Skip to the text

Caput XXXIX. Confirmatio argumentorum pro auctoritate Constantiensis concilii ; multa in eamdem rem Martini V et Eugenii IV acta usque ad Basileense concilium

Confirmatio argumentorum pro auctoritate Constantiensis concilii ; multa in eamdem rem Martini V et Eugenii IV acta usque ad Basileense concilium.

Jam ergo, Deo dante, expedita sunt omnia, quæ adversus sacrosancti concilii Constantiensis sessionumque iv et v auctoritatem congesserunt , à Joanne Turrecrematà usque ad Emmanuelem Schelstratum nova gesta promentem.

Summa dictorum est : Constantiensem synodum quacumque ratione egisse ut schisma extingueretur, et ut fons schismatis corruptela morum per veram reformationem tolleretur. Animadvertit synodus, et per eam ætatem cordatissimus quisque, ad eas res valere hæc duo : consensionem primum, si obtineri posset ; sin minus, concilii auctoritatem summam atque indeclinabilem. Quæ sane auctoritas, nisi valeret in Papam etiam certum, nec valeret in dubium, qui à suis certus et indubius haberetur. Id eliam reformatio per eamdem ætatem tam necessaria postulabat, ut à quovis, etiam à Papa certo, summa cum auctoritate extorqueri posset. His igitur procurandis, sacra synodus jam inde ab initio firma fundamenta jecit, constituta concilii adversus quemcumque, etiam Papam contumacem, summa et ineluctabili potestate.

Neque propterea omnia, pro potestate egit : auctoritatem œconomia et indulgentia temperavit : quacumque ratione consensionem omnium exquisivit : id sibi reservavit, ut summam potestatem adversus immedicabilem contumaciam exereret. Quæ quisquis expenderit, uno filo et synodi mentem assequetur, et omnia argumenta solvet, et ex mira rerum gestorumque cohærentia divinam providentiam, Christique pro Sponsa sua Ecclesia curam collaudabit.

Jam ut nostras probationes concludamus, age vero ; omittamus concilii œcumenici auctoritatem : fac ducentos Patres, omnes fere episcopos, aut episcoporum procuratores ex innumerabilibus provinciis convocatos, in his viginti cardinales magni nominis ; neque hos tantum, sed omnes fere religiosos Ordines, fere omnes christiani orbis Universitates, ex Pisani anterioris concilii auctoritate, et auctore Romano Pontifice, præsente imperatore atque omnium pene regum legatis, de summis Ecclesiæ rebus convenisse, exceptis tantum iis, qui schismaticis et damnatis Pontificibus adhærerent : omnes in eamdem ivisse sententiam, quam edito decreto promulgarint ; atque illud decretum nulla unquam Ecclesiæ censura notatum fuisse ; quis non revereatur ? Fac totius orbis Episcopos accessisse, atque omnes una pace conjunctos, una fide, una charitate, nedum ulla extiterit suspectae fidei significatio ; quis damnare audeat, ac non suscipere consensionem totius orbis ? Fac deinde ab eo cœtu, et ex eo cœtu electum Papam, qui, cum cæteris, hoc decretum cardinalis condiderit, qui tanto ioco positus nihil retractarit, Patresque decreti auctores complectatur ; quis non id decretum, cum et omnibus notum sit, et à nemine improbetur, imo ab omnibus supponatur, ut rerum gerendarum optimum fundamentum, intactum ac tutum manere judicet ? Recurrit enim illud : Error cui non resistitur approbatur . Et in fidei quæstionibus maxime tenet illa sententia ; præsertim ubi publice error ille esset editus ; ubi maxima auctoritate ; ubi concilii quoque generalis et Spiritus saucii nomine, iis certe qui loqui debeant, pastoribus ecclesiarum, cardinalibus, doctoribus ; Papæ omnium capiti. Jam vero depromamus concilii œcumenici sacrosanctum nomen et summi Pontificis Sedisque apostolicæ comprobationem et confirmationem, tot tantisque argumentis demonstratam ; quis non indignetur, post trecentos fere annos, illius decreti rejectam auctoritatem ?

Certe non deerant, Martini etiam V temporibus, qui synodo Constantiensi, ut aliis synodis contigerat, obtrectarent. Sed Martinus V apostolica eos auctoritate compressit, « qui scilicet vani capitis ludibria, totius Constantiensis synodi œcumenicæ Patrum sapientiæ ac probitati anteferrent, acuerentque linguas contra hujusmodi synodi decreta. » Hic rogo, quis episcoporum, quis Pontificum Romanorum, quis catholicorum unquam, sine ullo discrimine Patrum Ariminensium sapientiam, probitatem ac decreta laudant, ac non priora proba à posterioribus impiis et nullis secernenda putarit ? Itaque Bellarminus, Binius, alii recentiores, ac privati theologi, qui concilii Constantiensis posteriora duntaxat acta probant, illud concilium partim approbatum, partim improbatum in ipso statim titulo profitentur. At non ita Summi Pontifices, non ita Martinus V ; sed Patres Constantienses eorumque decreta laudat, nullo sessionum temporumque discrimine, quippe qui omnia inter se apta connexaque esse intelligeret ; neque ignoraret priores, quibus interfuisset, æque ac posteriores, quibus electus esset, œcumenici concilii nomine honestatas ; neque valere concilii œcumenici auctoritate electionem suam, nisi quæ huic certam ac necessariam muniissent viam, pari auctoritate constarent. Ac ne id semel fecisse videatur, eodem anno 1422, decrevit, ut Joannes comes Armeniaci determinationi sacri Constantiensis generalis concilii adhærere, illamque ut obedientiæ filius insequi cogeretur.

