Caput XXXVIII. Postrema objectio Schelstrati, de sublato decimo-tertio reformationis articulo. Bulla Martini V, de non appellando ad concilium, suum in locum remittitur
Postrema objectio Schelstrati, de sublato decimo-tertio reformationis articulo. Bulla Martini V, de non appellando ad concilium, suum in locum remittitur.
Postremo loco Schelstratus objicit, decimum-tertium reformationis articulum : « Propter quæ, et quomodo Papa possit corrigi, et deponi, vel à nationibus non fuisse propositum post electionem Pontificis, vel à Martino V, ut novum aliquid, et hucusque inauditum fuisse rejectum, » itane inauditum, quo omnes scholæ theologorum et canonistarum à tot sæculis perstrepebant ? Sed tamen attendamus quid ex suis manuscriptis Schelstratus proferat. Contendit quippe ad hunc decimum tertium articulum, hoc adscriptum esse : « Non videtur, nec visum fuit in pluribus nationibus circa hoc aliquid novum statui, vel decerni ; » quæ verba, si intelligimus, non ipse Pontifex, hæc ut nova et inaudita, sua auctoritate rejecit ; sed id pluribus nationibus visum fuit. Quid autem visum fuit ? hæc omitti penitus ? Minime ; sed circa hæc nihil novum statui, vel decerni ; quippe cum, rem diligenter quærenti, sufficere intelligerent ea, quæ sacra synodus, ex sessionibus iv et v in deponendo Joanne XXIII ac Benedicto XIII gesserit : cum Joannem deposuerit pro certo Pontifice ab ipsa synodo habitum ; Benedictum vero ad mentem Hispanorum, qui eum pro certo haberent, nunquam eorum conscientiam placaturi, nisi ex decreto sessionum iv et v Pontificem quemlibet, atque adeo certum, concilii œcumenici judicio subdidissent. Sane dissimulare nolumus assidue inculcari à nostris censoribus Bullam Martini V, de non appellando à Papa ad concilium quam in ipsa synodo Constantiensi, si Deo placet, editam affirmare audent. Sed nos eam Bullam aliasque in hunc sensum, ubi de his appellationibus agetur commodius proferemus.
Chapter 194 of 396