Caput XXXII. Ex his ostenditur, etsi quis Romanus Pontifex falsa definiat, catholicam tamen Ecclesiam Sedemque apostolicam manere suo condere constitutam
Ex his ostenditur, etsi quis Romanus Pontifex falsa definiat, catholicam tamen Ecclesiam Sedemque apostolicam manere suo condere constitutam.
His convincuntur ii qui Ecclesiam catholicam statim interituram putant, si quis Romanus Pontifex falsa definiat : tanquam una ea res sit, quam Ecclesiæ catholicæ auctoritas supplere non possit. Atqui alia quæ memoravimus, cogitanda erant. Nempe [224] certum est Romanum Pontificem à Deo esse positum, qui catholicæ societatis communionisque esset vinculum. Stat semper invictum illud Optati de Romano Pontifice : « Cum quo nobis totus orbis in una communionis societate concordat1 ; » et illud Hieronymi ad Damasum : « Qui tecum non colligit, spargit2 ; » et illud Cypriani, illud Ambrosii, illud omnium, ut cum episcopo Romano, id est cum Ecclesia catholica communicemus . Atque hinc etiam valet illud, absque Romano Pontifice non colligi synodos3 : quippe quo duce Ecclesiæ uniri conjungique debeant. Hæc à Christo instituta, hæc in ævum duratura sunt. Neque eo secius, Deo permittente, ea interdum eveniunt, quibus viri boni sanctique, pontificiæ communionis exsortes manere debeant, ut Auxilio presbytero contigisse vidimus,4 ne fateri cogeretur , cessasse in Italia per viginti annos legitimum sacerdotium legitimamque sacrorum administrationem. Quid in illo schismate, cum inter duos tresve pontifices, viri boni, ipsaque Ecclesia fluctuaret, et à duobus delusa, ab utriusque se obedientia subtraheret ? An abrupta erat illa tessera christianæ fraternitatis in Romani Pontificis communione à Christo constituta ? Absit. Ad eam enim in integrum resarciendam votis omnibus anhelabant, Romano Pontifici , si non actu ac reipsa, tamen animo, affectu, voluntate conjungebantur . Interim Ecclesiæ catholicæ, quod sæpe dicendum est, eique connexæ Sedis apostolicæ communione gaudebant ; et cum omnino synodo opus esset, Romani Pontificis ad eam colligendam officium . Ecclesiæ catholicæ, hoc est, Spiritus sancti supplevit auctoritas. An ergo officium confirmandi in fide fratres, si casus occurrat, eadem Ecclesia supplere non possit ? Absit. Certe infandi illius ac diuturnissimi schismatis tempore, fœdæ hæreses, Viclefi, Hussique tota Ecclesia vulgabantur ; quibus interim certa Ecclesiæ catholicæ auctoritas resistebat : adversùsque eos multa sunt edita ejusdem Ecclesiæ decreta gravissima , quibus catholici Amabantur, hæretici profligabantur . Quin ipsi hæretici nihilo secius in Sedis apostolicæ Ecclesiæque Romanæ [225] verba fidemque adacti sunt, et ad illam petram æque allisi, ac si Romana Sedes suo præside frueretur. Nec mirum ; neque enim Romana Sedes aut fides in vacatione interit, neque interitura est, etiam si graviora ac diuturniora impedimenta contigerint. Cur ergo eo magis aut Sedes apostolica aut catholica Ecclesia collabatur, si quis Romanus Pontifex falsa definiat ? Nempe in uno hoc casu deficiet Ecclesiæ, ille à Christo datus, ut in ea maneret Spiritus ? Nulla erit super, quæ succurrat, aut synodum colligat, auctoritas ? Quid si Romanus Pontifex hæresim non jam definitione sanciat, sed tamen prædicet ? Quid si sit aperte jam obstinatèque hæreticus ? quid si simoniacus ? quid si schismaticus ? quid si contumaciæ nomine merito deponendus ? quid si bonos viros à sua communione depellat ? quid si mente captus ? quid si detentus ? quid si ea tam multa contingant, propter quæ ei necessario obsistatur ? Hæc enim partim evenisse, partim evenire potuisse omnes confitentur. Quid dicam de Marcellino, quem thurificasse multi crediderunt ? Quid de illa, quam adversus eum collectam memorant, Sinuessanâ synodo trecentorum episcoporum5 ? Faisane, an vera sit, nihil hic nostra refert. Veram certe esse ipsa rei summa defendit Baronius6 : veram eam esse plerique canonistæ per trecentos annos existimarunt ; eoque exemplo pro certo habuerunt, quibusdam in causis synodum ultro convenire posse, non quidem ad judicandum, sed ad convincendum atque increpandum Romanum Pontificem, ut saltem pudore victus abdicare cogatur. At enim, inquiunt, causæ eæ sunt necessariæ cur synodus fiat, eliam invito Romano Pontifice : tanquam ulla causa magis necessaria sit, quam læsæ fidei ; aut adversus Romanum Pontificem valeat Ecclesia, si hæresim prædicant, inermis vero atque omni præsidio destituta jacent, si certas formulas ac solemnitates adhibeat : quo quid absurdius ? Et tamen quandoquidem in eo causa stat, jam exempla afferenda sunt, atque infirmiores animi ipsa experientia continuandi, ne quid fidei metuant, si quis Romanus Pontifex, quod absit, officio desit. [226]
Footnotes
Chapter 319 of 396