Caput XXXIV. Adversariorum effugia prœcluduntur : nostra argumenta firmantur
Adversariorum effugia prœcluduntur : nostra argumenta firmantur.
Primum quidem aiunt, ad hæc misera et infanda vi adactum Liberium, tædio scilicet victum exilii, ut scribit Hieronymus . Id ipsius Liberii, quæ supersunt miserabiles testantur litteræ : satis enim constat, etsi districtos gladios non legimus, tamen intentatos necis metus. Sed nihil magis infregit Liberium, quam prava cupido tantæ recuperandae Sedis, quod etiam Baronius confitetur, verèque memoravit eam fuisse Dalilam, quæ hunc Samsonem corruperit.1 Utcumque est, si verba Christi dicentis : « Rogavi pro te, » omnino eo pertinent, ut Petri successor nusquam fidei desit, nusquam officio continuandi fratres ; Liberium haud minus ab ipso metu tutum esse oportebat, quam à cæteris pravis cupiditatibus. Quis enim non videat, id promisisse Petro Christum, ne ulla animi infirmitate vinceretur ? Quo loco si metum excipimus, nimium stulte in re tanta ludimus. Atque hoc animi robur ad Petri successores manasse oporteat, siquidem omnes eos promissionis ejus hæredes esse constet . Tum et illud quærimus, si hæc Liberius non metu, sed vel imperitia, vel alia prava cupiditate fecisset ; an ideo cessuri erant Eusebius et Damasus ac Romana Ecclesia ? Imo tanto amplius restitissent . Fateamur ergo Romanam fidem, Romanam Ecclesiam, non modo adversus metum, sed adversus omnem aliam cupiditatem potuisse consistere. Denique si vel maxime metum causari placet, [229] quid fiet Liberio, non jam metuenti ac persecutionem passo, sed ultro persequenti fratres, ut ad impiam communionem cogerentur ; et quæcumque adversus catholicam fidem gesta erant, etiam concitatâ persecutione firmanti. Alia profecto quærenda sunt, quibus Liberius excusetur.
Hic ergo Bellarminus ac Baronius omni ope contendunt,2 ne Liberius hæresi subscripsisse videatur. Quo operæ pretio ; cum saltem sit certum subscriptam ab eo, probatamque formulam qua fides Nicæna taceretur ? At enim , inquiunt, Hilarius quoque hanc probavit formulam ; probavit vero tanquam omnino integram ac perfectam ? an potius id egit, ut qui ea uterentur, eos alliceret ad catholicam fidem, à qua non penitus abhorrere viderentur ? Cæterum ut à veris orthodoxis ac fidei Nicænæ defensoribus subscriberetur his formulis, quibus fides Nicæna taceretur, non probavit Hilarius : non probavit ut eo silentio et episcopatus redimeretur, et pax cum perfidis iniretur ; id, inquam, Hilarius neque probavit, neque fecit. At id nemo dubitat fecisse Liberium.
Aliud est, inquiunt, tacere, aliud negare. Non profecto aliud est, cum ad eum articulum devenitur, ut tacere negare sit. Neque enim quidquam aliud Ariani volebant, quam ut fidem Nicænam tacendo subruerent ; eòque deducta res erat inter catholicos et hæreticos, ut utrimque contenderetur ; ab illis, ne fides Nicæna silentio premeretur ; ab his, ut ipso silentio tolleretur ; neque id Liberius, aut quisquam ignorabat. Quo tempore tacere, aperte negare est. Neque enim frustra Christus dixit : « Qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet.3 » At qui sciens tacet, cum professionem res postulat, profecto erubescit, imo etiam negat : unde quod apud Lucam legitur ; « Qui me erubuerit, » legitur apud Matthæum ; « Qui me negaverit.4 » Negavit ergo Liberius, dum tacuit id, quod tum vel maxime oportebat confiteri eum ; in agone ipso scilicet, in ipso martyrii, hoc est, testimonii articulo constitutum. Quo in articulo constitutus, dum pudendo silentio Sedem apostolicam redimit, nempe quantum in ipso est, omnes docet patere communionem cum [230] cathedrâ Petri, iis qui Nicænam tacerent fidem. Neque id tantum ; sed etiam negari iis, qui illam tuerentur : cum non alia causa Ariani Athanasium à communione Liberii segregatum vellent . Neque in his cogitandum est, quid subtiliter dici possit, sed ipsius rei summa, quid faciat in hominum animis. Neque etiam est quod dicant vituperari à se Liberii factum, defendi fidem quam intus haberet. Nos profecto ipsum recte sensisse, et contra id quod sentiret scripsisse et fecisse intelligimus, et ideo fidei defuisse ; et talia facta ad ipsam fidei confessionem pertinere, nec ipse Baronius negaverit.
