Caput XLI. Franciscana controversia : primo loco ponitur Decretalis Exiit Nicolai III ; probatur hanc veram esse definitionem doctrinalem ac dogmaticam
Franciscana controversia : primo loco ponitur Decretalis Exiit Nicolai III ; probatur hanc veram esse definitionem doctrinalem ac dogmaticam.
Ultimo ponimus quæ Nicolai III seu IV, ac Joannis XXII temporibus contigerunt.
Nicolaus III, ut sancti Francisci regula perfecte observaretur, et compescerentur illi qui hæc instituta mordebant, ejus [247] interprolationem edidit decretali Exiit qui seminat.1 In eo vero versatur quam maxime ut altissimam Franciscani Ordinis paupertatem exponat ; cujus articuli hæc summa est : quod « abdicatio proprietatis, tam in speciali, quam in communi, meritoria est et sancta, quam Christus et verbo docuit, et exemplo firmavit, ut etiam primi Ecclesiæ fundatores ; quod Christus loculos interdum habuisse dicitur, id egisse infirmorum persona suscepta ; quo condescensu factum sit ut et infirma ageret, sicut interdum in fuga patet, et in loculis. »
Hoc igitur fundamento posito, distinguit « in rebus temporalibus, proprietatem, possessionem, usumfructum, jus utendi, et simplicem facti usum ; » quod ultimum, nempe simplicem facti usum, ab ipso etiam utendi jure discretum, solum relinquit fratribus ; propterea quod id « condecens fuerit, ei professioni, quæ sponte devovit Christum pauperem in tanta paupertate sectari. »
Sic igitur docet, Christum quoque id paupertatis et abdicationis genus fuisse sectatum, distincteque declarat, sic à se intelligi usum simplicem, « qui facti est tantum, in utendo, præbet utentibus nihil juris. » Hunc igitur usum sanctum ac meritorium esse definit, quippe qui exemplo Christi confirmetur . Atque hæc summa doctrinæ est, qua etiam ipsissimam instituti Franciscani rationem ac perfectionem, Christi imitatione constantem, expressam esse voluit.
Neque vero in hoc simplice facti usu, consumptibilia , puta vestimenta ac cibos, distincta voluit ab inconsumptibilibus, puta ædibus ac cellis : imo vero diserte expressit ea, « quæ ad usum necessariæ sustentationis » pertinerent, quæque fierent « pro necessitatibus infirmorum, et aliis fratribus induendis, » ut fratres in his quoque ad simplicem facti usum redigantur, nullo interim utendi jure ipsis reservato.
Ergo quæ data essent utenda fratribus, in dominio dantis permanere posse voluit : et quoniam qui hæc darent fratribus ita affecti esse viderentur, ut à se concessa vere dimittere, atque ad alios transferre cupiant propter Deum ; ne talium rerum, quæ fratribus utendae dentur, incertum videatur esse dominium, illud, [248] exemplo Innocentii IV, ad se et Ecclesiam Romanam transfert ; omnimodum usum relinquit fratribus, concessa etiam potestate vendendi et commutandi libros et alia mobilia, prout fratrum usibus conveniret.
Sic deinde concludit : « Cum ex prædictis et aliis multa maturitate discussis, regula ipsa licita, sancta, perfecta, et observabilis, nec ulli païens discrimini evidenter appareat,2 » ut hæc constitutio « sit perpetuæ firmitatis, hæc, sicut cæteræ constitutiones vel decretales epistolæ legatur in scholis, ac fideliter exponatur ad litteram : nullis additis glossis, quocumque prætextu, sub excommunicationis pœna, nisi iis, per quas verba, seu verbi sensus, seu constructio, quasi grammaticaliter exponatur. » Sic sancta esse debuit hæc constitutio ; sic non tantum ad fratres, sed ad scholas universamque dirigitur Ecclesiam, ut omnes fideles instruantur, quid de hac regula sentire debeant.
Hæc igitur definite determinatèque dicta, nemo negaverit. Tum in fine subditur : « Qui contra prædicta determinaverint (seu praedicarint) excommunicationis sententiæ subjacere ; » quo nihil est clarius ad definitionem dogmaticam exprimendam. Jam vero quanti hæc sint, sequentia demonstrabunt.
Footnotes
Chapter 328 of 396