Skip to the text

Caput XXXVIII. Paschalis II : gesta Lateranensis synodi ; Guidonis Viennensis, mox Callixti II, decreta in synodo Viennensi à Sede apostolica comprobata : hujus decreti verba ad…

Paschalis II : gesta Lateranensis synodi ; Guidonis Viennensis, mox Callixti II, decreta in synodo Viennensi à Sede apostolica comprobata : hujus decreti verba ad Papam : Nos à vestra obedientia, repelletis.

Post Gregorium VII, interserere oportebat quæ Paschalem II, à Gregorio VII tertium, speciatim tangerent ; sed nos rerum connexio extra temporum seriem tantisper abripuit .

Notum omnibus, quale privilegium Henricus V imperator à Paschale II per vim extorserit, nempe ut electi non consecrarentur, nisi ab imperatore per baculum prius investiti.1 Id ita fere est habitum, ac si Papa in hæresim consensisset. Itaque, Lateranensi tertio concilio congregato, plus centum episcoporum, mitram ac mantum, ut vocabant, pontificalem, hoc est, purpuream cappam seu pallium, abjecit : Patres hortatus est ut juberent ipsum jam non esse Pontificem. Cæterum quod liberet, sine ipso Ecclesia ordinaret.2 Hoc enim Godfridus Viterbiensis diserte scripsit, inconditis quidem ineruditisque versibus, tamen ad [241] historiæ fidem compositis. Ac sic Papam loquentem inducit3 :

Me quoque Pontificem non fore jussa date.

Tum illud :

Ordinet Ecclesia sine me quidquid placet, inquit.

Quin etiam, quantum in ipso fuit, se ipse deposuit. At Patres non assensi sunt, eumque pristino loco esse voluerunt : at privilegium condemnarunt, ut quod esset, « contra Spiritum sanctum et canonicam institutionem.4 » Igitur id decretum à duodecim archiepiscopis, quatuordecim et centum episcopis, quindecim presbyteris, atque octo diaconis cardinalibus factum esse in actis memoratur, nulla Papæ mentione, data quoque sententia excommunicationis in regem, « non à Papa, qui juraverat nunquam hoc se facturum : sed ab Ecclesia injuriam sui patris vindicante.5 » Ita refert hujus temporis manuscripti codex, actis conciliorum insertus. Decreta concilii toto orbe vulgata sunt . Sic optimo Pontifici, cum intelligeret rem à se, ut oportebat, non posse peragi, Ecclesiæ catholicæ succurrit auctoritas.

Hæc gesta sunt anno 1112, quo item tempore Guido archiepiscopus Viennensis, postea Calixtus II papa, Viennense concilium habuit, cujus decreta legimus in conciliorum actis.6 Ipse Guido decretorum summam ad Paschalem pontificem perscribit his ver bis : « Igitur dictante Spiritu sancto, investituram omnem rei ecclesiasticæ de manu laicâ, hæresim esse judicavimus : scriptum illud, quod rex à vestra simplicitate extorsit, damnavimus ; in ipsum regem nominatim et solemniter, et unanimiter sententiam anathematis injecimus.7 »

Horum à Papa confirmationem petit, subditque : « Si vero, quod minime credimus, nostræ paternitatis (parvitatis seu fraternitatis legendum) assertiones prædictas roborare nolueritis, propitius sit nobis Deus, quia nos à vestra obedientia repelletis. »

Quo loco futurus, id si contingeret ? An extra Ecclesiam, ac [242] Sedis apostolicæ communionem ? Absit, sed tamen ita incidebant eæ temporum necessitudines, quibus sancti quoque episcopi à Papæ obedientia repellerentur.

Paschalis I I hanc synodum confirmavit, datis litteris Guidoni et cæteris archiepiscopis, episcopis et abbatibus , seu dominis sacerdotibus Viennæ congregatis8 : quæ litteræ in conciliorum acta referuntur.

Quo sensu, qua veritate, qua nonnullorum ejus ævi episcoporum ac maxime Ivonis Carnotensis9 discrepantia, investitura hæresis haberetur, non est hic disceptandi locus . Hæresim proprio strictoque significatu fuisse, id quod Paschalis II indulserit, vix quisquam sanus dixerit ; et tamen hujus rei gratia de Pontifice Humano talia decernebant.

Footnotes

  1. Vid. sup., lib. III, cap. xii. ↩

  2. Conc. Later. iii, sub Pasch. II, tom. X, col. 767. ↩

  3. God. de Vit. Chron., part. xvii, p . 508. ↩

  4. Conc. Later., ibid., col. 769. ↩

  5. Ibid., col. 771. ↩

  6. Conc. Vienn., ibid., col. 784. ↩

  7. Ep . conc., ibid., col. 785. Vid. Diss. præv., n. lxxix. ↩

  8. Ep. Pasch. II, ibid. , col. 786. ↩

  9. Ivon. Carn. epist. ad Joan., Arch. Lugd. ↩

Chapter 325 of 396