Caput XXXV. Sanctus Zozimus Cœlestii Pelagiani confessionem aperte hæreticam probat : ejus epistola ad africanos episcopos : sancti Augustini loci
Sanctus Zozimus Cœlestii Pelagiani confessionem aperte hæreticam probat : ejus epistola ad africanos episcopos : sancti Augustini loci.
De sancto Zozimo papa sancti Innocentii successore, sanctus Augustinus hæc scripsit1 ; Cœlestium ab Africanis condemnatum, ad eum edidisse libellum fidei, in quo hæc inerant : « Quod peccatum Adæ ipsi soli obfuerit, et non generi humano : quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante [232] transgressionem. » Et illud : « In remissionem peccatorum baptizandos infantes non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare videamur, quod longe à catholico sensu alienum est ; quia peccatum non cum homine nascitur,2 etc. » Apertissima hæresis, nulla verborum ambiguitate prodita, quod etiam Augustinus agnoscit. Sane Cælestius in fine professionis hæc apposuit : « Si forte, ut hominibus, quispiam ignorantiæ error obrepsit, vestra sententia corrigatur.3 » Atque interpellatus à Zozimo de Innocentii litteris : « se omnia, quæ Sedes illa damnaret, damnaturum esse promisit.4 » His igitur auditis, refert Augustinus à sancto Zozimo Cælestii libellum catholicum dictum esse,5 in quo tam apertæ hæreses legebantur.6
Non tamen Cælestius ab excommunicatione solutus scriptumque est in Africam, atque ad duos menses dilata res, quoad inde rescriberetur.7
In Zozimi epistola8 ; episcopi africani præcipitantiæ arguuntur, quod Lazaro et Heroti viris levissimis ac nefariis de Cælestio nimium credidissent. Hic placet excusari ea, quibus de africanis Patribus, deque Lazaro et Herote viris sanctissimis, optimo Pontifici impositum est. Non equidem scio quo modo id excusari possit, quod de fide Caelestii scribit : « Censuimus innotescere [233] Sanctitati Vestræ, super absoluta Cælestii fide nostrum examen,9 » Ac paulo post de Cælestii accusatoribus : « Quare intra secundum mensem aut veniant, qui præsentem redarguant aliter sentire quam libellis et confessione contexuit, aut nihil, post hæc tam aperta et manifesta quæ protulit dubii Vestra Sanctitas resedisse cognoscat.10 »
Res igitur examine et judicio Zozimi eo redacta erat, ut fides à Caelestio exposita integra et catholica procul dubio haberetur ; illud quærendum superesset, an probari posset eum aliter quam libello dixerat docuisse ? Sic nihil deerat quominus absolutum completumque esset de dogmate judicium, resque omnino deducta ad facti quæstionem.
Itaque Facundus, Hermianensis episcopus huic ævo proximus memorat,11 « beatum Zozimum apostolicæ Sedis antistitem, contra sancti Innocentii decessoris sui sententiam, fidem ipsius Pelagii, ejusque complicis Cælestii tanquam veram et catholicam laudantem, insuper Africanos culpantem episcopos, quod ab illis hæretici crederentur ; » non quod Zozimus speciatim « præceperit credi oportere, sine ullo vitio peccati originalis hominem nasci : » id enim ab eo factum speciatim Augustinus negat12 ; sed quod approbavit ut catholicam eam Cælestii confessionem, in qua illa hæresis perspicue continetur. Neque mirum est Zozimum, datis paulo post ad eosdem Africanos litteris,13 favisse Pelagio, qui sententiam suam miris verborum ambagibus involverat. Id mirum Cælestii approbatam fidem, qui manifestissimas hæreses admisisset .
Neque enim usus erat ullis verborum involucris, sed plane nitidèque rem elocutus est, atque omnino, ut ait ipse Zozimus,14 quid de fide sentiret evidenter expressit.
Sane Augustinus qua erat modestia et charitate, excusat Zozimum. Quod enim in fine libelli Caelestius instrui se velle professus est, ea occasione Augustinus sic scribit : « Voluntas emendationis, inquit, non falsitas dogmatis approbata est, et propterea [234] libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc catholicæ mentis est15 » velle corrigi si errasset. Rectum etiam illud, quod Cælestius sancti Innocentii susceperat litteras, quibus, si sincero animo crederet, facile, ut idem Augustinus ait,16 omnia sua errata respueret . Itaque sic Zozimi acta interpretatur, ut Cœlestium levibus fomentis perductum ad sanitatem vellet. Quæ tamen profecto efficere non debebant, ut ejus fides tam claro judicio probaretur.
Patres vero africani ita responderunt : « Non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus, quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire fatebatur ; sed aperte eum debere anathematizare, quæ in suo libello prava posuerat ; ne, si id non fecisset, multi parum intelligentes, magis in libello ejus illa fidei venena à Sede apostolica crederent approbata, propterea quod ab illa dictum erat, eum libellum esse catholicum, quam emendata, propter illud, quod se Papæ Innocentii litteris consentire ipse responderat.17 »
Hæc sane non absolvunt Zozimum ; sed docent qua modestia ac reverentia docendi sunt Romani Pontifices, etiam cum sanctos gravesque episcopos immerito et aspere objurgant, ac mala non malo animo faciunt : qua Zozimus benignitate atque admonitione correctus, Caelestium ac Pelagium toto orbe damnavit.
