Skip to the text

Caput XXXVI. Alia Schelstrati ex manuscriptis codicibus objecta solvuntur : an aliquid contra nos concludatur ex eo quod reformatio ad id tempus dilata sit, quo Papa electus esset

Alia Schelstrati ex manuscriptis codicibus objecta solvuntur : an aliquid contra nos concludatur ex eo quod reformatio ad id tempus dilata sit, quo Papa electus esset.

Cum Patres Constantienses jam in eo essent, ut Gregorio, Joanne » atque Benedicto redactis in ordinem, Pontifex crearetur ; tunc repente subortam contentionem novam Acta Schelstratiana produnt ; et Sigismundum quidem cum Germanicâ natione, cui se Anglica primum adjunxerat, voluisse, ut reformatio fieret, antequam de Pontificis eligendi modo decerneretur quidquam ; at Italis, Gallis, Hispanis placuisse ante omnia extinguendum schisma, eligendumque Pontificem : denique à Germanis discessisse Anglos, Germanos etiam cæteris assensisse ; communique consensu factum esse decretum, quod est in sessione xl, ut futurus Pontifex de proximo assumendus, cum sacro concilio ejusque deputatis reformationi provideret, antequam concilium solveretur. Hæc ergo Schelstratus narrat ex quatuor manuscriptis codicibus, quibus gesta Constantiensis concilii contineri dicit : quæ gesta, si causæ suæ, quantum ipse jactat, favere intellexit, cur non ea prodidit ? At ille hæc tantum refert à reliquis avulsa : primum, inter ipsa dissidia protestationem factam à collegio cardinalium et tribus nationibus, Italica, Hispanica, Gallicana ; tum ex iisdem codicibus narrationem eorum subnectit, quæ in hujus controversiae compositione gesta sunt ; qua quidem in re multa peccat ; imprimis, quod obscuris occultisque ac nullius roboris gestis, sessionum publicarum gesta subrui posse putat. Hæc namque protestatio, qualiscumque est, non est inserta conciliaribus gestis, quæ dimissa quaquaversus per omnes Ecclesias, totique orbi nota sunt. Quin eadem protestatio nulli unquam præterquam Schelstrato visa, nulla canonica auctoritate constat, ac designata potius quam perfecta est, statim dissensione composita. Neque pluris est illa narratio privati cujusdam auctoris, cui et anonymo et ignoto, quanta fides adhiberi debeat, nequidem conjicere possumus. Denique tota illa qualiscumque contentio, certe mox composita, nullum in Actis synodi, nullum in historiis, nullum in Annalibus ecclesiasticis à Rainaldo continuatis locum habet. Hæc vero sunt, quibus Emmanuel Schelstratus, sessionum iv et v auctoritatem infringi à se posse putat.

Jam si vel maxime constet huic narrationi fides ; quam infirma, quam nulla sint ejus argumenta videamus.

Primum argumentum Schelstrati. Italica, Hispanica, Gallicana, natio, imo tota synodus, sessione xl, Papam prius elegi volunt quam de reformatione tractetur : ergo confitentur decretum sessionis v, quo Papa concilio subesse dicitur, quoad reformationem attinet, non esse intelligendum « de concilio seorsim sumpto ; sed de concilio cui verus et indubitatus Pontifex adest, qui sensus nihil ad superioritatem concilii facit. »

Imo vero multum, quod hunc indubitatum certamque Pontificem synodo præsidentem, in synodi potestate esse crederent, eique leges figerent, ut vidimus.

Dices : Ergo saltem intelligebant non posse à se quidquam in reformatione tentari, nisi electo Pontifice. Nullo modo : cum enim de fide, ante electum Pontificem, tam multa decernerent, quidni et de reformatione ? Tum etiam multa decreta esse ostendimus, quæ ad reformationem maxime pertinerent, imprimis caput Frequens aliaque capita, in sessione xxxix, adunatis omnibus obedientiis, promulgata. Non ergo reformationem ideo differebant, quod fieri non posse, sed quod non ita congrue fieri posse crederent, neque schisma ulterius protrahi sinerent.