At anno 1423, cum adesset tempus habendi, ex Constantiensis decreti auctoritate, Papiensis concilii, ad Othonem archiepiscopum Trevirensem hæc scripsit : « Si forte civitas Papiensis, per sacrum Constantiense concilium pro loco hujus futuri concilii deputata, aliquo casu, quod Deus avertat, impediretur, non propterea à tam sacro opere desisteremus. » Simul academia Parisiensis sacerque in ea theologorum cœtus, missis oratoribus, Martinum adhortatur, ut illud concilium Ticini indictum celebraret. Hos ergo Constantiensis synodi studiosissimos, quibus maxime auctoribus sessionum iv et v decreta prodierant, de eximio in Romanam Ecclesiam studio commendavit ; atque hæc rescripsit : « Non est dubitandum, quin plurimum saluti profutura sit hæc sacra synodus, Deo auctore, de proximo celebranda, per sanctam superiorem Constantiensem synodum instituta, ad ordinandam reformationem status ecclesiastici. » Sic laudat absolute Constantiensem sacram synodum, nihil à prioribus posteriora secernens : sic probat reformationem in Constantiensi synodo commendatam, quæ sacræ synodo nunquam plena visa est, nisi in capite et in membris fieret.

Itaque Martinus, ut Constantiensi pareret synodo, Ticinum legatos misit, qui suo nomine sacro generali concilio præsiderent. At, lue grassante, non id sibi tribuit, ut concilium solvat aut transferat : sed ipsa synodus, decreto edito, Papa deinde approbante, « civitatem Papiensem mutat, et loco ipsius, civitatem Senarum pro continuatione ejusdem sacri concilii eligit, atque deputat, » Quod hic obiter notari velim, ad elucidandas controversias Basileæ postea suborturas.

Sane dissimulari non potest, quod ab omnibus scriptoribus est proditum, curiales, ut reformationem, ita etiam synodos, quibus auctoribus fieret, exosas habuisse ; atque ob id, apud pios, gravi fama laborasse : qua macula Martinus ipse non nihil aspersus sit. Itaque ad synodos non satis serio congregatas cunctanter accedebant ; synodusque Senensis statim atque inchoata est, sese ipsa dissolvit. Id tamen ex Constantiensi disciplina institutoque gessit, ut 19 Februarii 1424, decretum ederet, in sessione prima Basileensi recitatum : « Quo decreto, pro loco futuri concilii, justa formam et tenorem decreti Constantiensis, civitas Basileensis, » unanimi Patrum sententia, nominatur.

Sequitur eodem anno Martini V Bulla, quæ dissolutionem Senensis synodi ac designationem Basileensis civitatis, pro futuro concilio, post septennium celebrando, juxta determinationem sacræ Constantiensis synodi, à Senensibus Patribus, seu majore eorum parte factas, apostolica auctoritate confirmat. Nihil quidem promptius confirmabant, quam quod se synodi facile dissolverent ; sed interim ipsi haud levi infamia, nimiis corruptelis Ecclesiæ catholicæ disciplina laborabant.

Expleto septennio, tempus aderat, quo Basileæ ex decretis Constantiensibus et Senensibus, Martino comprobante, generalis synodus haberetur. Eam ergo synodum ex capite Frequens Constantiensis concilii, et ex Senensis decreti auctoritate, Pontifex convocavit ; designatusque est Iulianus Cæsarinus cardinalis, vir hujus aevi et pietate et doctrina maximus, qui sacro conventui præsideret.

His gestis Martinus obiit, electusque est Gabriel Condulmerius, jam supra nominatus, Gregorii XII sororis filius, atque Eugenii IV assumpto nomine in Petri Cathedra collocatus.

Is statim atque creatus est Pontifex, anno scilicet 1431, eumdem Julianum ab antecessore legatum designatum, ejusque jussu cum Bohemis agentem, ac magna tractantem, misit ad synodum. Pontificis mandata notanda sunt ; « Ut expedito negotio Bohemorum, cujus finis expectatur in brevi, tuos gressus dirigas in Basileensem civitatem, et ibi... juxta tibi injuncta et ordinata in concilio Constantiensi, optime provideas. » Adeo sancta et inconcussa synodi Constantiensis habebatur auctoritas, ex qua tum omnia gererentur.

Hanc Julianus Bullam accepit, Basileam venit, atque Eugenii IV repetitis mandatis synodum inchoavit die 19 Julii anno eodem 1431 ; concilii Constantiensis Eugenii nomine auctoritatem agnovit, decreta executus est. Sed nos res Basileæ gestas alio ex principio ordiemur. Hic quidem observabimus, Constantiensis synodi intactam et florentem manere auctoritatem ; ut ejus profecto synodi » quæ tetrum schisma extinxerit, Sedis apostolicæ majestatem schismate deformatam in integrum restituerit, et contra hæreticos asseruerit, fœdas hæreses profligarit, reformationem ecclesiasticæ disciplinæ et necessariam declararit, et ex parte delibarit, et ut postea fieret, nisi mens hominum læva obstitisset, certa fundamenta jecerit Quæ cum ad asserendam synodi Constantiensis auctoritatem plene sufficiant, tamen rerum subsequentium series, tot eam in rem acta, atque etiam ad sessionum iv et v decreta firmanda congeret, ut si quis de synodi Constantiensis auctoritate dubitare possit, is profecto in meridiana luce caligare ac cæcutire velle videatur.

Chapter 195 of 396