Cæterum, id si putant promissioni Christi tutandæ satis esse, ut Romanus Pontifex intus recte credat, quidquid profiteatur, amplam nobis januam aperiunt. Ecce enim dicemus Romanum Pontificem bene intus sentientem, prava tamen aliqua cupiditate seductum, adversus fidem suam pronuntiaturum. Id si non sufficit tutandæ Christi pollicitationi, ne his excusent Liberium : sin autem sufficit, en casus quo Pontifex, ipsis fatentibus, salva pollicitatione Christi, falsa definiat.
Has quidem cavillationes sat scio viros graves et æquos facile contempturos ; et tamen adversarii ad hæc minuta et futilia, sua subtilitate nos redigunt.
Placet eliam illud quærere ; per eam temporum necessitudinem, an Romano Pontifici Arianorum societate polluto, communicari oporteret ? At non illud Damasus, non Eusebius, non alii catholici sentiebant : hoc enim ipsum erat, seque et Ecclesiam catholicam Arianorum communione maculare . An forte per eam temporum intercapedinem, Liberius cessavit esse Romanus Pontifex ? Quid ita ? hæreticus scilicet, atque ipso facto depositus : id enim videtur significare Baronius.5 Atque ipse Baronius, Bellarminus, et alii id vel maxime agunt, ne hæreticus fuisse videatur. An igitur alias, præter expressam, ut aiunt, hæresim, causas admittimus, propter quas Romanus Pontifex cassus sit ? Hæc si volunt, ab alio ducentur in aliud, neque eis quidquam erit integrum. Tum si in eo res vertitur, ut Romanus Pontifex ideo errare non possit, quod statim atque erraverit desinat esse [231] Pontifex, quid vetat nos quoque in eam arcem confugere ? Certe et id nobis profiteri licet ; à Romano quidem Pontifice falsa judicari ac determinari posse ; sed eum confestim non esse Pontificem. Si hoc dicto tuti sumus, vicimus : at si quid ulterius à nobis exigunt, in Liberii lapsu, quo ipsi confugient ? Fortasse ad illud, ista qualiacumque sunt, brevissimo temporis intervallo transacta esse. At profecto durarunt septem ad minus menses. An vero contendent Christi promissionem vel ad certa quædam momenta vacillasse ? Denique alia memoramus, quæ non ea celeritate effluxisse constet. Verum, utcumque est, certe illud tenemus, cum dicitur Petri fides, Romana fides. Sedesque apostolica perire non posse, Romano Pontifici deberi obedientiam, cum Romano Pontifice à quocumque catholico communicari oportere : hæc summa ipsa valere et æstimari, non ad minutias redigenda. Omnino enim deficiente Liberio, Petri fides stetit : fides stetit Sylvestri, Marci, Julii, aliorumque Romanorum Pontificum, qui Liberium præcesserant . Hæc enim fides Romanos presbyteros sustentabat, quemadmodum ipse testabatur Eusebius,6 à se teneri fidem, quam à beato Julio ordinatus suscepisset . Neque Sedes apostolica, neque Ecclesia Romana concidit ; neque casura erat, si etiam Liberius pejora moliretur ; et cum ab eo abstinerent, haud minus Ecclesiæ catholicæ Sedisque apostolicæ fovebantur sinu ; Romanoque Pontifici tanto impensius adhærebant, quanto magis eum orthodoxum vellent.
Footnotes
Chapter 321 of 396