Caput XXX. Ecclesiæ catholicæ auctoritas multis casibus Ecclesiæ Romanæ laborantis auctoritatem supplet : primum exemplum, sæculi decimi invasores
Ecclesiæ catholicæ auctoritas multis casibus Ecclesiæ Romanæ laborantis auctoritatem supplet : primum exemplum, sæculi decimi invasores.
Operæ pretium erit considerare attentius ut Ecclesiæ catholicæ auctoritas laborantem ac periclitantem adjuvent Romanam Ecclesiam, simulque, seipsam omni Romanorum Pontificum auxilio destitutam, sancti Spiritus fulta præsidio sustentarit. Primum igitur tantisper redire in memoriam volumus sæculi decimi infamiam ; quo sæculo per septuaginta fere annos flagitiosissimi invasores Petri cathedram occuparunt ; postquam scilicet imperatoria concidit auctoritas, Romæque omnia per vim ac libidinem gerebantur.
Ac Baronius quidem de his invasoribus sic agit, ut Sedes apostolica vacasse videatur : eos enim appellat non modo « abortivos, monstra, Sedisque apostolicæ inquinatores1 ; » verum etiam, quod aperte ad nullitatem pertineat, « invasores, intrusos, illegitimos, nullo pacto legitimos, ac nomine tenus Pontifices, Pontificis nomen usurpantes, pseudopontifices, qui non sint nisi ad consignanda tempora in catalogo Romanorum Pontificum scripti. » Neque tantum ait per vim ac metum in Petri cathedram violenter immissos ; sed etiam aliis causis cassos nullosque, Joannem XI ac XII2 vix puberes : illum etiam spurium ac Sergii jam tum Papæ filium ac postea successorem ; quo nihil magis canones abominantur ; « cui non ætas, non natalitia, non legitima suffragaretur electio ; qui nonnisi nomen Pontificis malis usurpatum artibus retineret.3 » Tales interim Pontifices ad multos annos sacrilegum pontificatum prorogabant. Joannes certe X, quo nullius fuit flagitiosior electio, atque administratio tetrior, ad octodecim fere annos. Quorum temporibus non presbyteri, non diaconi, sed foedissima scoria sacrosanctam potestatem [220] administrabant ; qui denique haud scio, an majore flagitio non pellerentur quam intruderentur.
Hos ergo adeo nullos Baronius existimare videtur,4 ut eo referat illud Actorum ,5 quod ægros umbra Petri ab infirmitatibus liberaret : ut profecto habeantur, non pro veri Petri successoribus, qui ejus dignitatem, sed pro invasoribus, qui ejus umbram tantum ac speciem gererent.
Hinc idem Baronius sedem Petri solis instar ac lunæ perfectam, tamen confitentur e clipses esse passam : neque debere nos, « nimis rigide in apostolica Sede majora requirere, quam quæ in symbolicis signis6 fuerint divinitus demonstrata.7 »
Hæc igitur vacasse Sedem demonstrare videntur sub his propudiosissimis invasoribus. Addit tamen Baronius accedente consensu cleri toleratos,8 ne Ecclesia schismate scinderetur ; quosdam novis comitiis electos, atque hinc pro legitimis Pontificibus cultos : quod non ita contigisset, « nisi de facta, inquit, postea legitima electione constitisset. »
Nos nulla ejusmodi nova comitia legimus ; nullas electiones novas ; neque consensus cleri Romani quidquam hic juvat, cum ipse clerus nihil sani aut corruptus cogitaret, aut oppressus agere posset. Id quidem certum est, qui sedem Petri tenere viderentur, eos per totam Ecclesiam agnitos atque observatos fuisse ; nempe quod Ecclesia catholica præstabilius judicaret, pravum caput habere, quam nullum.
Hinc igitur illis Pontificibus certior affulget auctoritas ex consensu catholicæ Ecclesiæ eos agnoscentis, quæ sancti Spiritus auctoritas est. Hæc auctoritas Ecclesiæ Romanæ Ecclesiarum matri succumbat, cum nihil opis afferre posset ipsa sibi . Hac Ecclesiæ catholicæ auctoritate suppleta sunt, quæ talium Pontificum electioni et administrationi deerant. Hujus auctoritatis [221] plenitudine factum est, ne quæcumque fierent, hoc defectu cassa conciderent. Est ergo Ecclesiæ catholicæ plenissima ac suprema et universalis auctoritas, qua quæcumque deficiant, etiam in Ecclesia Romana, suppleantur.
Footnotes
-
Bar., an. 912, tom X, p . 679, et toto hoc tomo, pass. ↩
-
Joannes XI viginti quinque annos natus, Joannes XII vix decem et octo Sedem apostolicam invaserunt. ↩
-
Ibid., an. 933, p. 707. ↩
-
Bar., loco sup. cit. ↩
-
Act., v, 15. ↩
-
Hæc ut intelligantur, sciendum est Baronium ad Sedem apostolicam accommodare illam Davidis prophetiam : « Sedes ejus sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in æternum. » Ps. lxxxviii. « Ea sidera, inquit Baronius, interdum obice nubium minus lucent, et eclipsibus intercurrentibus redduntur obscura… Non ergo adeo mirandum homines peccatores in Sede apostolica sedisse. » (Edit. Leroy.) ↩
-
Bar., an. 897, p . 641. ↩
-
Ibid., an. 897, p. 640 . ↩
Chapter 317 of 396