Skip to the text

Caput XXXVII. Stephani II, Gregorii II, Sergii III, Gregorii VII, ejusque occasione Bonifacii VIII decreta et gesta referuntur : Decretalis : Unam sanctam

Stephani II, Gregorii II, Sergii III, Gregorii VII, ejusque occasione Bonifacii VIII decreta et gesta referuntur : Decretalis : Unam sanctam.

Extant in conciliorum actis Gregorii II egregii Pontificis responsa ad interrogationes sancti Bonifacii episcopi Moguntini ; quorum secundum sic habet : « Quod proposuisti, quod si mulier infirmitate correpta, non valuerit debitum reddere, quid ejus faciat jugalis ? Bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiae vacaret ; sed quia hæc fortitudo magnorum est, ille qui se non poterit continere, nubat magis.1 » Hæc est illa Decretalis, de qua memoravimus2 dixisse Gratianum : « Hoc evangelicæ et apostolicæ doctrinæ penitus invenitur adversum3 ; » nec immerito. Ac notandum illud : Si mulier infirmitate correpta, quo aperte designatur infirmitas, conjugio jam inito, superveniens. Conjugium vero, etiam quoad vinculum, ex ea infirmitate dissolvi, et viro suaderi tantum, non autem præcipi abstinentiam, tanquam necessariam ; sed novum permitti conjugium, manifeste pugnat [238] cum hac Christi sententia : « Quod Deus conjunxit, homo non separet.4 » Neque hic dici potest Gregorium II pro privato doctore respondisse : interrogatus enim à sancto Bonifacio Moguntino, respondebat ea, quæ ad novellam Ecclesiam germanicam instituendam pertinerent. Quare Gregorius hæc scripta esse memorat, « ex apostolicæ Sedis vigore : » suamque illam vocat, « apostolici vigoris doctrinam per beatum Petrum, à quo et apostolatus et episcopatus principium extitit, » ut alio jam loco diximus.5

Stephani II responsa ad varia consulta tueri nemo potest. Responsum tertium : « Si quis in aliena patria ancillam duxerit in consortium, postea in patriam reversus ingenuam acceperit, et iterum contigerit ut ad ipsam, in qua antea fuerat, patriam revertatur, et illa ancilla , quam prius habuit, alii viro sociata fuerit ; hic talis potest aliam accipere ; tamen non illa vivente ingenua, quam in patria propria habuit.6 »

Hoc Stephani II responsum procedere videtur ex falso intellectu decreti sancti Leonis, quod sic habet : « Ancillam thoro abjicere, et uxorem certæ ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis.7 » Leo tamen non agebat de vero et justo conjugio, quod cum ancilla iniretur ; sed de illicita copula quæ ad arbitrium solveretur cum persona servili : quippe cui nullum jus, nulla actio, nulla querela contra hominem liberum legibus relinquatur. At Stephanum II hic loqui patet de ea ancilla, quæ justis nuptiis conjuncta sit ; cum redire permittat in ejus consortium, nisi alteri viro sociata fuerit . Quare ancillæ connubium solvit, ingenuæ solvi vetat : quale discrimen conditione cognita, nescit Evangelium, neque canones patiuntur ; quos talia prohibentes multos invenias apud Gratianum, dist. xxix, quæst. ii, et alibi passim.

Idem Stephanus, responso xi : « Si quis in vino, propterea quod aquam non inveniebat, periclitantem infantem baptizant, nulla ei adscribitur culpa ; infantes sic permaneant in ipso baptismo.8 » [239]

Qua responsione et infantis perperam baptizati periclitabatur salus, et simili errori ampla patebat janua. Sed hæc et alia, à Petri licet successoribus rite interrogatis, prolata responsa, ultro conciderunt ; quòd ea non admisit Ecclesiæ catholicæ summa et indeclinabilis auctoritas.

