Skip to the text

Caput XXXIX. Alexandri III in exponenda Scriptura manifestus error, omnium sententia reprobatus ; caput, Cum esses ; de Testamentis : item Innocentii III falsa Scripturæ exposit…

Alexandri III in exponenda Scriptura manifestus error, omnium sententia reprobatus ; caput, Cum esses ; de Testamentis : item Innocentii III falsa Scripturæ expositio : Cap. Per venerabilem ; Qui filii sint legitimi.

Grave illud est quod de testamentis ab Alexandro II I definitur his verbis : « Proposuisti talem in tuo episcopatu consuetudinem obtinere, quoi testamenta, quæ fiunt in ultima voluntate, penitus rescinduntur, nisi cum subscriptione septem vel quinque testium fiant, secundum quod leges humanae decernunt. Quia vero à divina lege et sanctorum Patrum institutis, et à generali Ecclesiæ consuetudine id esse noscitur alienum, cum scriptum sit : In tyro duorum vel trium testium stabit omne verbum1 ; præscriptam consuetudinem improbamus ; et testamenta quæ parochiam coram presbytero suo, et tribus vel duabus aliis personis idoneis, in extrema fecerint voluntate, firma decernimus permanere, sub interminatione anathematis prohibentes, ne quis hujusmodi audeat rescindere testamenta.2 » Cap. Cum esses ; de Testamentis.

Atqui hæc testamenta quotidie rescinduntur, valetque in multis regionibus jus civile Romanum, quod Alexander III, ex [243] Scriptura, ex traditione, ex universali consuetudine, adhibita etiam excommunicatione proscripserat, tantaque auctoritate facta Decretalis abjicitur.

Hanc quidem Decretalem, ad ea quæ relicta Ecclesiæ sint, Glossa restringit, auctoritate capitis sequentis : Relatum est ; quanquam Alexander III, in eodem capite Cum esses, generatim de testamentis dixerat, quæstionemque de legatis Ecclesiæ relictis, ex lege generali deciderat . Sed quid nostra, cum nec in ejusmodi legatis ea Decretalis valeat, quam Pontifex Scripturis, traditione, universalis Ecclesiæ sensu, hoc est, iis omnibus, quæ certam fidem faciunt, asserebat ?

Argumentum istud longe difficillimum, teste Melchiore Cano, sic ab eo solvitur : « In decretis pontificiis, duo imprimis distinguenda sunt ; unum est tanquam intentio conclusioque decreti ; alterum quasi ratio et causa à Pontifice reddita ejus rei, quam constituerat. Atque in conclusione Pontifices summi errare non possunt, si fidei quæstionem ex apostolico tribunali decernant ; sin vero Pontificum rationes necessariæ non sunt, ne dicam aptæ, probabiles, idoneæ, in his nihil est videlicet immorandum . Non enim pro causis nos à Pontificibus redditis, tanquam pro aris et focis depugnamus.3 » Id postquam mullis exemplis argumentisque asseruit, concludit valuisse Alexandri Decretalem, in locis Ecclesiæ Romanæ, aliarumque Ecclesiarum ditioni subjectis ; quod id Pontifex decernere sua auctoritate posset : quanquam Scripturam et traditionem perperam allegavit.

Mitto quod Melchior Canus, decreta generatim à summo Pontifice edita, redigere ad eas regiones nititur, quæ sint ecclesiasticæ ditionis, cum soleant Pontifices accurate notare, quæ faciant et decernant, tanquam principes, « ubi apostolica Sedes et summi Pontificis auctoritatem exercet, et summi principis exercet potestatem : » Cap. Per venerabilem ; Qui filii sint legitimi.4 Quo autem idem scriptor pontificii decreti conclusionem à sacræ Scripturæ allegatione distinguit, ac valere conclusionem, ex falsa etiam probatione contendit ; facile assentimur, ubi aliæ [244] probationes adhibentur, vel adhiberi possunt. Cæterum, cum Alexander III nihil hic aliud alleget, aut allegare possit, præter unum Scripturæ locum male ex confesso intellectum ; apparet eum falso fundamento nixum, ad id decretum sub excommunicationis pœna edendum prosilisse.

Haud pluris valet ab Innocentio III allegata Deuteronomii auctoritas,5 qua docet ; « cum Deuteronomium lex secunda interpretetur, ex vi vocabuli comprobari, ut quod ibi decernitur, in novo Testamento debeat observari. » Cap. Per venerabilem ; Qui filii sint legitimi.

Footnotes

  1. Matth., xviii, 16. ↩

  2. Dec. Greg. IX, lib. III, tit. xxvi, de testam. , c. x , Cum esses. ↩

  3. Melch. Can., de Loc. theolog., lib. VI, c. viii. ↩

  4. Ibid. , ex decr. Greg. IX, lib. V, tit. xvii. ↩

  5. Melch. Can. ex Decret. Greg. IX, lib. IV, tit. xvii. ↩

Chapter 326 of 396