Caput XL. Ejusdem Alexandri III decretum, quo anteriorum Pontificum, de matrimonio per verba de præsenti, statuta solvuntur : Innocentii III de revelanda confessione rescriptum …
Ejusdem Alexandri III decretum, quo anteriorum Pontificum, de matrimonio per verba de præsenti, statuta solvuntur : Innocentii III de revelanda confessione rescriptum ad Cistercienses : idem Innocentius III, Cælestini III erroneam Decretalem solvit.
Idem Alexander III, postquam judicavit id, quod est certissimum, valere conjugium per verba « de præsenti, utroque dicente : Ego accipio te in meam, et ego accipio te in meum ; » ac tale conjugium non dissolvi contracto alio connubio, atque etiam copula consecuta, addit1 : « quamvis aliter à quibusdam prædecessoribus nostris fuerit judicatum. » Consulti ergo judicarunt, contra id quod est postea ab Alexandro III totaque Ecclesia judicatum.
Neque vero eos juvat Nicolaus Dubois, hanc errori manifesto excusationem obtendens : « Fuit olim dubium in Ecclesia, an matrimonium solo consensu firmatum dissolvatur per matrimonium subsequens cum alia, et consummatum... Hinc factum quod diversi episcopi et archiepiscopi, Salernitanus, Paduanus, Senensis, Norvicensis, Ianuensis, etc., sanctam Sedem consuluerint.2 » Recte et ordine ; tunc enim vel maxime consulendi summi Pontifices, cum casus arduus est et ambiguus. Quid tum [245] postea ? Nempe illi à tot episcopis consulti, pessime responderunt. Ergo vel maxime constat apostolico officio defuisse, cum tot Ecclesiæ apostolici officii opem requirerent.
Innocentius III, à toto capitulo Cisterciensi consultus, an monachi confessionem sacrilegam, ab ipso confessario revelari oporteret ? vocatis cardinalibus sic respondet : « Ego dico in tali casu, confessionem esse prodendam ; quia potius est blasphemia quam confessio : nec debet confessor tantam blasphemiam ac insaniam celare, per quam periculum toti Ecclesiæ poterit incumbere. Et placuit sententia Innocentii omnibus ; et scripsit sequenti anno ad capitulum generale, quod à se fuerat determinatum.3 » Ea ex canonum præscripto ad Romanum Pontificem gravis relata quæstio, ex qua periculum toti Ecclesiæ incumbere videatur : en matura et canonica deliberatio, totoque anno dilata ; tum ad universum Cisterciensem Ordinem, tota diffusum Ecclesia, perlata responsio, ac determinatio, quam juri divino ac naturali repugnare theologi canonistæque uno ore confitentur. Hæc doctissimis et consultissimis Pontificibus rite consultis, rite deliberantibus excidunt, ad testificationem humanæ infirmitatis : audens dixerim (absit verbo injuria), et ad infallibilitatis præsumptionem retundendam.
At idem Innocentius III caute reprobavit antiquiorem Decretalem Cœlestini III, qui matrimonii vinculum inter christianos, superveniente alterutrius hæresi, solverat. Hunc sui prædecessoris errorem Innocentius III modeste reprobat his verbis : « Licet quidam prædecessor noster sensisse aliter videatur.4 » Quod quidem dat honori antecessoris sui, qui perspicue matrimonii vinculum solverat. Glossa quoque absolute, verbo prædecessor, hæc habet : « Scilicet Cœlestinus, cujus dictum habuisti Decretali Laudabilem : de Convers. infid., et male Cœlestinus5 ; » quare Decretalis ejus è corpore Juris exclusa est.
Et quidem habemus hujus Decretalis verba apud Antonium Augustinum, quæ sic habent : « Cum christiano viro propter [246] odium uxoris Christum negante, et sibi copulante paganam, et ex ea filium procreante, christiana in opprobrium Jesu Christi relicta est ; tamen assensu archidiaconi sui, ad secundas nuptias convolavit, et filios suscepit ex ipsis ; non videtur nobis, quod si prior maritus redeat ad unitatem ecclesiasticam, eadem debeat recedere à secundo, et resignari priori ; maxime cum ab eo visa fuerit, Ecclesiæ judicio recessisse.6 »
Hic vero Nicolaus Dubois, Adrianum VI reprehendit,7 quod Cœlestinum III hujus Decretalis gratia hæreticum judicant : « Nondum enim, inquit, res erat ab Ecclesia definita ; nec erat contrarius totius Ecclesiæ consensus, qui vim haberet definitionis. » En interim ille consensus, quem tot vanis stultisque incessit irridetque dicteriis, ab ipso quoque agnitus. Addit : « Cœlestinus, tantum respondit per verba, non videtur nobis ; ut patet ex textu : nihil adhuc vero definivit. Quomodo ergo Adrianus potest hæreticis annumerare Cœlestinum8 ? » Quid nostra ? Quis enim contendit Cœlestinum fuisse hæreticum, qui nulla contumacia hæc scripserit ? Id tantum cum Adriano VI volumus, Romanum Pontificem de quæstione ad fidem pertinente ordine interrogatum respondisse id, quod revera est certissime hæreticum ; eumque Pontificem imposito confirmandi fratres officio defuisse, cujus sententia, vir justa uxore privatus, mulier adultero copulata manserit ; pessimum vero archidiaconi judicium confirmetur.
Footnotes
-
Decret. Greg. IX, tit. iv de Sponsa duorum, cap. iii, Licet præt. solit. ↩
-
Disq., art i, n. 11, 161. ↩
-
Cæss., Monachi Cist. hist. mem., lib. III, cap. xxii. Vid. Bibl. Script. Cist., c. i. ↩
-
Decret. Greg. IX, lib. IV, tit. xix, de Divortiis, cap. vii, Quanto te novimus. Ibid., lib. III, tit. xxxiii, de Conversione infidelium , c. i, Laudabilem. ↩
-
Gloss., cap. Quanto te novimus , loc . cit. ↩
-
Ant. Aug., Collect. Decret., coll. ii. ↩
-
Nic . Dub., Refut. argum., art. xiv. n. 146, 147. ↩
-
Disquis., art. viii, n. 107, p. 38. Refut. arg., etc. p. 73. Vid. in Append., lib. II, c. ii. ↩
Chapter 327 of 396