Caput primum. Fides Petri quid sit : verba Petri : Tu es Christus ; et Christi : Tu es Petrus, etc. Petri fides Ecclesiæ fundamentum : ad locum Matth. xvi, 16 et seq
Fides Petri quid sit : verba Petri : Tu es Christus ; et Christi : Tu es Petrus, etc. Petri fides Ecclesiæ fundamentum : ad locum Matth. xvi, 16 et seq.
Ne quid tam necessariæ disputationi desit, placet exponere luculentius illud immotum, quod in fide Petri omnis ab origine agnovit antiquitas. Id duplici modo à Patribus intellectum : primum, ut Ecclesia catholica in Petri fide immota consistat : tum, ut immotum aliquid et invictum in Ecclesiam quoque peculiarem Romanam ac Sedem apostolicam, Petri fide, prædicatione, sanguine, auctoritate, ac successione translatum fuerit.
Et quidem immotum illud, quod à Petri fide in universam Ecclesiam diffundatur, sancti Patres ducunt ab illa egregia Petri confessione : Tu es Christus, ac deinde subsecuta Christi sententia : Tu es Petrus.1
Petrus enim apostolus, jam primus apostolorum à Christo constitutus, jam à Christo Petrus dictus, atque his causis omnium primus ab evangelistis omnibus appellatus,2 quod ipse textus Evangelii prodit legentibus ; cum Christus quæreret : Quem me esse dicitis ? omnium nomine confessionem hanc edidit, qua fidei christianæ summa continetur : Tu es Christus filius Dei vivi. Quæ cum Petrus dixisset, Hoc statim audivit à Christo : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Quibus verbis Christus, qui suam maxime unam volebat Ecclesiam , creavit magistratum amplissima præ cæteris potestate ac majestate [260] præditum, qui omnes moveret ad unitatem, maxime in fide. Atque his duo quidem confirmavit : alterum, haud immerito Petrum omnium nomine respondisse, qui omnium princeps ab ipso Magistro Christo constitutus esset : alterum, quoties successores Pelli communem Ecclesiarum fidem, ex communi traditione, pro officio promerent, eorum decretum, prædicationem, fidem, fore Ecclesiæ fundamentum.
Hinc Christus pollicetur, hac Petri confitentis fide Ecclesiam æternum constituram : Super hanc petram , inquit, ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam, nempe Ecclesiam, ea fide nixam. Quo loco sanctus Leo : « Super hanc, inquit, fortitudinem æternum extruam templum, et Ecclesiæ meæ cœlo inferenda sublimitas, in hujus fidei firmitate consurget.3 »
Hæc idem Pontifex passim inculcat ; hæc omnes uno ore Romani Pontifices ; hæc denique Patres omnes ; ut in re clara et confessa plures locos congerere supervacaneum sit. Omnino fixum illud est et immotum ; cum Ecclesia catholica ædificio comparetur, eam quam Petrus confessus est fidem, æterni ædificii æternum fundamentum esse.
Footnotes
Chapter 335 of 396