Skip to the text

Caput XXIX. Bulla Suspecti regiminis Julii II : in ea clausulæ extra omnem ordinem : non publicata apud nos, nedum recepta appellationes postea frequentatæ, non tantum à nostris…

Bulla Suspecti regiminis Julii II : in ea clausulæ extra omnem ordinem : non publicata apud nos, nedum recepta appellationes postea frequentatæ, non tantum à nostris, sed etiam ab aliis.

Anno 1509, Julius II Bullam edidit Suspecti regiminis , qua [333] Bullam Execrabilis Pii II renovat ac firmat ; Leonardum Lauredanum Ducem, generale concilium et commune Venetiarum excommunicat, quod jam excommunicati, quia urbes pontificiæ ditionis retinerent, ad damnatum et prohibitum appellationis remedium confugissent ; alios eadem appellatione usos simili pœna, plectit ; Constitutionem suam adversus omnes valituram decernit, cum suppletione solemnitatis cujuslibet , etiam publicationis omissæ.1 Quæ quo magis decernuntur extra ordinem, ac supra omnem legem et canonem, eo minoris esse putantur à nostris . Certe, ut Galli clarius designentur, nominatim Parlamenta commemorat ; quod, quia apud nos nec publicatum, nedum receptum fuit, nostri, more consueto in gravibus causis, ac præsertim in concordatorum causa, ad concilii generalis tutelam provocarunt, in eaque sententia innoxii et illæsi diutissime perstiterunt.

Neque Galli tantum eas appellationes emisere, sed alii quoque in libris Probationum Ecclesiæ Gallicanæ Libertatum memorati2 : quæ tantum indicamus : cujusmodi sint lectori expendenda relinquimus.

Footnotes

  1. Bull. Rom., tom. I, Bull. xxii Jul. II, p. 511. Ibid., Rain., an. 1509, n. 6 et 13 ; et Spond., eod. an., n. 1. ↩

  2. Preuv. des Liber., etc., tom. I, part. ii, c. xiii, not., p. 59, 60 . ↩

Chapter 363 of 396