Skip to the text

Caput XXXI. Alia exempla ; turbæ sub Sergio III, ordinationum Formosi Papæ gratia. Auxilii presbyteri locus : aliæ turbæ sub Joanne XII : turbæ graviores, atque incertior status…

Alia exempla ; turbæ sub Sergio III, ordinationum Formosi Papæ gratia. Auxilii presbyteri locus : aliæ turbæ sub Joanne XII : turbæ graviores, atque incertior status in diuturno schismate inter Urbanum VI et Clementem VII.

Majore perturbatione res erant Stephani VII et Sergii III temporibus, anno Christi 897 et 908. Hi enim præterquam quod per vim intrusi sunt, ad malorum cumulum multa insuper addiderunt. Hinc illa in Formosum papam atrox sententia, quod à Portuensi episcopatu in Sedem apostolicam translatus esset. Tunc ejus cadaver projectum in Tiberim à Stephano VII ; et quanquam Stephani acta Joannes IX resciderat, Sergius tamen III episcopos omnes à Formoso ordinatos, item presbyteros, sive ab illis episcopis, sive ab ipso Formoso ordinatos, aut abjiciebat, aut de novo ordinabat. Quo tempore ordinationes, exordinationes ac superordinationes1 contigerunt eæ, quas Auxilius eorum temporum egregius presbyter deploravit.2

Is igitur propter Formosi causam, cum à Sergio III exordinatus esset, in ministerio stetit ; aliisque eadem causa dejectis, ut starent, auctor fuit, ea vel maxime causa, quod si omnis ordinatio à Formoso profecta cassa esset, Italiæ regiones longe latèque « jam circiter viginti annos absque christiana religione, absque sacerdotio, » absque sacramentis vixerint.3

His aliisque de causis jussus à Sergio sub excommunicationis pœna sacerdotali ministerio abstinere, edito libro de Sacris ordinationibus, ac postea dialogo, qui inscribitur : Infensor et [222] De fensor ; respondit, quod pastoribus injusta jubentibus obediendum non esset ; quod excommunicatio ejus rei causa lata nulla haberetur4 ; quod aliud sunt « pontificales sedes, aliud præsidentes ; quod honor et dignitas uniuscujusque sedis venerabiliter observanda sunt : præsidentes autem si deviaverint, per devia sequendi non sunt, hoc est, si contra fidem vel catholicam religionem agere coeperint.5 » En quod Romano Pontifici exprobaret. Addebat non observandam excommunicationem eam, quæ ad committendum facinus pertineret. Usque adeo fieri potest, ut quis ad facinus à Romano Pontifice etiam sub excommunicationis pœna adigatur. Concludebat vero sic, suo et sociorum suorum nomine : « Ideoque in sacro ordine, quo consecrati sumus permanentes, præstolamur universalis concilii æquissimum examen.6 » Quin etiam illud concilium non à Pontifice , qui omnia conturbaret, sed ab imperatore expectabat. Adeo in Ecclesia Romana intestinis discordiis laborante, nihil erat opis : ac dum synodus, consentientibus episcopis, cogeretur, ipse à Sergio habitus communionis expers, Ecclesiæ catholicæ, eique connexæ Romanæ Ecclesiæ ac Sedis apostolicæ communione gaudebat.

Auxilium presbyterum Sigebertus primum,7 atque ipse Baronius honorifice memoravit.8 Et Baronius quidem ait, hæc quæ Auxilius deploravit, « perpetrata ab invasoribus et intrusis in apostolicam Sedem, Pontificis nomen usurpantibus. » Verum Auxilius non ita se tuetur, neque respondet Sergium illegitimum Pontificem à se impune contemni ; sed recurrit ad ea quæ veris Pontificibus prava jubentibus obtemperari vetarent. Quo certum omnino est, adversus Pontificem pro vero ac legitimo habitum, sed potestate in Ecclesiæ perniciem usum, universalis synodi opem imploratam, cum nullum aliud præsidium superesset.

At enim, inquies, extraordinaria hæc, neque in exemplum trahenda : quæ nos ultro confitemur. Illud autem volumus : gravissimos, divino judicio, multos incidisse casus, quibus Ecclesiæ [223] Romanæ oppressæ ac laboranti nihil præsidii, nisi in Ecclesiæ catholicæ toto orbe diffusae auctoritate superesset.

Ac fateamur necesse est talia contigisse cum Joannes XII, flagitiosissimas pontifex, ab Othone I imperatore, concilio congregato, depositus est, et Leo VIII huic substitutus.9 Baronio facile concedimus illegitimum illud fuisse judicium . Interim pars orbis maxima, Joannem ejusque successorem aversabatur ; Leoni ejusque successoribus adhærebat. Bona profecto fide, sub incerto, imo nullo Pontifice, haud minus Christo ejusque Ecclesiæ conjuncti vivebant.

Quæ mala Ecclesiæ incubuere gravius in illo longo schismate inter Urbanum VI et Clementem VII, eorumque successores. Quo in schismate, ubi locorum esset Sedes apostolica per quadraginta annos multi viri boni sanctique nesciebant, nullusque sedebat Romanus Pontifex, si quidem illud Bellarmini valet ; Pontifex dubius, pontifex nullus. Quibus turbis Sedes apostolica non nisi auctoritate Ecclesiæ catholicæ, ultro in Pisanam synodum confluentis, emergere potuit. Atque interim Christus hæc duo demonstravit : primum, Ecclesiam Romanam occulto judicio in ea incommoda turbasque labi posse, unde se ipsa extricare non possit, et ab Ecclesiæ catholicæ auctoritate pendeat : tum illud, sub dubio ac fluctuante, imo sub nullo ac falso Pontifice, certam remanere, longo etiam tempore, Ecclesiæ catholicæ, non modo unitatem, sed eliam auctoritatem, qua rebus necessariis consulatur.

Footnotes

  1. Id est, ordinationes irritæ et ordinationes iteratæ. ↩

  2. Vid. lib. Auxil., de Sacris ordin., tom. XVII Bibl. Patr., p. 4 et seq. ↩

  3. Ibid., cap. xxvii, p. 9. ↩

  4. Vid. lib. Auxil., de Sacr. ordin., cap. xxxiv, tom. XVII Bibl. Patr., p. 10. ↩

  5. Id., Dial. ad Leon. Nol. episc., c. xviii ; ibid., p. 17. ↩

  6. Ibid., c. XL, p . 10 ; Dia !., c. xxx, xxxi, p. 21. ↩

  7. Sigeb., de Scrip. eccles., c. cxii. ↩

  8. Bar., ann. 908, p. 667, 668. ↩

  9. Vid. Bar., ad an. 863 et seq. ↩

Chapter 318 of 396