sabbati, 6 mensis Aprilis, cum perprius inter Dominos cardinales et nationes altercatum fuisset super emendatione capitulorum in præcedenti sessione statutorum, tandem ordinatum et conclusum est, quod supra dicta capitula modo infra scripto corrigerentur : » quibus adjiciuntur de suprema in quemlibet, etiam in Papam ipsum, quocumque in negotio fidei, reformationis, schismatis, conciliorum potestate decreta sessionis v, iisdem profecto verbis quæ retulimus. Quæ si æquo judicio aestimamus, ex Schelstrati quoque Actis constabit concilii Patres, uti ab initio memoravimus, sessioni quartæ addidisse quintam, ut quæcumque quartæ deesse viderentur circa conciliarem potestatem, supplerent, augerent, ac luculentius explicarent ; adeoque abfuisse Patres ut de his dissiderent, ut ea etiam majorem in modum, non solum repetita roborataque, verum etiam amplificata vellent. Hæc igitur ad Acta Schelstratiana, quæ ad iv et v sessiones pertinent, dicenda habebamus. Pergamus porro ad sequentia, si quæ memoratu digna videbuntur.

Chapter 191 of 396