Secunda objectio Schelstrati. Extat adversus Germanicam nationem, quæ reformationem ante Pontificis creationem urgeret, Italicae, Hispanicæ, Gallicanæ, et cardinalium protestatio, in qua est dictum pessimam deformationem, cui primum providendum sit, eam esse, quod acephala sit Ecclesia, acephalum concilium : ergo ante electionem Papæ, concilium erat acephalum et mancum : ergo sessionum iv et v decreta, de corpore acephalo mancoque orta sunt.

Respondemus : Concilium non erat acephalum et mancum ante constitutum Papam, cum damnaret Viclefum, Hussum, propositionem Joannis Parvi de cædendis tyrannis : non erat acephalum, cum excommunicaret eos qui dicerent communionem sub utraque specie esse necessariam, aut eam deinceps populo ministrarent : non erat acephalum, cum ederet caput Frequens aliaque capita : denique non erat acephalum ; cum tanta illa faceret, quæ constituendo capiti essent necessaria. Tum vero fuisset acephalum et mancum, si quemadmodum Germani volebant, cum ad eligendum Pontificem omnia comparata essent, rem in longum extraheret, foveretque schisma, neque ecclesiasticae unitatis opus, propter quod maxime congregatum erat, perficiendum putaret.

Tertia objectio. In eadem protestatione legitur, quod clerus et populus nonnullorum regnorum et provinciarum nondum solide et clare huic sacro concilio adhæserint : quod quorumdam qui concilio adhaeserunt, propter rumores discordiarum, et quasi impressionum, quas in eodem concilio fieri audiunt, fides jam de eodem concilio dicitur vacillare ; scriptumque et relatum à pluribus magnatibus, in Italia plurimum dubitari, ne in urbe Romana aliquis pro Summo Pontifice assumatur, cui forsan, præmissis attentis, tota Italia obediret. »

Quid ista ad propositum ? Nempe quod rumores de impressionibus sererentur : quod vacillaverit quidam : quod magnates multi multa scriberent : quod dubitaretur , ne Romæ Pontifex fieret : quod illi forsitan Italia obediret ; quod nonnulla regna non tam solide concilio adhærerent, quam futurum esset electo Pontifice, tantoque opere consummato ; ideo tantæ synodi auctoritas fluctuabit ?

Quis autem non videat, in illa protestatione, suspicionum ac timoris causas undique amplificatas inflatasque esse, ideo ut Germani à proposito protrahendæ electionis promptius desisterent, et ad creandum Papam essent promptiores ? Quale enim illud est, dubitari ne Romæ Pontifex fieret ? à quo ? cum omnes cardinales omnium partium essent Constantiae.

Quarta objectio. Scriptum in narratione est, inter nationes de pace tractatum ; legunturque hæc verba in codicibus manuscriptis : « Natio Germaniæ petivit assecurationem et cautionem, per decretum irritans, quod post Papæ electionem fieret reformatio ante coronationem Papæ et administrationem aliquam : postea fuerunt factæ diversae formæ decreti ad hoc : tandem fuit dictum, quod Papa electus legari non poterat. » Certe, eo modo, quo Germani petebant ; nempe ita ut à Papa electo, reformatio fieret, ante coronationem et administrationem aliquam : quod erat revera absurdissimum, ut Papa electus, tandiu ab officii administratione suspensus haberetur. Adeo Schelstratus ne sua quidem Acta intellexit. Tum illud quam absurdum, quod vir bonus credidit electum Papam legari non posse ; hoc est, nullam electo imponi posse legem ; tanquam si electo non posset, quod eligendo Pontifici potuisset imponi. At si id vel maxime dictum esset, electo Pontifici legem nec à synodo œcumenica figi posse ; quæro à quo dictum ? ab ipsa synodo ? Ne id quidem, ô Schelstrate, tua hæc gesta continent ; patetque ex eo frustulo quod tu protulisti, hæc in privata quadam congregatione esse acta. Quin tu igitur explicato, à quo illud dictum sit ? Ab ignoto quopiam ; atque uno hujus dicto, satis incerto, in congregatione privata, certa, cognita, omni robore firmata decreta tantæ synodi collabascunt. Quanto melius has nugas orbis catholicus adhuc ignoraret ?

Chapter 192 of 396