Skip to the text

Caput XXXIII. Lapsus Romanorum Pontificum nihil Ecclesiæ, nihil fidei, nihil Sedi apostolicæ nocuerunt : Liberius ordine temporum primus recedetur

Lapsus Romanorum Pontificum nihil Ecclesiæ, nihil fidei, nihil Sedi apostolicæ nocuerunt : Liberius ordine temporum primus recedetur.

Hic necessariò repetendi sunt Romanorum Pontificum in causis fidei pertractandis, non modo cunctationes periculosæ interdum, sed etiam lapsus.1 Etsi enim animus refugit commemorare ea quibus imbecilles animi commoveri soleant ; tamen hæc me spes sustentat, fidei omnia profutura, cum evidens futurum sit, Romanis quoque Pontificibus, in injuncto officio continuandi fratres deficientibus, tamen illud officium haud minus postea viguisse, haud minus immotam perstitisse Ecclesiam catholicam, eique conjunctam Sedem apostolicam ac Romanam fidem.

Hic primo loco occurrit Liberius.2 Neque vero animus est [227] tractare quæstionem de Sirmiensibus formulis : qua in controversia doctissimi quique dubitare se potius, quam certi aliquid tenere se fateantur- Nos in eam sententiam propendemus, ut Liberius ei formulæ subscripserit, quæ esset omnium maxime innocua. Hæc interim certa sunt ; pessime fecisse Liberium, qui cum Arianorum artes fraudesque nosset, ei fidei subscriberet, qua Christus consubstantialis ejusdemque cum Patre substantiæ taceretur.3 Illud enim erat initæ cum hæreticis consensionis indicium ac tessera ; atque adeo per Liberii subscriptionem Ariani id obtinebant, quo Nicænam infringerent et infamarent fidem. Quare Liberius nec ipse dubitavit, datis fœdissimis ac miserabilibus litteris , cum omnibus Arianis communicare, atque à sua et Ecclesiæ Romanæ communione segregare Athanasium, cum quo communicasse pars ecclesiasticæ atque catholicæ communionis habebatur.4 Hæc à Liberio perpetrata, satis amplam causam dederunt , cur ei hæc agenti anathema ab Hilario diceretur , et cur ille ab Hieronymo et aliis in hæresim subscripsisse memoraretur.5 Quo etiam factum est, ut à Romanis haud aliter reciperetur, quam ut qui fidem prodidisset, ac se Ariana communione maculasset, hæreticisque per omnia communicasset, excepta rebaptizationis infamiâ,6 ut in vitis Romanorum Pontificum diserte scriptum legimus.7

Neque omittendum illud, quod est gravissimum, Liberium postquam Arianorum communione pollutus Romam rediit, à maxima cleri et populi Romani parte rejectum ; sanctam Damasum gravissimum ea tempestate Ecclesiæ Romanæ presbyterum ; ac postea Liberii successorem præ cæteris ab ejus communione abhorruisse, ac Felici in ejus exulantis locum substituto adhaesisse ; quod hic vice versa, catholicam Ecclesiam contra Constantium tueretur. Hinc « ab eo die, quo scilicet Liberius in urbem ingressus est, fuisse persecutionem maximam in clero, ita ut [228] intra Ecclesiam presbyteri et clerici complures necarentur, et martyrio coronarentur.8 » Hæc in vitis Romanorum Pontificum scripta recipit Baronius9 ; quibus profecto rebus Liberius non confirmabat, quam potius omni ope infringebat fidem. Nunc quid ad hæc respondeant audiamus.

Footnotes

  1. Non pauci doctrinæ cleri gallicani aliunde maxime addicti, ipsi præjudicium inferri putant, si momentis hujusmodi parum solidis fulciatur. Ita imprimis Honoratus Tournely, qui postquam varia exempla, sepositis prejudiciis, severe examinavit, concludit ea non esse ad statum controversiæ idonea et accommodata. Vide tract. de Ecclesia, quæst. v, art. iii, tom. II, pag. 183 et seq. Hinc multi mirantur illustrissimum Bossuetium hic tot errorum exempla congessisse, postquam ipse dixerat : « Que contre la coutume de tous leurs prédécesseurs, un ou deux souverains Pontifes, ou par violence, ou par surprise, n'aient pas assez constamment soutenu, ou assez pleinement expliqué la doctrine de la foi : consultés de toute la terre, et répondant durant tant de siècles à toutes sortes de questions de doctrine, de discipline, de cérémonies, qu'une seule de leurs réponses se trouve notée par la souveraine rigueur d'un concile œcuménique : ces fautes particulières n'ont pu faire aucune impression dans la chaire de saint Pierre. Un vaisseau qui fend les eaux n'y laisse pas moins de vestiges de son passage. » Serm. sur l'unité de l'Eglise ; sup., tom. XI, p. 596. Igitur conjicere merito possumus ipsum ea deleturum fuisse, si ultimam manum operi admovisset. (Edit, Versal.) ↩

  2. Eruditissimi inter catholicos hodie stant pro omnimoda innocentia Liberii, et quidem argumentis haudquaquam contemnendis. Vide Dissert. critique et historique sur le pape Libère, dans laquelle on fait voir qu'il n'est jamais tombé ; par l'abbé Corgne , Paris , 1736 : et multo fusius, Commentar. critico-histor. de sancto Liberio papa, à P. Stillingo, inter Acta Sanctorum septembris ad diem 23 ; tom. VI, p. 572. Illud interea constat, multa hic afferri adjuncta » aut plane incerta, aut omnino supposita ; et plura taceri, quae minime omitti debuissent. Certè vix intelligo quomodo ea cohæreant cum iis quæ ipse illustrissimus auctor dixit, IIe Instruct. sur les promesses de l'Eglise, n. 105 et 106 ; sup. tom. XVII, pag. 217 et 218. Cæterum ex Diario D. Ledieu, colligitur voluisse Bossuetium ea delere, quæ hic scripsit de Liberio, tanquam ad suum scopum non satu pertinentia. Vid. Hist., de Bossuet. Pièces justificatives du liv. vi. (Edit. Versal.) ↩

  3. Vide Baron., tom III, ann. 357, n. 30. ↩

  4. Ep. Liber, vii, viii, ix, x ; tom. II Conc., col. 751 et seq. ↩

  5. Hilar. frag. vi, col. 1337, ed. Bened. Vid. Hieron., in Chron., et de Script. Eccles. ↩

  6. Hic annotât Binius « Arianos nondum rebaptizasse catholicos ad se deficientes, et ea verba ab aliquo fuisse addita ; » quod verisimile est. (Edit. Paris.) ↩

  7. Vit. Liber. pap., tom II Conc., col. 740 . ↩

  8. Vit. Felix. II, tom. II Conc. , col. 843. ↩

  9. Baron., tom. III, an. 357, n. 45, 46, p. 713, 714. ↩

Chapter 320 of 396