Caput XXXVII. Alia objectio Schelstrati circa sessionem xiv concilii Constantiensis
Alia objectio Schelstrati circa sessionem xiv concilii Constantiensis.
Illud in speciem probabilius, quod Emmanuel Schelstratus de sessionis xiv decreto refert . Post sessionem nempe xxxviii, vigente adhuc illo, de reformatione ante Papæ electionem facienda, dissidio, cardinales protestatos, quod sessionis xiv decretum, « quia factum erat sine prævia collegii deliberatione, haberent pro invalido et nullo : » cui cardinalium protestationi, « natio Hispanica adjunxerit ; se illo decreto, licet alias validum existeret, minime teneri ; quia sessione xiv nondum adfuerat concilio. » Ergo concilium ante adunatas obedientias non satis erat firmum.
Hæc Schelstratus orbi catholico pensanda proponit. Nobis ante omnia perpendendum, quodnam illud esset sessionis xiv decretum, nempe id, ne, vacante Sede Romana, ad electionem futuri Pontificis procedatur sine deliberatione et consensu concilii. Hic ergo Schelstratum ejusque sectatores, si qui sunt, rogatos velim, an illud decretum xiv sessionis fuerit antiquatum, atque omnino an Papa fuerit electus sine consensu concilii ? Nullo modo ; imo communi consensu cardinalium et nationum, ex decreto concilii, electionis forma præscripta est, adjunctique cardinalibus, hac vice, « ad eligendum Papam, sex prælati de qualibet natione, quibus eadem synodus auctoritatem tribuit eligendi Romanum Pontificem. » Hæc sessione xl decreta sunt ; quæ ad executionem xiv sessionis pertinent aperte. Quid ergo cardinalium, aut etiam Hispanorum verba obstant, cum res ipsa valuerit ?
Quid quod Schelstratus sua Acta ipse corrumpit, falsòque asserit, cardinales protestatos esse, quod decretum illud sessionis xiv haberent pro invalido ? » Id enim nullo loco in ea, quam Schelstratus edidit, protestatione legitur. Neque usquam dicunt, se ad electionem Papæ, sine consensu concilii processuros, quod sessione xiv erat vetitum ; sed « rogant et exhortantur tantum, quod ad reformationem taliter procedatur ; quod prætextu illius negotium electionis non impediatur, aut diu differatur ; » quod erat æquissimum, nec sessionis xiv decreto contrarium. Alia protestatione testantur, si Germani æqua postulata respuerent, dilatæ electionis incommoda in eos refundenda ; quod longe abest ab eo, ut electionem sine sacræ synodi consensu celebrarent.
Jam ut ad Hispanos veniamus : primum quidem tanta non est eorum protestatio, ut conciliarem auctoritatem infringat. Tum, ne id quidem dixerunt, se nullis teneri decretis ante adunationem factis : his enim verbis comprehenderent etiam fidei decreta contra Viclefum aliosque edita ; quod est falsissimum. Ac profecto diserte de sessionis tantum xiv decretis : « His, inquiunt, nos Hispanica natio, etiamsi alias valida existerent, non figamur ; » quæ profecto decreta ad concilii œconomiam ac regimen pertinebant ; neque protestationem ultra ipsa verba protendi fas est, ac si Hispani negent se ligari iis, quæ meri regiminis ac variabilis disciplinæ essent, ideo aspernantur ea, quæ ad dogma ecclesiasticum pertinerent ; cum immota ea communiaque omnibus esse oporteat. Quare Hispani, cum hæc dicunt, haud magis sessiones iv et v, quam viii et xv, aliasque cogitant, in quibus ecclesiasticum dogma firmatum est.
Quod autem Schelstratus asserit, à reliquis nationibus Hispanorum dicta laudari et approbari ; quippe quæ protestationi sub suo nomine factæ inseri permiserint , vanum est. Aliud enim est tolerare, aliud laudare et approbare. Tolerarunt aliæ nationes Hispanos à pacifica synodo abhorrentes, ac pertinacissima et aperte schismatico Benedicto adhærentes ; non profecto laudarunt. Atque sicut cætera quæ Hispanorum gratia οἰκονομικῶς, non laudando et approbando, sed tolerando et indulgendo fecisse probavimus, eadem indulgentia talia protestantes tolerant, patiunturque Germanos hoc quoque metu deterreri ab incœpto protrahendæ electionis ; ne in ipso concilio, inter Hispanos et reliquos novæ dissidiorum causæ sererentur. Neque tanti putant esse, negasse Hispanos sessionis xiv decretis se ligari, dummodo orbis reliquus, quod Hispani fatebantur, his ligari se intelligeret ; denique protestatio non prohibuit quominus synodica definitio, etiam in ea parte viguerit, Hispanis etiam assentientibus ; cum in sessione xl, communibus consiliis, ex sessionis xiv decreto, futuri Pontificis electionem ordinarent ; nihilque omnino agit Schelstratus, quam ut suo more nugas venditet, et protestationes decretis ac rebus gestis anteponat ; quod est vanissimum.
Chapter 193 of 396