Nec magis probata est illa Nicolai I, egregii licet doctique Pontificis, responsio ad consulta Bulgarorum, qua baptismum, « si in nomine sanctæ Trinitatis, vel tantum in Christi nomine » collatus fuerit , omnino valere, neque iterandum esse decernit,9 falsumque, certe dubium baptismum cum vero certoque æque firmat ; ac Bulgarorum nascentem Ecclesiam falsi baptismatis exponit discrimini : neque id obiter, ut vulgo in scholis ludunt, sed expresso decreto, atque ex Actis Apostolorum et beato Ambrosio auctoritate adducta, ne id leviter dixisse videatur .

Vidimus10 à Sergio III, sub anathematis pœna, de ordinationibus imperata ea esse, « quæ ad facinus pertinerent , quae contra fidem et catholicam religionem agerentur ; » quæ per viginti annos in universa Italia, atque adeo in ipsa Romana Ecclesia sacerdotium, sacramenta, atque ipsam christianitatem extinguerent. Hæc profitentem, hæc suo et sociorum nomine conquerentem presbyterum Auxilium, et universalis concilii judicium expectantem nemo damnavit ; imo catholici susceperunt.

Gregorium VII ejusque successores liquido demonstravimus evangelicæ veritati et antiquissimae traditioni repugnasse, cum reges deponere aggressi sunt.11 Ac tametsi eam, quam tot anathematibus exequebantur, animi sui sententiam neque expresso canone firmarent, neque in ecclesiasticum dogma redigerent ; tamen ecclesiasticæ potestati conflabant ingentem invidiam ; schismaticis et hæreticis occasionem præbebant ; catholicos in errorem inducebant, nedum in fide confirmarent ; eaque omnia ideo non nocent, quod Ecclesia catholica nunquam ea approbant, nunquam ut fidei doctrinam admiserit . Bonifacium vero VIII, qui Decretali Unam sanctam, hæc [240] quoque niti visus est in Ecclesiæ dogma redigere, excusavimus quidem nos, quod expositioni ipsa definitio minime respondeat, ut vidimus12 : at illud constitit, et in expositione Scripturas à vero sensu contra traditionem aperte detortas, et multa intolerabilia ad infirmandam potius quam ad confirmandam fidem fuisse collecta. Ad hæc alii urgent, ex ipsa expositione definitionem explicandam, atque ideo ab errore manifesto non posse defendi ; Nec desunt , qui omnia à Bonifacio exposita, ut ab ipso asserta , ac vera Sedis apostolicæ placita tueantur, nec erubescant habere pro errantibus, aut etiam hæreticis, qui fidem his non præbeant. Quæ tamen Bonifacii decreta, utcumque se habent, fidei non nocent ; quod, tacentibus cæteris, Ecclesiæ catholicæ tanta pars Ecclesia gallicana aperte reclamant, Romanosque Pontifices ad temperandam Bonifacianæ doctrinæ acerbitatem adduxerit.

Footnotes

  1. Greg. II, ep. xiii. ad Bonif. Mogunt., n. 2 ; tom. VI Conc. , col. 1448. ↩

  2. Dissert. præv., n. lii. Vid. in App., lib. III, cap. x. ↩

  3. Decret., dist. xxxii, quæst. vii, Quod proposuisti , parag. Sed illud. ↩

  4. Matth., xxix, 6 ; Marc., x, 9. ↩

  5. Diss. præv., loc. jam cit. ↩

  6. Respons. Steph. II, art. iii ; tom. VI Conc., col. 1650. ↩

  7. Leo. Mag., ep. ii, alias xcii, ad Rust. Narbon., inquis. vii. ↩

  8. Resp. Steph. II, art. xi, loc. jam cit. ↩

  9. Nicol. I Resp. ad cons. Bulg., civ ; tom. VIII Conc., col. 548 ; et Grat., dist. IV, c. xxiii, A quodam. ↩

  10. Sup., hoc lib., c. xxxi. Vid. etiam Auxil., loc. cit. ↩

  11. Sup., lib. III, c. i et seq. ↩

  12. Sup., lib. III , cap. xxiii, xxiv, xxv. ↩

Chapter 324 of 396