Interim prima illa Zozimi sententia et episcopale judicium, etiam si Pelagium ac Cælestium obduratos hæreticos, pejores non facerent, quis dubitet infirmos his moveri potuisse ? Certe id effecit, ut hæretici Romanos clericos arguerent, tanquam eos, « qui, jussionis terrore perculsi, non erubuerint prævaricationis crimen admittere, contra priorem sententiam suam, qua catholico dogmati adfuerant.18 » Qua oratione, presso licet nomine, Papam ipsum, qui fidem Cælestii approbasset, facile designabant.
Memorabile vero est, id quod respondet Augustinus : « Sed si, quod absit, ita tunc (post acceptas scilicet concilii africani litteras) fuisset de Cælestio et Pelagio in Romana Ecclesia judicatum, ut illa eorum dogmata, quæ in ipsis et cum ipsis papa [235] Innocentius damnaverat, approbanda et tenenda pronuntiarentur ; ex hoc potius esset prævaricationis nota Romanis clericis inurenda19 : » ut intelligeremus sibi, non veritati, non Ecclesiæ Romanæ, aut Sedi apostolicæ nociturum Zozimum, si talia judicasset. Id ergo Augustinus abominandum, infaustum, miserum, non vero impossibile judicavit, idque ad Bonifatium Papam Zozimi successorem scripsit.
Et qui jam id impossibile esse clamant, perpendant quæ facta sint. Nempe cum doctrinam apertissime hæreticam non satis cogitans Zozimus approbavit, nihil hoc Ecclesiæ, nihil fidei Romanæ nocuit : ita sane intelligant, si Zozimus in postremo illo judicio per eamdem indiligentiam falsus esset, haud minus Sedi apostolicæ provisurum Deum, ne prava coalescerent, neve Ecclesia catholica caput suum Romanam Ecclesiam amitteret . Cætera prosequamur.
Footnotes
-
Aug., de Pecc. orig., c. ii, iii, vi ; tom. X, col, 253, 254, 255. ↩
-
Aug., de Peccat. orig. , cap. vi, et lib. I de Grat. Christ., c. xxxii, n. 35, col. 245. ↩
-
Id., de Peccat. orig., c. vi, n. 7, col. 256. ↩
-
Ibid., cap. vii, n. 8. ↩
-
Id., lib. II ad Bonif., c. iii, n 5, col. 434. ↩
-
Illustrissimo auctori applicare non auderemus quæ ea de re habet Tournely, loco sup. cit., pag. 186 : « Necesse est eos qui tale proferunt exemplum, Augustinum non legisse in eo ipso loco qui opponitur. » Hæc habet sanctus Doctor : « Quænam epistola venerandæ memoriæ papæ Zozimi, quæ interlocutio reperitur, ubi præceperit credi oportere, sine ullo vitio peccati originalis hominem nasci ? Nusquam prorsus hoc dixit, nusquàm omnino conscripsit. Sed cum hoc Cælestius in suo libello posuisset, inter illa duntaxat do quibus se adhuc dubitare et instrui velle confessus est, in homine acerrimi ingenii,... voluntas emendationis, non falsitas dogmatis approbata est. Et propterea libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc catholicæ mentis est, si qua forte aliter sapit, quam veritas exigit, non ea certissime definire, sed detecta ac demonstrata respuere. » Lib. II ad Bonif., loc. sup. not. Ex his intelligitur ipsum Cœlestium, non vero ejus doctrinam dictam fuisse catholicam : de quo vix ullum dubium remanebit, si attendatur timui jussisse Zozimum ut Cælestius subscriberet epistolæ Innocentii, in qua ipsius errores aperte damnabantur ; ut constat ex Mario Mercatore, tom. II Conc., col. 1512 et 1513 ; et ex Paulino diacono, ibid., col. 1578 et 1579. (Edit. Versal.) ↩
-
Id., de Pecc. orig., cap. vii, n. 8, col. 256. ↩
-
Zoz., ep. iii ad Episc. afric., tom. II Conc. , col. 1559. ↩
-
Zoz., ep, iii ad Episc. afric., tom. II Conc., col. 1559. ↩
-
Ibid. ↩
-
Facund., pro Defens. trium Cap., lib. VII, c. iii, p. 277, edit. Sirm., et tom. X Bibl. Patr., p. 55. ↩
-
Aug., lib. II ad Bonif., loc. ant. cit. ↩
-
Zoz., ep. iv ad Episc. afric., tom. II Conc. , col. 1561 et seq. ↩
-
Zoz., ep. iii, ibid., col. 1559. ↩
-
Aug . , lib. II ad Bonif., loc. jam cit. ↩
-
Id., de Pecc. orig., c. vii, n. 8 ; col. 256. ↩
-
Id., lib. II ad Bonif., cap. iii , n. 5, col . 434. ↩
-
Ibid., col. 433 . ↩
-
Aug., lib. II ad Bonif ., cap. iii, n. 5, col. 434. ↩
Chapter 322 of 396